D. Radulphi Ardentis Pictaui, ... In epistolas & euangelia vt vocant sanctorum, homiliae, ecclesiastis omnibus animarum curam gerentibus plurimum necessariae, & ante annos prope quingentos ab auctore conscriptae, nunc primùm in lucem editae. Quibus a

발행: 1573년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

IN soLENNITATE

- , retibus & naui, regnum coelorum mercati seni:, Zachaeus dimidio bonorum suorum: vidua duo-

Mare. 11. bus minutis. Alius frigidae aquae calice:alius sola Maub. Io. bona voluntate. Qui nihil habet,se det,& habebit illiud. cutisunt,inqvir, eum non solum pede, scd & amore,vita & morte. Pede,quia nec mors, nec vita potuerunt eos separare a charitate Christi. ita quia facti sunt sancti, sicut ipse sanctus est. Pius, sictu ipse pius est. Iustus, sicut ipse iustus est. Morte, quia sicut Christus passus est pro eis: ita ipsi pro Christo passi sunt. Crucifixi etiam sicut Christus crucifixus es . Sed Christus qui sine

macula fuit, in cruce directus, extensus fuit. Pe trus vel b, quia Christum negauit, opposito crucifixus fuit. Andreas autem cx obliquo, quonia, etsi non negauit, tamen aliquo modo peccauit. Quia vero sic obedie do secuti sent ita Se Cliti Meos ut promiserat, piscatores fecit hominum. Pis. cator nauem regit, nauem disponit, pisces capit, captos ad littus trahit & secernit.Sic quoque istinaues, ides: ecclesias rexerunt, & rcto praedica, tionis disposuerunt. Pisces, id est, homines praedicatione coeperunt , & eos ad littus iudicii traxerunt. Petrus Antiochiam & Romam: Andreas Achaiam. In iudicio vero bonos a malis se-Moh io. parabunt. Sed Vbutat enim cum caeteris Apostolis supersedes duodecim, iudicantes duode- cim tribus Israel. Nos ergo fratres tantorum patrum natalitia celebremus,ut eorum precibus& meritis adiuti, ipsorum vitam dc doctrinam . tenere mereamur . Et si non possumus sicut illi pru Christo relinquero omnia,saltem Ielinqua-

22쪽

sANCTI ANDREAE. 6mus superflua. Et si no possumus sicut illi nudi sequi nudum, saltem colenti necessariis, sequamur eum. Et si non possumus cum sequi per crucis

passionem, saltem sequamur cum per carnis abstinentiam & macerationem.Crucifigam VS me-bra nostra, ut peccato moriamur. Pedes crucifigamus, ne cant in Viam peccatorum: Manus, ne extendantur ad opera iniquorum: Oculos ne videant vanitatem: Aures ne audiat detractionem: Cor, ne cogit ct malam cogitationei .ut in resurrectione, ii non iudicare cum Apostolis, tamen adiudicari vitae aeternae ab Apostolis mereamur. Per Dominum nostrum Iesum Christum,&c.

Vita beati Andreae soli

per borotheum. Andreas frater Simonis Petri , sicuti materes no Iri tradiderun Scythis CV Sstolamis, in Saris, Cr in Seba-stopoli interiore,ubi Metsiopes agrestes habitant, Euangelium domini Iesu Chri praedicauit.Sepiultus αἱ Patris ciuitate chatae, crucis tin ab Aegea rege Edes

norum.

Eiusem per d. Isidorum.

ndreas,qui interpretatur virilis, i decorus, se ter Petri,sicundum Iohannem primi, juxta Matthaeum a primo fecundus. Hic in senem praedicationis Sithiam atque Achaiamsuscepit, in qui crucis patibulo se pensus occubuit.Eius vitam ampliorem vide in bdia o in Milone Treuerensi eris pn

tribus noui Testameti.

23쪽

In die sancti Stephani. Tephanus plenusgratiam fortitudine facis bat prodigia C signa magna in populo Crc. Hodie fratres charissimi , festiuitalcm sancti protho martyris Stephani celebram' cuius admirabile vita & preciosam morte practibata lectio nobis exponit: ostendens nobis septena,videlicet quantus fuerit in virtute, quantus in opere: quantus in prudentia &eloquentia: quantus in contemplatione: quantus in patientia: quantus in charitate: quam scelix in morte. Primo igitur quantus fuerit in virtute, ostcndit cum dicit: Stephanus plenius gratia. Vocat autem hic gratiam collective quaelibet dona sancti spiritus,ut fidem Mem,charitatem sapientiam, quae antonomastice gratiae nuncupantur. His beatus Stephanus dicitur elle plenus admodum doli j pleni musto,& alabaustri pleni ungueto. Sicut enim dolium plenum musto foris eructat, & circunstantia feruore dc odore replet: ita sicut ala-baustrum plenum exterius respirat,& sua flagratia exteriora delectat. Ita beatus Stephanus diuina gratia repletus, non solum redolere poterat,sed potius sitarum virtutum opinione circun- stantes delectabat. Plenus, inquit, gratia C sertitis

dine. Sunt quidam qui gratiam quidem habent

in mente,sed cam noli exercent in opere, propter

pusillani imitatem,vel propter timorem,Vel propter debilitatem . Propter pusillanimitatem, ut qui mentem bonam habent, sed tamen ex infirmitate horrent viam iustitiae aggredi, dicentes:

Quis posset tam dura pati3 Quibus dominus pe

24쪽

sANCTI STEPHANI. 7

prophetam pusillanimes confortamini, & nolite timere. Propter timorem: ut quidam,qui pro pter timorem prauorum hominum iustitia tueri non audent. Quibus dicitur, Qui timet pruinam, irruet super eum nix. Propter debilitatem. Vt quidam qui in aggressu operum iustitiae ex infirmitate succumbui. Quibus dominus per prophetam. Confortamini manus fatigatae,& genua dissoluta roborate. Beatus igitur Stephanus, postquam dictus est plenus gratia dicitur & sortitudine plenus. Quoniam neque propter pusillanimitatem, neque propter timorem, neque prompter debilitatem mentis, ab operibus iustitiae &sanctitatis poterat retardari. Vnde frementibus Iudaeis circa se de duritia dc malitia sua,eos reprehendit,dicensὶ Semper. iura fronte in indomabili tam

de duritui sancto resipitis. In quo nos indigni praedicatores confutamur,qui timentes prauorum malitiam,vel eo formidantes amittere gratiam, eo Tum mala non reprehendimus,sed potius palpamus vel tacemus. Secundo quantus fuerit in opere, demonstratur, cum dicitur: facientprod gia in signa nugna in populo. Cum eadem pos sint esse prodigia & signa: tamen prodigia ab ad miratione:signa: vero a significatione dicta sunt.

Prodigia vero quq contra consuetu naturae cur

sum fiunt, dicuntur: & ideo quoque ab uno vidente propter admirationem digito produntur. Sed istorum prodigiorum siue signorum, alia quidem non faciunt, sed tantum significant fidem,& sanctitatem facietis, vel potius virtutem illius in cuius nomine fiunt, ut miracula quae dc

25쪽

IN so LENNITATE

reprobi facere leguntur. Alia vero significant s-mul & faciunt sanctitatem facientis,Vt opera virtutum interiorum. Videlicet ut diligere inimicuviuere in mundo angelice de huiuimodi . Quae quidem opera facientem,sanctum faciunt & de- si ,hah imonstrant . Porro Utrisque operibus radiabat B. - δε--ι siephanus. Quoniam & in se admirabilis erat orabitu. mnia mundana contemnens,Deum super omnia

diligens,omnia pauperibus distribuens S inimicos diligens: in carne non secundum carnem vivens: in mundo angelice conuersians: pro persecutoribus orans,in coelo me te habitans. In exterioribus quoque admirabilis crat: caecos illuminans, claudos erigens, surdos audire faciens, leprosos mundans, daemones eiicien S, Omnem infirmitatem sanans, mortuos resuscitans. At nos fratres charissimi, non affectemus exteriora facere miracula, quae perfectis conueniunt & imperfectis, sicut nos sumus multotiens, & occasionem superbiendi ministrant : sed interiores virtutes & earum opera habere satagamus , quae sanctitatem interiorem & operantur & demonstrant. Operantur ad utilitatem nostri: demonstrat ad exemplum proximi. Tertio quantus fuerit in sapientia & eloquentia demon stratur, cum quantos superauerit in disputatione, aperitur: cusubditur. Stirrexerunt autem quidam nagoga quae

appellatur Libertinorum in Cirenensium CV . flexandrinorum,Cr eorum quie=ant a Sicilia GH . Aia dii utantes cum Stephano. Quod cum de tot nationum

snasogis electi sapientes in superbia suae sapientiae surrexillent ad disputandum cum Stephano,

26쪽

tamen non poterant, inquit, resistere sapientiae& spiritui qui loquebatur. Non ait,non poterant resistere illi, sed non poterant resistere Sapientiae& spiritui qui loquebatur per illum . Iuxta quod dominus discipulis suis ante promiserat, dicens Dum steteritis ante reges & praesides nolite co- MMicio. gitate quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed sphitus patris vestri qui loquitur in vobis.Non enim in sapientia sua Hirrexerat beatus Stephanus, atque eloquentia ad disputandum contra Iudaeos,scd potius in si pientia Dei,& in eloquetia spiritus sancti, qui linguas infantium facit disertas. In quo co tantur sv io sapientes huius mundi,qui si quid acute, si quid recte, siquid diserte, sentiunt vel loquuntur, sibi non Deo attribuunt: gloriantes iuxta propheta in sontentia oris sui , dicentem : Labia vestra a nobis sunt, quis noster dominus est Z Nos ergo fratres mei, si quid bene sapimus aut eloquimur,

non nobis sed deo totum tribuamus: qui nobis dedit intelligetiam,& linguam, & Vtraque Viendi possibilitatem . Audientes autem haec dissecaba tur cordibussuis, stridebat dentibus in eum. Quoniam enim non poterant sapientia S eloquentia contendere contra sanctum: ideo more canis rabidi vesania cordis & stridore dcntium inuehebantur in eum, ostendentes ipso gestu corporis sapientia & modestia se esse vacuatos. Quarib quantus fuerit in contemplatione ostenditu r, cusubditur: Cum autem est Stephanus plenin sui imsancto , intendens in coelum, vidit gloriam dei Cr Iesum santem ά dextris Dei. Dicturus Lucas contempla-

27쪽

Hiempla, tionem Stephani,praemisit eum plenum esse spitis per spi- ritu sancto : ostendens quod per spiritum sanctur ' cotemplatio ministratur ut hic adverbium, cum,

s aius non temporale quam caluale intelligatur. intendens, inquit,vi caelum. In coelum intendebat.Nam ubi thesaurus suus,ibi & cor suum erat. In coeluri lib. C intendebat,quo toto desiderio festinabat. Vidit, inopai gloriam dei. Haec viso, partim corporalis partim spiritualis fuit. Nam coelos apertos de Iesum in carne glorificatum , corporalibus oculis utcunque videre non potuit. Ideo autem Vtcunque dico, quonia tanta est gloria glorificati hominis quod mortalis visus eam ferre non possit. Vnde & in transfiguratione ubi breuis & impe Maiih.ij secta fuit in Christo gloria,Petrus & c teri disci puli ferre non potueriit: sed statim in facies suas ceciderunt. Et si gloriam transfigurati hominis, ferre non potuerunt mortalium oculi, quomodo perpetuam & immensam gloriam hominis vere glorificati ferre possuntΘ Gloriam vero immensam & inacccssibilem dei patris: & quomodo filius a dextris dei,id est, ad aequalitatem eius, stet, tantum spiritualis oculus & hoc utcumque videre potuit: & utcunque ideo dico, quoniam tanta est gloria, tantus est splendor, tanta est beatitudo diuinae maiestatis, quod nullus intellectus, nec & angelicus prout est, perfecte possit contemplari. Certe vere beatus erat homo, cui coeli de eorum secreta ita patebant. Ideo enim inter manus persecutorum posito, etiam

passuro,coeli patebant, & gloria patris de filij ostendebatur. Vt ostenderetur non solum illi, sed quibuslibet

28쪽

pro Christo patietibus coelos aperiri, & gloriam dei parari , & Iesum eis stare a dextris Dei, id est,

Iesum coaequalem nobis patri,cu patre paratum ei auxiliari. Stare enim pugnantis S auxiliantis est.Nos ergo fratres mei animemur ad patienduiniurias, ct persecutiones, & tribulationes pronomine nostri redemptoris. Quoniam procus dubio nobis pro se & iustitia patientibus no Gerit sed auxilium costantiae & victoriae nobis mi nistrabit, & ianuam regni coelestis nobis reser bit,& in gloria diuinae beatitudinis nos colloc bit.Sed beatus Stephanus qui nullo terrore circunstantium persecutorum cohiberi potuit,qua doreuelatam sibi visionem publice testificaretur: dicens: Ecce video caelos apertos Iesium filium hominis flantem a dextris dei.Nobis exemplum prPbet: vr ob nullum timorem testimonium veritatis: maxime ubi faciendum est, taceamus. At im- rammonia ph,qui ne audiret testimonium veritatis, clama- veritatisuerunt, & aures sibi obturaverunt, & impetum moin sanctu fecerunt. Ostendut quantum sint contraxij imp ij testibus velitatis: qui non solum cosaudire non postiant, imo & eis malum pro bono reddu t. Quinto quantus fuerit in patientia osteditur,cu dicitur: Et impetum fecerunt unanimiter meum. Et ei cietes eum extra riuitatem lapidabant. Et te

ei deposuerunt vestimentasua secas pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus, Cr lapidabant Stephanum,in cotem in dicentem: Domine Iesu si cipelpiritum mei .

Porro Iudaei persecuti sunt Stephanum persecutione,qua nulla est peior. Pati quippe persecuti ne ab eo que aliquado in aliquo Lesimus parum

29쪽

est : Pati vero ab eo, quem nunquam laesimus, .magnum est. Et pati ab eo cui multum contulimus,maximum est:Talis erat beatus Stephanus. Ille enim contulerat Iudaeis multa bona: dc illi econtrario inferebant ei mala. Stephantis quippe petebat Iudaeos in eorum salutem , dc illi e contrario impetebant ei in eius mortem. Stephanus cupiebat eos introducere in Ierusalem cς testem:& illi e contrario eiiciebant Stephanum extra Ierusalem terrenam. Stephanus testificabatur eis verba veritatis:&illi e contrario testificabantur in Stephanum verba falsitatis, dicentes: Quoniam nos audiuimus eum dicentem, quod Iesus Nazarenus destiueret locum istum, dc mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses Stephanus mittebat in eos verba praedicationis de orationis : de illi e contra mittebant in Stephanum lapides crudelitatis. Et cum ita redderent Iudaei. Stephano mala pro bonis, tamen non mutatus est: non murmurauit, sed patienter omnia tulit: eandem obseruans patientiam de chalitatem: deum semper inuocans,dcirose,dc pro eis oras. In quo confundimur nos fratres mei: quia de siquando aliquis aliquam poenam, iniuriam vel contumeliam nobis tulerit: statim exardescimus, patietiam dc charitatem amittimus: dc iniuriam pro iniuria: contumeliam pro contumelia,reddere festinamus. Et dum ita superare cupimus, ab MK0 ira dc impatientia interius superamur: Non atte- dentes quia iuxta Salomonem , melior est patiens viro forti: dc qui dominatur animo suo e

pugnatore Vibium. Sexto quantus fuerit in ch

30쪽

sΑNCTI sΤEPHAN t. Ioistate demon stratur cum dicitur: Positis autem ymbus clamatut voce magna dicens: D mine, ne statuas

istis hocpeccatum.Duo fratres quasi cotraria & pastoribus sanetie Ecclesiae imitanda, ostendit in se beatus Stephanus. Quoniam cum se asperrime corrigeret,ita feruenter diligebat: cum ita feruetissime diligeret, ita aspere corrigebat : & inde Contingebat: quia perfecte odiebat victu,& perfecte naturam diligebat Mira enim charitas Stephani fratres mei. Pauci enim inueniuntur, qui vere diligant seipsos. Paucissimi enim qui vere diligant inimicos. At Stephanus ita dilexit inimicos,& quidem inter mortiferos ictus crebresce tium lapidum ubi aliquis pollet obliuisci etiam amicorum suorum, Stephanus non est oblitus inimicorum suorum. Sed supplicauit, clamauit, orauit pro eis,Supplicauit, non ta genibus quam

mente. Clamauit,non tam voce quam deuotione: orauit,non tam ex praecepti coaction quam ex libera charitate. Non enim putandum est se

tres mei, quod beatus Stephanus in quo nihil duplicitatis fuit, supplicauerit pro inimicis, ut

quidam faciunt corpore,no mente: orauerit Pro eis voce,no deuotione. Absit hoc a martyreNharitatem Christi imitante: sed proculdubio supplicauit pro inimicissi ne aliquo mentis rati corriorauit pro ipsis sine fictione, vel tempore. Pρ' inquit ne statuo illis hoc peccatum. V erus imitator Christi qui in passione sua pro inimicis orauerat et Pater dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt: factus sicut passionis, ita & charitatis dominicae primus imitator. Quo enim affecta

diligam . Si hanis

Christi.

SEARCH

MENU NAVIGATION