Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

- 140 calamitatis delerentur vestigia. Enixe autem egit cum

Hercule Consalvi patre cardinali, qui rei publicae praeerat, ut societas Jesu Ferentinum contenderet: quo in collegio constituendo non curis, non labori pepercit; cumque multi ab eius consilio desciscerent, novasque in dies dissicultatus obtenderent, in sententia tamen immotus perstitit, societati heic nec indos nec iapones deesse asseverans. Vicit tandem eius obfirmata voluntas; votique compos essectus diem illum sibi in vita beatissimum dixit, quo

patrum ore et alloquio frui occoepit: quibus Ferentinum accitis in domestica dissicultate nec Ope nec praesidio nec auctoritate nec facultatibus defuit. Quo aucti benescio Ferentinates Jacobum qua poterant maxima grati animi signiscatione ornarunt, eumque cunctis sum agiis amplissimo civitatis iure donarunt. Cum campana provincia, quae hinc neapolitani regni finibus, illinc tirreni maris littore intercipitur, et ad sabinos usque procurrit, latrociniis dire foedaretur; cumque

praedones vi audacia numeroque adeo excreVissent, ut

agmine facto oppidanos nocte intempesta aggrederentur, praedaque onusti in montium crepidines inque silvas sese proriperent, omniaque caede et rapinis polluerent, atque ab eorum furore et insidiis gravissima campanis mala imminerent: Frusinonem, quae iuri dicundo sedes constituta est, cum imperio missus est Jacobus, ut tantae labi prospiceret armis provinciam tutaret, Sontes capite plecteret, e Periculis cives educeret. Vicaria itaque potestate usus, oppida praesidiis communivit, celeritate consilii quae ad civium incolumitatem Opus erant, expediVit, lege in reos egit, militum excursionibus et excubiis viarum aditus opplevit.

142쪽

- ra1 Mitissimo ut erat ingenio cum poena capitis in praedones animadverteret, nec lacrimis nec gemitui parcebat, doloremque quo premebatur, Ore oculis fronte silentio prae se serebat. E proximo serentinati collegio patres societatis

excibal, ut miseris adessent, darent aures constentibus, eosque caelesti enutritos epulo ad supplicium ductarent. Hac animi constantia, et consilii celeritate essectum, ut paucorum poena saluti communi prospectum laret, securitas publica reviresceret, omnia quieta ac in tuto forent, animique gravi qua sollicitabantur, trepidatione et metu expediti

reficerentur.

Ne plura singillatim persequar, Sermonem contrahRm: quam caste integreque reliquos magistratus, quos diu gessit, obierit, quae publicae ac privatae in eo virtutes eluxerint, brevi expediam. Cum iudicum collegio in provincia seu sinati praeesset, gravibus in patronum verbis invectus est, eique occoeptam abrupit orationem, quod in agenda causalamam religiosi coetus, cui litem intenderat, laevo sermone obtrivisset, putidioremque maculam eorum nomini aspersisset ; illumque aliquot dies soro carere iussit. Antequam Sententiam serret, conclavi diu conclusus, quae patroni utramque in partem commentariis prolatis disceptarent, quae rationum momenta proserrent, excutiebat sollerter: leges legumque interpretes nunquam intermissa contentione evolvebat : aequa lance pugnantia inter se iura pensitabat: nullaque illum spes aut metus ab inito aequitatis tramite deturbavit. Cum eadem iudiciorum civilium praefectura ad lites cognoscendas dirimendasque, quo in magistratu diu mansit, apud frusinates iungeretur, enixe contendit, ut societas a viro rei christianae studiosissimo Gaspare

143쪽

Del Busalo recens condita Frusinone constitueretur ut civium animos ad pietatem excoleret: eius consilium quam e religione foret, re comperium est. In triennali apud Urbe vetanos praetura cum trecenas lites. sententia lata, diremiSSet, nemo unus non acquievit: cum ab eius iudicio

ad sublimius tribunal quidam provocasset, hoc ratam praetoris sententiam edixit haberi: quod non vulgari aequilatis et doctrinae documento est. Cum Interamna Nartium decederet praetor, is illi ab optimatibus honos est attribulus, ut patriciae nobilitatis iure ipso domusque eius perpetuo frueretur. Viterbii cum in summum provinciae consilium adscitus esset triumvir, adeo eximium animi ingenii consiliique lumen ostendit, ut cum ex eo magistratu sponte abiret, eum civitas inter primores municipes, mira ordinis assensione, cooptaret.

Summa in eo humanitas, mira comitas, liberae ad eum priVatorum querelae: nemo tam humilis cui non ad illum aditus statis horis pateret: facilitate par infimis videbatur. Buricolam moribus probatissimis cum ad se praetorem milites adduxissent, quod cum subalari telo, quo ad Obsonium secandum utebatur, aliquantisper oblongiori et praeacuto deprehendissent: praetor manu sua gladiolo mucronem eximit, villico reddit, eumque dimittit immunem. Cum frater fratrem in adeunda haereditate mire di-Vexaret, nullusque mutuis inter eos querelis iurgiisque modus posset imponi: utrumque praetor acciVit, patientissimas mutuis eorum conviciis aures adhibuit, quid cuique iure tribuendum edixit, litem composuit, animos ad concordiam revocavit. Multa quoque iurgandi semina extinxit dissidiorum causas abscidit, mentesque deterruit a litibus

144쪽

intendendis, quae si longius progressae fuissent, non mediocrem rei domesticae, eorumque fortunis labem intulissent. Plurimum enim omnes Iacobo tribuebant; plurimum apud omnes ordines sapientia et auctoritate pollebat. Non passus est miserorum iura impune proculcari pauperesque imoque loco natos a potentioribus premi: nec in invidiam vocari, odiumque subire veritus est, ne sibi ela equitati deesset: parum autem abfuit, quin improborum

fraudibus et astu de dignitate deiiceretur. Nihil enim sibi

non licere putant primores quidam opibus circumfluentes, secundisque rebus tumidi nesciunt modum servare: et magistratus aut libidinum ministros et ad iniuriam adiutores volunt, aut eos, si obstiterint, odio calumniisque ad exitium usque insectantur. Iacobi Vero constantiam animique magnitudinem nec metus fregit, nec impendens periculum de suo cursu dimovit: illatasque iniurias' modice et constanter tulit, omnemque tum maleficii memoriam tum ulciscendi studium ex animo abstersit. Optimarum in re publica partium et aestimabatur et suit: perduelles ceu hostes patriae coercendos, ne civitateSad perniciem traherent, duxit. Negligens voluptatum lusOrias charias ne ex facie quidem novit: scenicis ludis interesse, theatris assidere, convivia celebrare, diem salsa inter gaudia condere temporis iacturam censuit, nec viro sapiente dignum. In verbis cautus et parcus: mendacium nec dixit, nec pati poterat: nihil illi ex ore insolens excidit, nihil non castigatum: Omnium vel perditissimorum sa-mae pepercit. Omnes ope et consilio iuvit: egenis pannosisque, quos Christi Servatoris imaginem expressius reser-re assirmabat, vesti hus obsonio stipe praesto suit: senem

145쪽

honesto loco natum, inque inclinatam delapsum fortunam diu submisso argento aluit. Religionis retinentissimus: honores pecuniam facultates gratiam bonis aeternis inferiora duxit: rei divinae quotidie adesse, caelesti epulo festis diebus refici, aures sacris concionibus dare, pia volumina atterere, ante Christum Dominum in aris delitescentem horas solidas in dies singulos immorari in more habuit: magnam Dei parentem coluit

studiosissime, seque et suos in eius fidem et tutelam recepit. Lucro subsecivas horas apponens e summorum ecclesiae parentum et vindicum codicibus sententias, quae pietatem alerent, excerpsit, in nostratem convertit sermonem, inque commentarium digessit: quo ex tante ea hausit praecepta quae in omnem vitae suae rationem uberrime dimanarunt.

Frequens illi in ore erat sententia si diligite iustitiam, qui iudicatis terram: η Insignes pietate et caelesti sapientia viros singulari prosequebatur studio; eorum sibi animos adiungebat obsequiis, eorum ore et alloquio mirifice capiebatur, illisque apud Deum deprecatoribus utebatur. Hos inter princeps vindicandus est locus Gaspari Dei Bu- salo, cuius manui in genua procumbens libabat Oscula,

eumque sacris detritum excursionibus, laborihusque absumptum bene longos explesse annos brevi vitae decursu asseverabat. Franciscum vero Gaesi viterbiensem e collegio canonicorum aedis maximae, patrem Mallione, quem

adolescentulum s. Alphonsus Maria Do Ligorio suum in eoetum cooptarat, Innocentium Betti Gasparis Dei Busalo sodalem, sibi conscientiae arbitros et moderatores selegit, nihilque iis inconsultis moliri, nihil aggredi ausus suit, eorumque consuetudine et sapientia fieri sapientior studuit.

146쪽

Cum coniuge Paulina Gori antiquae virtutis et spectatae pietatis semina concordissime vixit, ex eaque septem suscepit liberos. Nos a quibus impensissime colebatur, eximio dilexit: nosque inter et illum perpetua benevolentia certatum est: sapientiae, Virtutis, morumque recte instituendorum praecepta nostris instillare auribus numquam destitit: nobis et pueris Et adolescentibus, ut optima institueremur disciplina, consuluit: ad doctrinae contrahenda praesidia, ad pietatem, ad mutuam fratres inter sororesque fovendam benevolentiam, ad voluptates spernendas nos Saepenumero ceu subiectis calcaribus incitabat. Domestica autem exempla, in quibus mira vis inest ad acuendos animos, frequens recensebat, eaque nobis ad intuendum imitandumque exhibebat, ut maiorum nostrorum laudes nostra cumularemus virtute. Haec autem non invitus attingam, tum ut fratris mei filios ad doctrinae virtutisque comparanda subsidia adurgeam, tum ne Virorum,

qui recte de religione deque re publica meriti sunt, nomina obruat oblivio aut extinguat Vetustas. Nobis enim puerulis ob oculos constituebat Antonium Angeli ni patruum suum, iuris consultum, qui Ligurum reipublicae accitu, Ianuensium senatui a summis consiliis suit, iuri reddendo praefuit, eaque auctoritate et doctrina praestitit, ut nulla gravior quaestio incideret, quae

in senatu non ex Antonii sententia exsolveretur; qui senex domum reversus fluxam hanc aerumnommque vitam cum immortalitate pius commutavit V idus septembres anni MDCCXCV annos natus LXXVII. Memoria repetebat avunculum suum Laurentium Oderisi pontificem Tempensem, qui vicaria potestate sabinos rexit antistes,

147쪽

- 146 diemque suum obivit in urbe Manliana III nonas sextiles anni MDCCL, cum ageret annum LXXVI. Nec praeteribat Franciscum Bota avi sui fratrem, qui summus cognitionum iudex opus de iure civili edidit; nec Franciscum Mariam Canali amitinum suum a Pio VIII cooptatum in patrum cardinalium senatum: in quibus singulis doctrina an virtus magis enituerit, iure ambigis. Sed haec hactenus: ad Jacobum regrediamur.

Memoria Iacobus suit firma: quae a puero menti indiderat, senex meminerat, mihique cum Secum nutumnalibus seriis rusticarer, unaque sub Vesperam obambularem,

electiores e Virgilio, Catullo, et Cicerone locos memoriter pronunciabat, quidque in illis animum vividius cieret, quae gratior imago eniteret, disserebat solerter. Mihi ut latinis

itala adiungerem auctor fuit: inhonestum enim aiebat cum aliena calleas, tua ignorare.

Non indiligens paterfamilias rem domesticam et curavit et auxit: operam in praediis excolendis posuit. Honestissimis coniugiis Mariannam, Liviam, Hagnetem filias locavit: Τheresiae natu minimae, quae in Sacrarum virginum collegium recipi expetierat, ex animo, ut voti compossieret, indulsit: Antonium et Nicolaum societati Iesu, cui nomen dare avebant, libens addixit: nec quidquam sibi optatius accidere lassus est, quam liberos Deo, cui eos reserebat acceptos, in famulatum addicere. Camillum equitum ad praeturam sabinorum designatum vidit. Viterbii, quo aetate ingravescens omnisque rei publi-

CBe cura solutus pridem sese receperat, quaque in urbe rerum ac fortunarum suarum sedem constituerat, in mor-hum incidit: quo cum conflictaretur gravius, accitis Roma

148쪽

Antonio et Nicolao, e sabinis Camillo, sacrisque rei christianae m3steriis bis resectus animam pientissimum internatorum manus emavit pridie idus iunias anni MDCCCXLIV

sub solis occasum. Τestamento certam pecuniae vim curiae s. Iacobi legavit ea lege, ut statis diebus in singulos

menses Deo aeterno pro Se suaque domo re divina perpetuo litaretur. Elatus est funere honestissimo, conditusque ad s. Τheresiae in cella Magnae Dei Parentis Lauretanae, ut moriens mandarat: theresiani enim sodalitii iuribus fruebatur. Civitas universa tantae virtutis exemplar ex oculis sublatum indoluit. Oro fuit ingenuo ac liberali, fronte lata et exporrecta, nigris nitentibusque oculis, quos praestantis animi indices dixisses, superciliis nec densis nec raris, genis rOSeis cetera lacteus, naso perquam decentissimo, molli et sub extremam aetatem albescente capillo, flatura non humili: virtutis forma et pietatis color ex oculis fronte corporisque totius habitu eminebat: nescio quid a prisca dignitate habere videbatur. Integra nullisque tentata morbis

usus est valetudine: hunc vitae caste et sobrie institutae tulit fructum. Si eorum, qui hinc demigrarunt mentem tangunt mortalia, si benevolentiae et pietatis munere Supremo, quo carorum capitum. memoriam ad posteritatem propagamus, capiuntur; oculos, Iacobe parens Optatissime atque optime, o superis sedibus, quo tua te virtus evexit, in tuum natum deflecte, mihique vires animumque su Diice, ne me frangant adversa, neve a praeceptis institutisque tuis dessectens ullam nomini tuo labem meis inspergam moribus. Te adstantem cernere, tua Ora tueri, not3S

149쪽

audire voces, tuosque toto animo haurire mihi videor hortatus, quibus me ad virtutem et ad recto facta erigebas; in te saepenumero obtutum mentisque aciem intendo. Te mihi, dum hanc haurio lucem, dum aerumnosae vitae durum iter carpo, nulla unquam ex oculis, nulla ex animo abradet oblivio.

SEARCH

MENU NAVIGATION