Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

orit nosse, summo habitos in honore poetas, divinumque poesi exordium altributum. At vero ex hisce cancellis educenda est quaestio, inque patentius aequor oratio provehenda. Numquam mihi, ut liberius eloquar, persuaderi potuit, Adam recens conditum, cum primum in hanc rerum universitatem a Deo

eductus est, ceu mutum hebesque pecus conticuisse, nulloque carmine gratum animum erga auctorem et parentem

Deum extulisse. Innubis ridentisque caeli conspectus, tellus nullo cogente floribus ornata, iuga virentia, acclives colles, animantia hominis imperium non detrectantia, alia gradiendo, alia nando, alia volando, alia Serpendo, impune pastus carpentia, nullique noxia excitare hominem ad laudes opificis et aedificatoris tanti operis debuere: eo vel magis, quod nullius carminis genus, nullum melos, nulla ars, nullaque scientia Adam praeteribat. Ne autem videar coniecturis indulgere, nutantique inniti iudicio carmina pervetusta indubiis litterarum monumentis consignata scrutemur; quae si Dei a filatu condita suerint, nae causa in tuto est. Enimvero ut a quorumdam eruditorum sententia recedam, qui in Noemi verbis Cam increpantis, ut in Iacobi, Isaacique vaticiniis, quibus bene siliis nepotibusque seris precati sunt, poeticos numeros deprehendunt nonne carmen primum in erythraei ripis assonuit Θ cum hebraea gens ab aegyptiorum internecione sospes, siccis vestigiis iter mare per medium capessens, fluctibus hinc

In hanc concessit sententiam Robertus LoWib. Thesaurus Ugolini tona. XXXI pag. 204 edit. Venet.

112쪽

atque hinc immotis, certaminis expers copias hostium multitudine innumeras, armis instructas, ira percitas, sibi a tergo imminentes, ad caedem evocatas, gurgite abripi, volvi, et mergi est conspicata: cui carmini nec chorus nec tympana manu puellarum quassata desuerunt Sed aut antiquior, aut suppar, aut non longius dissita aetas tulit

mirum idumaei Jobi poema '; in quo carmine sive subitam rerum conversionem, sive aequam viri mentem tot inter casus, sive colloquia ultro citroque cum amicis inita, sive sermones Dei eorum sese immiscentis colloquiis intuearis, nihil non reperies sublime, novum, quam longissime a communi loquendi ratione remotum. Quamvis vero Obscurae, subdissiciles, involutaeque occurrant Sententiae, quae prima fronte legentem fugiant: assulget tamen lux quaedam, modo vividior, modo fractior et intermissa, eodem Semperducens ; quam siquis sectetur attentius, operis Ordinem,

partium nexus, sinemque scribentis assequetur: eo enim spectat idumaeus vates, ut numinis aeterni in rerum humanarum vicibus regendis consilium tueatur, rebuSque adversis aliquando iustos, nulloque scelere obstrictos conflictari OStendat, quo eorum virtus probatior eniteat, amplioribusque praemiis ornetur. At Vero carmen supremum, quod Moses antequam

diem suum Ohiret, cecinit, nonne divinae vi adscribendum est, quae canenti adsuit, caelestique luce loquentis mentem

perfudit 3ὸ Quaedam summis, ut aiunt, labiis delibemus.

113쪽

Sonans, caelum terramque compellat, ut arrectis auribus adsint, suaque pronis animis verba hauriant, quae ceu ros tenero gramini assusus, ceu imher laetissimus resciens sata Viresque et vitam frugibus ministrans, audientium mentes recreent. Exin quae, quantaque dignitas sententiis,

quae vis assectibus inesti qui carminis color, quae species et format Imago imaginem excipit, eloquii figura figuram:

nunc vates, modo Deus loquitur: amor, ira, minae, Spes metus raptim immiscentur. Deus populum suum sospitans aquilae consertur, quae pullos protentis pennis tutatur, atque ad alarum remigium edocet: Dei ira malefactis lacessita rotantibus flammis componitur, quae vel ima montium corripiant et peredant: eius gladius fulmineus, sagittac cruore saturae i.

Quid ego festivam oden proferam, qua Debora gentis suae antistita et vates, postquam Sisara trabali cuneo infixus occubuit, Deo sospitatori ἐπινικιον cecinit 'Θ quid

reliqua carminum genera persequar p cum nullam poeseos formam invenias, sive ἐπιΘαλαμος sit nuptiasque celebret, sive gravis moresque informet, Sive morata sun usque lamentis prosequatur, direptiones civiumque caedes exsilia casusque ingemat, sive ἐυχαριστος gratiasque persolvat, si Ve δραματικη Sermonemque viris muli ribusque tribuat, sive irarum habenas effundat, sive laetitias. Ambrosius: a Haec duo cantica in libris Moysis, tamquam duos mundi oculi caelique lumina totum corpus operis illius illu

s strant. B Praes in psal. num. 5.

Deuter. XXXII. Iudic. V. λ

114쪽

- 112 gestiat: quam Deus hebraeis non assiarit 3 Ipsi illi viri, qui

aut aeterni numinis monita arcanamque mentem populo

retegebant, aut tantis debitam flagitiis Dei vindicis iram,

clademque intentabant, aut Vota, quorum erant rei, exSOlvebant, aut suturas gentis vices adversa inter et secunda praecinebant, nonne poeticos numeros, Deo amante, adhi-huere Θ Jonam vota flandentem exaudite, tres viros mediis

in ignibus sospites, Deumque laudibus uno ore extollentes accipite; cantica Judilhae, Estheris, Ezechiae, Τobiae, Habacuc sollertius evolvite; Davidis psallentis gaudia, metus, preces, ploratus, in Sacra pompa deducenda hymnos acutius dispicite: quid non divinum, quid non a pedestri sermone alienum, Deoque haud sane dignum Occurret 3 Quamobrem cum hebraea carmina e gentium ceterarum poeticis monumentis una supersint, illisque longinqua aevi vetustate antecellant, cumque singula Dei instinctu condita sint; fluit profecto, ab auctore et parente Deo exordia primasque carminum origines esse repetendas. Sacros enim vates agebat Deus, ut animum ad scribendum appellerent; illis aderat, ne aberrarent, suaque communiebat ope, ut caelesti numine digna ederent i. Non me latet auditores, id grave nimis et ingratum illis accidere, qui Vesano in res sacras furore correpti, religionis landamenta convellere adnisi sunt; hinc agmine facto indorum, per-rum, sinensium reliquias, et vestigia antiquitatis excusserunt, ut codicum sanctissimorum fidem labefactarent, eosque de antiquitatis iure deiicerent. Hinc Sacros sinaria in

Jure sacer vates hanc sudit sententiam ps. XLIV. 2 a Lin-n gua mea calamus scribae velociter scribentis . n

115쪽

libros, quos Κings nominant, hinc persarum V0lumina, quae Zend-avesta, hinc codices indorum, quos Vedas nuncupant, impudenter depravant, nobisque obtrudunt. At vero hominum aut inscitiam, aut sublestam fidem, aut simul

utramque in solem eduxerunt, eorumque male ominatos

ausus contuderunt viri eruditissimi, qui operam in antiquitatis monumentis curamque posuerunt LHaec de poeseos origine, nunc ad natur3m Veniamus: cui tanta inest venustas et gratia, ut animos rapiat, inque sui admirationem traducat. Quae venustas qui decor non elucet in tabulis manu magistra vivoque expressiS colore, aut in signis e marmore graeca arte eXc is, quibus praeter sermonem et motum nihil ad vitam deesse duceres pPermulti enimvero latentur, cum animi causa in marmoreas Apollinis et Minervae statuas, aut in colores a Raphae-le et Zampierio illitos udo intendunt obtutum, se omnibus cumulari laetitiis, nec spectandi posse sinem sacere, et invitos a conspectu illo distrahi. At enim eorum, qui eas excolunt artes, bona pace dicam, maximo intervallo

De sinensium libris consule Mem. de t Acad. des inscriptions. tom. LXV. Freret Dissert. sur rantiq. et la certitude de la chronologieehinoise. P. Κo, memoires lom. I.

De persarum libris consule Antequetit, Zend-a-Vesta tom. I.

Beausobre hist. des manich. lom. I. HIde, Veter. persar. religionis historia, praes. De indorum libris consule W. Iones, Wilson, Benitu, asiaticresearches, iom. II, VII, VIII.

116쪽

m poeticam venustatem pictis aut exsculptis imaginibus longo prasestare. Ut facilius in meam concedatis sententiam, stat conferre, si vestro id animo sedet, mirum artis opus cum insigni summi vatis narratione. Superstes integerque extento Bnnorum lapsu m3net in vaticanis aedibus Laocoon cum geminis natis e marmore constitutus, graecum Opus. Infelix miserrimae prolis parens, anguineis spiris implicitus letales abrumpere nodos contendit, et Sanie atroque persuSus Veneno quidquid in se virium inest, exserit, ut se natOSque semineces tenacibus expediat vinculis. Arrecti Laocoontis crines, oculi mortis ingruentis horrore defixi, genae pestifero draconum assa tu tabentes, os gementi, Opem imploranti, de effugii spe deiecto assimile: membrorum contentio, brachiorum manuumque contorsio, articulorum hinc productio, illinc contractio: ne exigua quidem corporis parS motu sexuque non laborans: vivum Laocoontem adspectas, eiulatus edentem exaudis: tantum animi saxo informi manus atticae amavere. Iam vero cum Laocoontis expressa a Virgilio imagine quod signum, quae tabula potest compo-n ip quo concitatiores in aeneide motus, quo vividiora rei gestae adiuncta, quam Variae novaeque speciest quae laustra in marmore expetis: in hoc enim unus aut alter, aut sane perpauci affectus, quos marmoreum signum praesert; in illa multiplex, seseque excipiens, quem prodit exseritque descriptio. Primum omnium Virgilius prodigii novitate animos legentium arrigit: pietatem erga innoxium culpaque Unctium pBrentem ciet, eumque sacris operari, Solemnesque hostias ante aras mactantem refert: quae divina res dum perficitur, duo dracones immani corpore a Τenedo ad iliacum

117쪽

littus adproperant: hinc animi suspensio hinc metus, hinc pavor, hinc discriminis imminentis horror. Sanguineae

cristae, et anguium pectora summis ex undis eminent: immensum caudae volumen dracones Sinuant, spiras erigunt et

arcuant, suctus seriunt, spumas cient: Oculi sanguine horrendum rubent, igne ardent; linguas Vibrant, Ora tabe manantia lambunt. 0uis ferreus horrore non distringitur Θ Par-Va natorum corpora peti, spiris obligari, morsu peredi intuens Laocoon advolat sui et periculi immemor: at angues nexu ilia collumque misero revinciunt. Possem hoc loco, auditores, Ugolinum comitem sa- me in Pisarum custodia cum siliis enectum a Leonardo Vincio expressum cum imagine spirantibus expressa carminibus ab Alligherio comparare; p0ssem rapium Proserpinae, gigantum certamen, Turni necem Aeneae Τroia

capta sugam, beneque plures tabulas cum Ovidii, Vir. gilii, Lucani descriptionibus conferre; possem et alia artis monumenta, quae Romae, Venetiis, Florentiae, Neapoli adservantur cum poeticis narrationibus componere; sed nota sunt vobis: nec mihi apud vos dicenti tanta exemplorum segete opus lare duco, ut evincam, p0eticas imagines omne vel peritissimi artis cis opus venustate et gratia quam longissime anteire. Iam vero si animo naturam poeseos amplectamur, simulque perscrutemur, in quo pulcri vis insit et ratio; quanta venustas quantusque decor in carminibus eniteant, nullo labore assequemur. Quidquid enim in hac rerum universitate spectabilius, quidquid in religione sanctius, in moribus hominum nobilius, inanimorum motibus vividius, in eloquendo elegantius, in

118쪽

sententiis altius, in artibus Venustius, quibus in omnibus sita est pulcritudo i; hoc suo iure sibi adsciscit et vindicat poeSiS. Enimvero numquam dicendi exitum invenirem, si venustiores imagines, quae in Virgilio, in Theocrito, in Homero, ceterisque aureae aetatis poetis nos vividius capiunt, Vestris, auditores, Oculis subiicerem: pauculas ea lege deli-habo, ne reliquis meo silentio quidquam aut gratiae imminutum aut de venustate detractum censeatis. Dul pastoris desiderium exprimes mollius quam Meliboei querela, quae vel ipsas pinus, ips0s sontes, ipsa arbusta Tityrum vocantia resert '; aut crudeli funere peremptum flebis, quam Cum nemus lacusque Umbronem gementes inducit 33 Quid ad imaginem senis villici quietum in agris aevum traducentis potest accedere Θ in qua narratione Omnia ad innocuam voluptatem adiuncta componuntur: sentes sacri, frigus Opacum, levis apium susurrus mollissimos Suadens Somnos, frondator, dum solia stringit, ad auras canens, turtur ab ulmo aeria ingemens; quas imagines e Theocrito expressit

Νeo temporis, nec loci huius est sustus persequi leges, quae venustati et formae moderentur ; eas amplexus est P. Andre e S. d. in aureo libello, quem pretium operis est evolvere. Saggio

det Bello. Firenae MDCCCXXXIII.

' Virg. ecl. I vers. 39. v Τityrus hinc aberat: ipsae te Tityre pinus, s Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta Vocabant. By Virg. Aen. VII, 760. a Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, , Τo liquidi sievere lacus. B

119쪽

- li 7 Virgilius i. Sed hos molliores assectus graviora excipiant. Quis est animo tam agresti et duro, quem non permoveat Anchisae ad Marcellum acerbo lanere extinctum conversio; quos versus ut audiit Augustus et Octavia, haec collapsa est exanimis, ille in lacrimas totus abluit 2. Est ero autem Didonis apud inferos silentio, quae ab Λeneae conspectu sese proripit, eiusque verba fuga abrumpit, quid truculentius p quid Deiphobo inhonesta narium auriumque vulnera obtegente miserius p Daedalus vero filii casus in auro caelare aggrediens, bisque inchoatum opus bis dolori impar abrumpens δ; parens miserrima Euryali, exterrita

3 Virg. ecl. I 52. a Fortunate senexi hic inter sumina notas Et sontes sacros frigus captabis opacum: s Hinc sibi quae semper vicino ab limite sepes s Ηγblaeis apibus storem depasta salictis Saepe levi somnum suadebit inire susurro;s Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras; v Nec tamen interea raucae tua cura palumbeS, B Nec gemere acria cessabit turtur ab ulmo. v Hasce vitae rusticae imagines vivis dissusas coloribus Virgilius sibi ad imitandum proposuit ex Theocrit. idril. VII vers. 133-150. ' Virg. Aen. VI, Vers. 882. st Si qua sata aspera rumpas,n Τu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis, s Purpureos spargam flores, animamque nepotiso His saltem accumulem donis, et fungar inani

s Munere. n

Virg. Aeneid. VI, Vers. 32. a Bis conatus erat casus cstingere in auro.n Bis patriae cecidere manus. B

120쪽

- 1l8 subito filii caesi nuncio, et corruens i; Pallas primaeva iuventa extinctus, Julus puer armiger, ille itori demesso

hic gemmae collatus ': dupiter nutu concutiens Olympum, aut eo dicente aetheris, Ventorum, maris silen

tium 3; fama caput caelo inserens, et gradiens solo 4. Animi pendeo, an quid aut venustius, aut sublimius hisce imaginibus effingi queat, quas nemo nisi rusticus, aut hi

spidosus sensu suaviore non attinget.

Laudibus haud immeritis oneratur Homerus, quod Sublimia sectetur, aequetque sermonis dignitate argumenti magnitudinem. Et sane cum Junonem curru invectam describit

Virg. Λen. IX, vers. 475. a Subitus miserae calor ossa reliquit,s Excussi manibus radii, revolutaque penSa. n Virg. Aeneid. XI, Vers. 68. a Qualem virgineo demessum pollice storemn Seu mollis violae, seu languentis hyacinthi, s Cui neque fulgor adhuc, nec dum sua forma recessit, o Nec iam mater alit tellus, viresque ministrat. nVirg. Λen. X, vers. 134. u Qualis gemma micat, sulvum quae dividit aurum. B Virg. Aen. X, vers. 115. u Annuit et totum nutu tremefecit olympum. BVirg. Aen. X, vers. 101. a Eo dicente divum domus alta silescit,s Et tremefacta solo tellus: silet arduus aether; v Τum 1ephiri posuere, premit placida aequora pontus. n' Virg. Aen. IV, vers. 177.s Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. DHanc imaginem Virgilius iisdem verbis transtulit ex Homeri

SEARCH

MENU NAVIGATION