장음표시 사용
121쪽
iugales equos tantum viae oculi ictu corripientes exhibet, quantum est prospectus caelum inter et aequor 1: cum vero deos pugnae sese immiscentes reseri, Martem tenebricosae procellae comparat 3, terramque addit ita quassari, ut rex infernus solio concussus expaverit, ne tristia regna immani hiatu dehiscerent a. At vero in ipso gremio et sinu religionis quaerenda est absoluta poeseos forma et species, vatesque Dei numine amati sunt adeundi. Et sane longissimo intervallo supra latinos et graecos sese effert atque erigit hebraea poeSis, cuius venustas propriusque color permultos
s ' Hμενος ἐν σκtantaei, λευσσων ἐπὶ οἰνοπα ποντον, B Τοσσον in Θρωπουσι Θεων υ χέες Pr t. v Quos versus sic in latinum converto: Quantum nigrantis prospectas marmora ponti Ε specula, alipedum tantum prosultat equum Vis.
Expavit, solio intremuit regnator averni Horrendum inclamans: vasto Neptunus hiatu Ne terram findat, pateantque reclusa silentum Regna, situ senta, et divis invisa supernis.
122쪽
latet. Neque enim in ea, ut quidam salso autumant, omnia commixta, omnia perturbata, nihil non loco et sede motum. Nobis siquidem hebraea legentibus id usu venit, quod
intuenti signum marmoreum assa bre excusum, sed vetustate detritum, aut tabulam insignem, in qua cum molliores
colores sexu temporis evanuerint, quaedam tantummodo lineares notae supersunt. Quod si ad eorum mores, vitam, regiones animum Vertamus, eorumque adsimus aetati, et veluti coaevi coaeva legamus; Omnia clareSeent, Sua se
luce prodent, carminis hebraei ingenium, et indolem a communi lege dissitum assequemur. Motus concitati, sententiae pressae vividae eiaculatae, imagines creberrimae e rebus aliis translatae, dicendi genus sublime abruptum vehemens; sermonis ab uno ad alterum conversio, lumina figurarum perpetua. Translatio translationem excipit, I quens loquentem: modo psalteS, modo choruS, nunc Deus,
nunc hostes, heic iustus, illic impius sermonem ineunt: vox, ira, gaudium vel inanimis tribuitur: montes, iuga, valles, rivi, sumina manibus plaudere, gaudio exsilire, voces iactare; Deus sagittas cruore hostili imbuit, rugit leonis ritu, ceu pardus inter carecta latitans in hostes insilit, ceu ursa catulis orba irruit; igni stipulas corripienti, turbini segetes sternenti consertur; spiritu hali- tuque hostium turmas conscit. Libanus caput inter nubila attollens, cedrisque consitus ; Carmelus messium vitiumque opima ubertate affluens; tellus aestivis mensibus arens, Siticulosa; africus urens, nimbi praerupti, grando est usa, praeceps procella, torrentes brumalibus pluviis tumidi, fragosi; oves inter laeta pascua, boum praesepia, aries impastus frustra gramina quaeritans,
123쪽
- 12l vitis, hotri, torcular, segetes, messura, tritura, palma, olea, mel: praeter haec, orbis o nihilo eductio, Dei cum patribus conloquia, promissa, leges, praemia, poenae, minae, populi Secundae adversaeque vices, isque in aegyptiis oris servitio pressus, Sospes, persaepe signis caelestibusque significationibus monitus, sacra, hostiae, uberrimam imaginum segetem vatibus exhibuerunt. Quae nisi legentibus in oculis versentur, mentem Scribentis nullatenus assequemur. Sed haec consertim: nunc paucula singillatim. Animi pendeo, an vividiore in luce virtus Dei poni queat, quam cum eam Sacri vates educentem ex nihilo hanc rerum universitatem 12 terraeque sundamenta iacientem describunt, aut maris undas littoribus desinientem 2. Divini oculi ictu solum contremit; manus attactu montes sumant; nutui adstant procellae et ingruunt δ. Quam puriter autem et caste Deum colendum docent, quem nihil latet, qui omnibus adest, cuius oculorum acies omnia vel penitiora
u Nam ipse dixit, et fuit nu Iussit, et exstitit. B Hanc susiore stilo sentcntiam Jobus evolvit, Dcumque homines increpantem refert XXXVI li, l-11: s t binam eras, quando terrae iaciebam landamina, quis eam dimensus 3 eic. n
st Si respicit terram, contrem ii, o Si montes tangit, sumant. n
0 Dixit, et ingruit procella. n
124쪽
permeat ac vestigat ii Quid rapidius diu hesterno qui di
lapsus est, quid nocte evigilata ocius p haec vix memoria tenemus: si mille tamen annos cum Dei aeternitate componas, hoc spatium non exaequant '. 0uid subito impiorum casu expressius Θ conspicatus Sum impium, ceu proceram patulamque cedrum: evanuit: quaesivi, non erat 3. Dies deficeret, si venustiora sectarer. Sol sponso compto pedemque e thalamo esserenti consertur: terram ex aethereis sedibus iustitia despectat, haecque et pax obviae fiunt, mutuumque sibi osculum carpunt. Quid demum elegis Ieremiae tristem inversamque Solymorum vicem ingementis stubilius pquid Salomonis cantico mollius p quid triumphali Deborae Ode laetius, quid Annae, Zachariae et Simeonis compotum voti concentibus suavius, quid Magnae Dei parentis Mariae hymno sublimius 3 quibus carminibus suos modos Suosque constare numeros nullus dubito 3. Qui haec penitissimo
u Scientia tua mirabilis; impar sum qui eam attingam; is Si caelum conscendam, adeS,n Si orco mergar, ndeS; η Si penna praepete ad orientem solem avolem. n Aut in occidui maris littore considam, v Tua me illic manus corripiet. nVide Rogelimvllor in hunc psalmum.
u Mille anni coram te ceu dies hesterna, o Quae effugit; ceu noctis vigilia. B
' I e metricis hebraei carminis legibus adversantia sibi invicem protulere cruditi: de re enim recondita implexaque loquuntur:
125쪽
sensu non degustat, hunc ego serreum, hunc saxeum, hunc stipitem, hunc omnes odisse gratias, et carere cordis motibus dixerim. Sed satis multa de poeseos origine, qua nihil sanctius, satis de natura, qua nihil pulcrius: nunc sinem, quo nihil utilius, attingamus. Omnibus artibus, sed praesertim ingenuo liberaliterque instituto dignis enitendum esse, ut civium commodis consulant, et utilitati prospiciant, tum sapientium praeceptis tum re ipsa monemur. 0uae sententia ita
apud Feteres percrebuerat, ut eam ex artium CenSu expungerent , ex qua nihil frugis, nihil in honum commune posset afferri 3. Sed si cui arti bene de moribus ad virtutem singendis, deque vitiorum segete evellenda mereri
datum est, haec profecto laus poeseos censenda est, quae mollissimos captans animorum aditus, sua Vique mentes
voluptate deliniens, a desidie et vecordia ad recte facta et ad honestatem traducit '. Quod enim pressis ieiunisque
alter alterum erroris inscitiaeque insimulat. Quidam enim carmen in membra tantum et sententias dispescunt: alii illud aeque cadere, et in similes sonos exire: alii pedibus, ct correptis productisquesIllabis constari; alii versus accentuum varietate discriminant: aliisIllabis quinis, senis, septenis, Octonis, nonis, denis, undenis, bis- senis, prout sua itali carmina, eos metiuntur. Non nostrum est tantas inter eruditos lites componere. Plato in Alcibiado I a ars nos in melius provehit. B Oper. tom. V pag. 128. edit. H. Steph. S. Τh. l. 2. q. 57. ad 1. α ars semper ad bonum. B' Λcrius in hanc quaestionem intendit animum Paulus Benius eugubinus Comment. in poci. Λristot. pag. 154, 155 edit. venet. an. MDCXXIV, edocetque poesim ad utilitatem, estu ad In tam referri, probeque moratos cives rei publicae comparari a poetis.
126쪽
- 124 praeceptis philosophi, quod rerum gestarum continente
narratione historici, quod pleniore sermonis ambitu oratores spectant; hoc imaginum Venustate, numerorum suavitate, lectissima dicendi ratione, animorum nunc leniore, nunc concitatiore motu sibi sumit poeta: qui non certis desinitisque spatiis sese concludit, sed omnia, quae acrius animos capiunt, quae virtutis speciem prae se nobilius serunt, quae a vitiis vehementius abstrahunt, veluti iure suo persequitur. Quare Strabo ea mente in poesi, quam principem philosophiam et arcem sapientiae nuncupat, EX Olendos censet adolescentes, ut rectius vitam instituant, mores ad rectum singant, primaevumque aetatis florem ad recti leges exigentes, spem de ingeniis excitatam maturius antevertant Itaque sapienter Plato tantum poesi tribuit, ut statuat, virtutis praesidia a carminibus expromenda: poetam vero cum artis medicae scientissimo omnesque morborum formaS DOScente confert, qui gravi diuturnoque morbo tabescentem, salubresque fastidientem succos studeat ad pristinas vires revocare, melleque oblita medicamina praebeat, quae aeger dulcedine captus non abnuit '. Et sane cum penitius carminum naturam excussisset Aristoteles, quidque tandem commodi ex illis peteretur, Vestigasset, sic statuit; carminum opemores in melius provehi, vitiorumque Iabe detergi δ. Nec iniuria: non enim, ut quidam sibi in animum inducunt, frugis expertia sunt poemata, aut si unam detrahas
3 Strabo geogr. lib. I, pag. 7, et 15, edit. parisiens. MDCXX. ' Plato de legib. II, oper. tom. II, pag. 659, et 660 edit. cit.
127쪽
voluptatem, nihil ex illis extundes: sed nobiliores animorum motus, virtutum lectissima tum praecepta tum exempla, concitatiores ad recte facta hortatus, ex uberrimo carminum sonte dimanant. Vel ipsae labellae, quas multi laevis tuentur oculis, quasque immerito dicteriis et contemptu Onerant, non modo non abigendae ut sutiles et inanes, sed sedulo conquirendae, quod obviis rerum imaginibus veritatem obvolvunt, vitam prudenti consilio monent, vitia carpunt, Virtutis semina teneris puerorum mentibus concredunt l. Enimvero singite animo, auditores, doctorem pressis aridisque argumentis e media philosophia depromptis adolescentulos ad recte facta hortari, conclusis quaestionibus edocere, quid rectum, quid honestum, quid amorum dignitate alienum, quo virtus, quo serat error: puer, ut eorum seri ingenium, caput scabere, frontem fricare, ungues arrodere, oculos circumiectare, pandiculari, citare, pedibus supplodere. Contra ea si labellam compta narratione evolvas, aures arrigit, loquentis ab ore pen-dhi, hvido haurit corde sermonem, et cavet ne quis aut mussitando, aut colludendo, aut garriendo, aut perStrinpendo magistrum interturbet. Quam parvi laboris tunc eSt, Bnsa arrepta, perbreves igneasque sententias, quibus
Phaedrus prol. lib. II. e biec aliud quicquam per labellas quaeritur.
O Quam corrigatur error ut mortalium. B
S. Thomas in cap. IV ep. ad Timoth. leci. II. a Fabulae ini
o lio suerunt inventae, ut inducerent homines ad acquirendum vir-n tutes, et vitandum vitia: simplices enim melius inducuntur res praesentationibus, quam rationibus. s
128쪽
- 126 virtutis forma et colore capiantur, Vitiorumque foeditatem reformident, eorum in animos eiaculari pAge, ne longius vagetur oratio, nonne hymnis pios adversus Deum animi motus esserimus, elegis tristes rerum vices ingemiscimus, epicis heroem virtutum praesidio communitum praedicamus 3 quae qui legit, ad res praeclare gerendas ceu subditis calcaribus agitur. Τragoedia vero, cum viros dignitate principes in inclinatam humilemque collapsos fortunam persequitur, nonne a vitiis quorum poena serius aut citius est Oppetenda, deterret, admonetque non cum vitae huius angustiis nostras cogitationes, verum cum sempiterna beatitate esse coaequandas p 0uid de comoedia Θ omnes urbani sales, omnes sestivi lepores, omnes atticae argutiae, quibus sabula conditur, quo tandem contendunt, nisi ut turpes foedique mores omnium irrisione Iudantur Θ Enimvero si senem auri fame, opumque aggerandarum cupiditate correptum studeas ad saniora revocare, non longa Verborum ambage, non argumentis e media philosophia depromptis, sed senis avari imagine obiecta, quod expetiS, RSSequeris L 0uid plura persequar 3 Legum latores, quorum monumenta ad nos pervenere, poetas praemiis et honoribus Ornarunt, ut civium animos ad virtutem erigerent, legumque praecepta quo altius eorum in animis insculperentur,
Sed stulti sumus, qui in levioribus inscite immoramur, graviora posthabemus. Nihil est, mihi credite, sacra
x Id praestitit Plautus in Aullularia. et Athenaeus lib. XIV cap. 6, et 13.
129쪽
- 127 hebraeorum poesi utilius, nihil ad mores instituendos commodius, nihil virtutibus serendis conducibilius. Duamvis
enim singula divino exarata stilo volumina vitam regant, exemplis contineant, praeceptis muniant; haec tamen commoda pressius cohibet carmen i . Psallere enim doctus, versusque modulari peritus vates non sibi tantum canit, sed et ceteris, eorumque ad virtutem studia provehit. Ad hanc vero metam carmina hebraea reseruntur: ut fidem qua caelestia
amplectimur firment, spem qua sutura praecipimus, alant amorem quo ad Deum serimur, foveant 2. Λd omnem a Llactuum habitum sese fingunt: gaudentibus arrident, flentibus adsunt, Omnem vitae rationem et vices, Omnes penitissimos animi motus in illis ceu laevissimo in speculo intuemur. Ad opem Dei confugere, Veniam petere, lacrimis admissa eluere, mala quae nostris ingruunt cervicibus, deprecari; habendi curas ex animo eradere, caelestia compendia quaerere, irarum impetus tenere, frena licentiae iniicere, dolores delinire voce psallentis monemur. Tecum haec divina carmina peregrinantur, tecum rusticantur; sive domi quietus agas, sive iter carpas, Sive somno declines lumina, sive membra matutinus e strato corripias 3: haec festis, haec profestis diebus, haec cum Bedes sacras adis, haec cum res divina conscitur, haec viribus integer, haec morbo conflictatus, haec cum invidorum morsibus peteris, haec cum omnia tibi e sententia
fluunt, haec Oriente haec decidente die concine: ab his
S. Ambrosius praefat. in pSat.' S. Athanasius ep. ad Marcellinum.' S. Ambrosius loc. cit.
130쪽
- 128 enim medela, ab his in arctis rebus praesidium, ab his constantia et robur, ab his sapientia in omnem morum institutionem promanat. Heic tibi divae religionis arcana panduntur 1: heic tibi ob oculos obversatur Christus humani
generis Servator aeterno auctus sacerdotio, regis ducisque munus capessens, diremptam Deum inter et homines societatem componens, promissa quibus longo aetatum sexu alta patrum spes fuerat, cumulans, legem hebraeis scitis sanctiorem sigens, vel dissitas regiones vividiore veritate collustrans, gentesque sibi, puriore foedere concepto, adiungens. Christus matre virgine editus, ab eois regibus cultu muneribusque ornatus, fugam nocte intempesta agitans sacram Solrmorum aedem ingrediens, doctrinae e caelis arcessitae thesauros recludens, imperio morbos daemonesque compescens, in iudicium indicta causa raptus, conviciis iactatus, vinculis Verberibusque multatus, ad supplicium ceu onustus flagitiis actus, e tumulo, mortis iura resolvens, redivivus, divinumque solium Opinio auctus triumpho conscendens '. Quotus ergo quisque est, qui haec aut respuere aut nihili pendere ausit Θ cum divinis tantum tribuat carminibus ecclesia, ut assuetudine a dissitis aetatibus ad nos usque deducta, sacrae aedes hymnis concentibusque perpetuo assonent 3; cum caelestes aemulata choros Hierusalem terrena noctes atque dies Deum
S. Basilius hom. I in ps. ait, doctrinae sacrae absolutionem in psalmis concludi a ευταῖτα ἐυι α τελεία. n* Λcriores critici vel inviti lassi sunt plures psalmos Christum Jesum spectare. Eos recenset Achermann, introduci. in V. Τ.δ Card. Bona, Psallentis ecclesiae harmonia cap. I, S. IV.