Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

adamantina corda in lacrimas abeant a. Hic mihi commoda, quae in hominum coetus ex poetica facultate redundant, commemoranti alte infixus haeret dolor, quem diu corde pressum vobiscum una communico: qua aegritudine eo vehementius angor ac pene conficior, quo tenuior medelae aut levaminis spes affulget. Et multis et haud extremae notae poetis hoc Vitium est, ut sutilia pravaque consectentur, ingenium ad lascivos modos transferant, admotis illecebris ad vitia propellant, voluptatibus quam laxissimas remittant habenas, libidinum virus suavi oblinitum melle aureis calicibus propinent. Hos ego ceu capitaliores hostes non arguendos modo et corripiendos, sed procul a bene moratis urbibus abigendos duco 3; qui quod in salutem tribulum est, in perniciem vertunt. Poesis enim virtutum adiutrix, curarum

u Ῥαυρον πολιτειγμα, τὸ πυ υματικου Θυutatast B a psalmus anget B rum munus, caeli communio, mentis hostia. s

' Fidem Augustino adhibeamus, qui cum Mediolani ageret divinaque carmina sacris in coetibus modulata exaudiret, adeo flectebatur, ut a lacrimis temperare nequiret: a Quantum flevi in v hrmnis et canticis tuis, suave sonantis ecclesiae tuae vocibus B commotus acriteri Voces illae influebant auribus meis, et elin quabatur Veritas tua in cor meum, et ex ea aestuabat assectus η pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis. nConses. lib. IX, cap. 6.' Hac poena mulctandos lascivos poetas edixit Plato lib. III de republica, Oper. Vol. II, pag. 397, 398. ed. cit. Poetis Vero, qui inores ad rectum fingant, vitiorumque lue civitates eximant, elsedem et praecipuum vindicat decus. De Rep. lib. eod.

132쪽

- 130 levatrix, ingenii excitatrix, sapientiae administra, legum

custos, religionis comes omni aetate et apud omnes est habita : poetas vero recte instituendae vitae duces i, et optimorum in omni rei publicae ad ministratione auctores consiliorum duxit Plato a. Vos vero, optimi adolescentes, hisce carminibus, quae mentibus teterrimum virus inhalant, quaeque ceu m3gicis artibus ceu nocentibus herbis homines in seras inque Sues Setigeros convertunt, aures obstruite: ab hisce epulis, quae regifico luxu paratae vobis apponuntur, letiferumque succum suavitate obducunt, oculos manusque prohibete δ; neve committatis, ut vestris moribus labes vel minima a turpibus poetarum cantilenis inspersa adhaerescat. Sed de vobis meliora. Atque utinam e vestro numero aliquis ingenio ceteris praecellens exsurgat

neque enim mediocria in poetis patimur , qui poesim

ad suum munus sinemque reducens virtutis semina in animis legentium effundat, sacraque rei christianae arcana nobili carmine persequatur. Vestra poesis, iuvenes lectissimi, in laminato niteat colore virtutis, sese ad caelestiae vehat, suaque ope et ductu animos Deo quam arctissime adiungens, de moribus deque religione cumulate mereatur. Vestris perpetuo oculis eorum imago Obversetur, qui non humi repentes nec in voluptatum coeno volutati, sed sese ad sublimia esserentes, caelum adeunt, supernis

Plato in Lyside.' Idem lib. II de Legibus.

Hisce imaginibus a pravis carminibus volutandis adolescentes dehortatur s. Basilius. De gentilium libris legendis, num. 5,

133쪽

- lal choris intersunt, Deum, Deique parentem Virginem perpetuo carmine concinunt. Liceat itaque eruditissimis hisce viris, qui dicenti mihi insuetum decus addidere, liceat parentibus patriaeque Vestrae, in cuius gloriam adolescitis, liceat vestris institutoribus, qui omni ope Vos excolunt, liceat mihi, qui studiis vestris hodierna orationesum Obsequutus, hanc spem alere; quae firmior erit, si animo identidem reputetis, nihil poesi, si exordia Spectes, divinius, si naturam, pulcrius, si finem, utilius inveniri.

135쪽

Suum euique decus posteritas rependit. Tacitus Annalium IV, 35.

136쪽

DE VITA ET MORIBUS

IURIS COXSULTI PRAETORIS PONTIFICII.

Detur mihi haec venia, ut parentis mei Iacobi viri spectatissimi imaginem, veluti lineari pictura, paucis exprimam, eiusque nomini hunc commentariolum ceu inserias, parentalia, et Supremum laneris munus mittam. 0uod si quis morosus, quae turba plurima, me carpSerit, quod parentis nomen meis interseram chartis, et domestica attingam, laevoque lumine hanc inspexerit pagellam ; hisce ego rumusculis haud movebor. Ut enim cumque haec aestimata erunt, aut commendata, aut reprehensa, haud in magno ponam discrimine: iuverit tamen et meae indulsisse pietati, et parentis mei apud seros nepotes memoriae consuluisse. Ceterum nemo nisi iniquus iudex mihi succensebit, si secum reputet, quae Vita, qui moreS, quae mens, quod consilii lumen illi fuerit: quo virtutum comitatu et praesidio animum communierit; quibus rebus caste integreque gestis, veluti quibusdam gradibus ad superas caelitum beatissimorum sedes conScenderit: atque ex eo, ceu in illustri posita monumento, quae ad imitandum intueatur, sibi quisque sumat exempla. Enimvero si maximis minima liceat componere, laudi ducitur tum Gregorio Na Ziangeno, Nysseno, et Magno parentum, fratrum, Sororumque Virtutes commemorBS- se, tum Augustino Monicae parentis sanctissimae, tum

137쪽

- 136 Bernardo et Ambrosio fratrum suavissimorum Girardi et Satyri lanus laudatione et lacrimis suisse prosequutos. Neque enim virtus, quia domestica, iniquo est obvolvendusilentio, nec recte facta, quia a propinquis edita, in nullo

aditu atque exorsu venia opus fuit, quam non petisSem,

si tempora virtuti, litterarum cultoribus, mihique minus infesta incidissent. Sed haec ingrata hactenus: laetioribus auspiciis ad rem veniamus. 0ui haec legis, animum velim a me paullisper avertas: historicum non silium loqui putes. Jacobus Angeli ni-Bota editus hanc in lucem est V kalendas martias anni christiani MDCCLXXVII, Vissi umbrorum urbe inter praerupta appennini iuga : ea urbs decem ad septemtriones Nursia, Spoleto viginti passuum millibus abest: quam urbem praeterluit Nar. Jacobo paterfuit Josephus dux Ioricatorum militum, qui eo nomine Pio VI fidem arctis in rebus immotam, praestitit; mater Martia, superstes unica Camilli nota praetoris militaris et

civilis: gens Rota Bergomatum in insubria, Montis Begalis in subalpinis, unde huc sub exordia saeculi XVIII

3 Haec suse ornateque persequitur Nazianzenus, cum Gorgoniae sorori lanebri concione parentaret. a Sororem laudanso domestica praedicabo; non tamen quia domestica ideo salsa, s sed quia vera, ideo laude digna: vera autem non modo quian iusta, sed quia nota. Νec quidquam, quia alienum, laudetur sis iniquum, nec quidquid proprium est et domesticum, contem-B natur, si honestum et eximium: ne alioquin et illi lucro sita alienum esse, et huic propinquitas in detrimentum cedat. Utrina que enim aequitatis ratio laederetur, si et illi laude assicerentur, o et hi silentio premerentur. n S. Gregorius NarianZenus Oratione lanebri in laudem sororis suae Gorgoniae. Orat. XI, ediL Billii.

138쪽

- 137 concesserat, patriciae nobilitatis iure fruebatur: quo connubio gens Botu in Angelinios translata inque eos insita,

ea lege, ut agnomen quoque domus adsciscerent. Iacobus eos nactus est parentes, quorum uterque ad

optimarum artium studia ad pietatem probosque mores qua exemplis qua praeceptis puerulum informarent. Domi pueritiam exegit, optimisque usus institutis et magistris rudimenta artis primae celeriter arripuit. Eminebat in puero erecta indoles, ingenium aere et experrectum, animus non indiligens, non laboris fugitans, ad honestatem compositus:

quae virtutis semina ut maturata pubescerent, laetioremque in messem educerentur, eum Vixdum decennem parentes Camerinum miserunt, ut in ephebeo, quod disciplinae custodia et doctorum laude florebat, humaniorum litterarum spatia decurreret. Hic bona spe parentibus praelucere, discendi cupiditate et sollertia coaevis adolescentibus antecellere, palmam omnibus in palaestra litterarum praeripere : hic totum sese in studiis abdere, graeca non lastidire, latinos italosque tum solutae tum adstrictae orationis Scriptores noctu interdiuque volvere, stilum ad eorum exemplar edolare. Cuius assidui Iaboris fructus in reliquum

vitae tempus dimanarunt: eam enim venustatem et copiam in seribendo assequutus est, ut ad optimorum laudem accederet. Hac lectissima litterarum supellectile instructus a parentibus Perusiam missus est, ut sedulam in philosophia et utroque in iure operam poneret: ubi sexennium moratus, amplissimo ingenii testimonio, laureaque iuris donatus Romam contendit; ne legum scientia in quam solertissime incubuerat, usum desideraret. Hac in urbe ad iuris consultos, qui agendis in foro causis egregium

139쪽

sibi nomen pepererant, se coutulit, horumque exemplo et ductu, quos non tam imitari quam aemulari visus est, ad causas dicendas accessit. Heic non, ut mos fert adolescentium, horas cum amicis sallere, intempestiva ducere colloquia, hac illac pervagari, sese in voluptates effundere, scenicis ludis interesse, dies a studiis vacuos exigere: sed ius retractare, quae iuris enodant quaestiones, Commentaria deterere, scribendi laborem non defugere, sero cubitum ire, summo mane surgere, legum consultissimos sciscitari, illis adesse, ab eorum latere non discedere, eos sibi obsequiis demereri, eorum sibi benevolentiam sapientia et comitate tueri. Sed quod in adolescente mirere magis, certa sibi precandi spatia desinivit, pietatem, ne refrigesceret aut studiorum copia obrueretur, aluit et

lavit, religionis obivit ossicia, animam illabem servavit, arbitrum conscientiae sibi delegit, apud quem statis diebus vel leviores sordes elueret, sacra de altari cum sestus dies incideret, libavit. Hac doctrinae et pietatis laude cum esset iis probatus, apud quos imperii summa erat, aditus sibi ad honores patuit, cum septimum et Vicesimum annum attingeret. Primus autem rei publicae capessendae gradus suit in viterbiensi provincia, cum ad oppidanos regendos est miSsus: quo in munere ita se gessit, ut et iuris prudentia et morum gravitate et in expediendis negotiis alacritate dignus habitus sit, qui ad ampliores eveheretur dignitates. Nihil enim illum a summa integritate et continentia deduxit; nihil temporis gratia egit; omnium sibi ex aequo

iura censuit tutanda, omnium salutem in suo praesidio duxit et fide conquieScere.

140쪽

At enim ab inito honorum cursu civiles eum procellae revocarunt. Ineunte enim anno MDCCC IX ea temporum conversio consequuta est, ut nullis comprimi frenis, nullis contineri legibus rerum novarum studiosiores

quiverint. Pius VII rei christianae propugnator et vindex vi Roma abstractus, exsul, in squaliorem custodiae coniectus: patrum cardinalium senatus hac illac effugium quaeritans: sortissimus quisque in invidiam inque odium vocatus. Quare dacobus sponte magistratu cessit, Omni sese rei publicae administratione dimisit: immane enim, ut mihi saepenumero lassus est, nefas et grave piaculum ducebat, in tenuem cum religionis hostibus societatem potestatis venire. Domum itaque se recepit, privatusque vitam traducens, otioque posthabitis dignitatibus, omnes curas et cogitationes ad liberos quos e sanctissima coniuge Paulina Gori suscepit, instituendos, ad agrOS CO-lendos, remque domesticam amplificandam intendit. Domidissicillimis illis temporibus delitescebat Jacobus, dies

solidos rure, quo mirifice capiebatur, quietus exigebat, negotiisque ab omnibus et a civium oculis remotus sinem tenebricosae tempestatis praestolabatur. Optata tandem

dies illuxit, annoque MDCCCXIV nono kalendas iunias Pius VII e gallia redux diuturnum italiae desiderium

explevit, urbemque, rebus publicis compositis, regressus est: et Iacobum nec opinantem primo ad Fescenninorum, mox ad Ferentinatium praeturam evexit. Quibus in urbibus superiorum calamitatum vicibus asperatas civium mentes delinivit, male animatos novumque detrectantes imperium coercuit, ad meliora reVOeaVit, omnibusque et nervis et facultatibus contendit, ut pristinae

SEARCH

MENU NAVIGATION