Orationes studiis auspicandis habitae, commentarius epistolae, ellogia, inscriptiones Antonii Angelini

발행: 1857년

분량: 288페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

152쪽

PATRI CARDIΝALI PRAEFECTO SACRI COΝSILII LIBRIS ΝOTANDIS.

Cum nihil a sapientissimo naturae auctore homini tributum sit praestabilius, nihil florentius, uberius nihil, quam scientiae cupiditas verique assequendi nisus; dolendum summopere est, quod dissicillima hac nostra tempestate, divino hoc munere ac dono in Deum ipsum impii homines abutantur. Error enim, ceu luxurians ac venenata seges in dies succrescit, disceptandi vias interturbat, iuris sontes inficit, in omnes vitae rationes manat et landitur, humanaeque societatis quatit fundamenta. Christiani igitur philosophi interest, arma haec ad tegendum nocendumque aptissima e scelestorum manibus extorquere, iisdemque instructum in arenam descendere collatoque pede cum hoste congredi, et religionem, quam stricto gladio petunt, contra perduelles, qui Vana capti aura sibi philosophi nomen usurpant, vel capitis dimicatione vindicare. Arctissima enim necessitudine cum religione continetur veri et salsi disceptatrix et iudex philosophia, mores ad rectum singit, viam ad virtutis culmen sternit, rectaque ad Deum ducit. Philosophus siquidem mundi totius civis in hac rerum munificentia constitutus omnia perspicit ac tentat, principia causasque concipit, Omnes vitae partes persequitur; quae civibus, quae Deo reserenda

153쪽

ossicia, unde genera virtutum emorescant, quibuS praeceptis humanum genus contineatur, quae iura coetibus

in urbes et oppida sociatis describenda, quid in quaque re expetendum, quid deligendum, quid respuendum, disquirit. Quid multa Θ ingenii aciem acuens caelum

adit, terras rimatur, parentemque naturam tentans e X-

tundensque vestigat: cumque omnia perlustrans, nihil in hac rerum universitate, quod Suas expleat cupiditates, nihil quod opis sit ad bene beateque vivendum, peraenserit; ad eam regionem, ubi beati aevo sempiterno fruuntur, se votis et cogitatione convertit. Summis ergo laudibus praedicandum ecclesiae matris consilium, si siliorum utilitati prospiciens, philosophiae societatem non abnuat, eius studia alat et foveat; eamque amico foedero cum theologicis disciplinis coire nullo non tempore existimarit.

Quum itaque mihi hodierna die non sine animi trepidatione ex umbratili palaestra in pulverem in solem inque hominum oculos prodeundum sit, deque philosophicis disciplinis ineundum discrimen; quo potissimum

auctore, quo auSpice munus tantum obirem, diu ambigendum non fuit. Tu enim, vir clarissimo, mihi occurrebas dignus profecto, cui disceptationem meam ceu munusculum levidense inscriberem, et a quo praesidium et decus ad philosophiae dignitatem tuendam mutuarer. Tuum siquidem nomen universa late insonuit Germania, quum forenti aetate, sed sapientiae artibus canus, ad Helvetios legatus animi ingenii consiliique tui lumen ostendisti: tuisque curis, tuis ossiciis, studiisque stetit, si religio a perditissimis civibus, qui capitali odio in rem

154쪽

christianain serebantur, in praesens discrimen vocata nullum fuit, quamdiu in illis regionibus es commoratus, detrimentum perpessa. Multa vero a te et acta constanter, et provisa prudenter, et sapientissime responsa seruntur. Litteris omnium et sermone etiamnum usurpatur animi tui virtus, roburque pectoris Singulare quo humanos casus dignitate lua inferiores putans, ab ossicio abduci nullo incommodo potuisti, catholicos in fide recepisti, nutantes firmasti, male animatos verborum stimulis increpuisti, tuis consiliis periculis atque laboribus omnes sospitasti: quidquid vigilantiet industrio praestandum, praestitisti: omnibus sapientiae praesidiis cives communisti; vitam supremis rebus Obiectare, eamque pro religione pacisci munus laudemque duxisti. De sortunis, de capite, de re christiana dimicabatur. Animo iamdiu praeceperas, quanta in iis regionibus sutura perturbatio, quanta commotio, quantum a nefario improborum foedere pertimescendum, quanta ordinis inversio impenderet; quibus artibus e sua sede atque statu ecclesiam dimovere molirentur, in apertum protulisti: os et vocem iis compressisti, qui in religiosum ordinem crimen turbarum conserebant, eumque iniuria causabantur. Quae verbis momenta, quae pondera consiliis inessent tuis,

eventus docuit. Quid pluribus p Nulla in te mortis incessitsormido, cum missilibus glandibus domus tuae parietes crepitabant; parem cum ceteris, qui arcte rei christianae haerebant, conditionem fortunae subire paratus, te ipsum tempestatibus, ac pene fulminibus obvium tulisti, tuoque periculo religionis iura sanctaeque Petri sedis decus in helvetica legatione tutasti.

155쪽

- 154 Romam omnium ordinum gratulatione reversus, latius animum ad ecclesiae utilitates porrigens atque explicans, sacro consilio tridentinis decretis interpretandis praeposito operam gnavam Sollertemque impendisti; quo in munere Prosperi Lambertini, quem Benedictum XIV colit suspicitque posteritas, vestigiis institisti. Cum Vero superioribus annis in tenebricosa tempora, inque medium certamen atque discrimen pervenimus, turbulentissimorum hominum ausus in rem christianam et publicam retudisti, et apud umbros, Sabinos, etruscos qui romano pontifici subsunt, legatus reliquias incendii civilis celeritate et virestinxisti: collatisque catholicorum armis et consiliis provincias, quae tibi obtigerant, ad ossicium revocasti. Tibi itaque, vir spectatissime, iure optimo gratulandum, nobisque eo nomine gaudendum; quod ingenii, animique vires ad veritatis, rei publicae, et religionis praesidium contuleris, romanamque ecclesiam adiuveris, ornaris, auxeris: quodque bene plures longo aetatis flexu vix praestant, id paucorum annorum converSione conseceris. Qua in re imaginem nobis refers summi illius viri, dignitate principe inter suos, cuius laudem excipient insequentes aetates. Parens enim tuus Joannes, qui Ferdinando II Neapolis et Siciliae regi a sumptibus, a vectigalibus, ab ecclesiasticis negotiis adsuit, religionis reique publicae commoda suis semper antetulit, egregie de moribus de pietate de religionis dignitate promeritus: id vero per te praestitisti, ut ad parentis nomen nominis virtutisque tuae cumulatissima fieret accessio. Aequissimus proinde virtutis

iudex et adsertor D. N. Pius lX ad amplissimae dignitatis

156쪽

- 155 fastigium te, Vix Octavo aetatis lustro emenso, evexit, patremque cardinalem dixit: te sibi subiacensem abbatem suffecit, teque libris, qui in dies adversus religionem excuduntur, notandis danmandisque praefecit. Tuo igitur nomini, pater cardinalis amplissime, hoc de philosophicis disciplinis periculum inscriptum volui: ut pateret, quo studio ego, et contubernales omnes, qui mecum intra eosdem parietes ad religionis christianae tutamen et vindicias instituuntur, quo animo huius romani collegii, in quo ad tantum decus prolusisti, tum doctorestum auditores te prosequantur i.

Universae philosophiae disceptationem III kalendas septembres anni MCCCLIII Romae in sacra aede g. Ignatii iniit Ferdinandus Stentrup collegii germanici ungarici alumnus.

157쪽

Νe mea in te studia longo desiderio Oblanguerent, neve consuetudo quae inter nos intercedit, silentii diuturnitate frigesceret, id ad te litterarum dare perbreve quidem et incomptum decrevi. Quid agam, quo loco res meae sint, accipe. Inter Veteres religionis adsertores et parentes, posthabitis amoenioribus litteris, versor; in mente

eorum rimanda, sacrisque vetustatis monumentis scrutandis immoror, et lotus in illis. Difficilissimis hisce temporibus in quae incidimus, per te perspicis, qua et sollertia

ut cura ad laborandum sit, iis praecipue, qui sacrae nomen militiae dederunt, ut causam Dei, quae nobis est cum honis omnibus communis, quaeque in discrimen vocatur, virtute summa tueamur, inque ecclesiae hostes ensem expediamus. At, inquies, vereor, ne tibi Horatius noster Succen-Seat. Ne quaeSO, ne me adeo Vecordem, adeo parvi animi ducas, cui tam cari capitis repat oblivio. Cum illo saepenumero in gratiam redeo, et si quid otii subsecivi a severioribus disciplinis vacat, ad illum non iniquo animo consero. Quod vero scribis, me posse ad eius mentem evolvendam quid novi asserre, perhumaniter facis et amice ut assoles; at me eiusdem praeceptum impedit, quo me nil monet, ut animo reputem, quid valeant humeri quid

158쪽

- 157 -Τum litteris tum sermone quamplurium ad me pstr- sertur, te oculis, ut ante, laborare. Quam gravitor id soram, te non praeterit; nec te fugit. levius patientia fieri quidquid nefas est corrigere. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale.

Romae idib. ianuar. MDCCCXXXVI.

NEAPOLIM

Ne hospite insalutato arguar discessisse, neve ossicium meum requiras, has ad te litteras altera noctis vigilia properatas dare decrevi, quibus noscas, quantum mihi in animo insederit illa humanitas, qua me apud te divertentem ampleXus, non advenam, sed contubernalem et

fratrem habuisti. Tantis profecto me benevolentiae ossiciis cumulasti, ut me verba in gratiis et habendis et reserendis deficiant. Cum tuum meumque Franciscum Manera qui in penitiorem gratiae naturam sublimiter disserendo est ingressus, coram videro, quid animo verses, quidve in tuis convallibus, quas Sebethus pauper aquarum, et sa-mae dives alluit, agatur reseram. Nec ingrato premam silentio tua illa omnium sermone praedicata scrinia, quibus haud scio an electiora queant inveniri: hinc noster De-Bossi aequissimus iudex graecum tuum Isocratis codicem longe vaticano et harberiniano antetulit. Tui videndi spes mihi nulla aut pertenuis relinquitur: Vereor enim, ne te tot negotia impediant, quominus latinas

159쪽

- 158 hasce plagas, et urbem revisas. Suavissimis Paladino Alaggia, et Giordano salutem plurimam dicere ne graVeris. Vale optime adolescentium institutor et rector, lua que domus universa Vale3t.

Romae idib. Octobr. MDCCCXXXVII. AΝGELO AΝTONIO SCOTTI

0uod tibi decedens pollicitus fueram, data opportunitate persolvo, nec Vereor, ne tibi ingrata haec sedulitas videatur. Equidem diu animo agitabam, aliquam benevoli memorisque animi significationem prae me ferre, sed superiora tempora in asianae luis trepidatione iacuerunt quae nec dandis nec exarandis litteris tempestiva videbantur. Nunc vero Omni metu seposito, turpiter mihi sacere Viderer, nisi Omnem studiorum curam illi voluptati posthaberem, quam tecum veluti colloquens percipio. Valetudinem tuam firmam nulloque tentatam morbo lubens accepi; hanc vero et manentem et in dies sirmiorem opto, ut rei christianae, de qua Optime et voce et scriptis mereris, incrementis consultum satis et provisum sit. Mihi quidem, ut liberius eloquar, suborta Spes erat

tuum os tuendi, at haec exaruit: nec singere animo, aut mente revolvere potuissem, me qui, te auspice in auctore te duce, ad vindicias religionis accessi, consuetudinis tuae fructu tamdiu cariturum, qua, dum una eSSE

160쪽

- 159 licuit, avide fruebar, quasi divinarem, te absente, unde discerem, fore neminem. Utinam aliquando aut tu ad nos. aut nos ad te revertamuri Vale.

Romae VII kal. novemb. MDCCCXXXVII.

Quam ingenuo et liberali esses animo, facile ex iis litteris perspexi, quas ad me superiore mense dedisti. Quod meam in scribendo desidiem molli brachio, nec sine atticis salibus corripis, lacis benevole, et gratiam habeo, sed eodem te crimine damnarem, nisi ius persequi lacessitus viderer. At de litteris hactenus. Ad filium Dalris venio, quem diuturno graVique morbo consectum iacere scribis, cui nihil medentium studia nihil caeli clementia, nihil ruris et Pausilypi deliciae profuerunt. Assequi coniectando potes, quam alte animo meo haereat haec cura, quae me dies noctesque angit, nec Sinit hilum quiescere. Quid consilii capiam, non suppetit. Deum, Deique Parentem votis precibusque saligo, ut puerum sospitent; si quid vero gravius evenerit, ita sum mente comparatus, ut nihil illi mali futurum ducam, qui tot

virtutum comitatu viam sibi, vernante aetate, ad superas sedes munitavit. Quid rerum noster De-Peregὸ Quid tute rerum suavissime geris p Ευτραπελίαν tuam serva, tuosque iu

SEARCH

MENU NAVIGATION