Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1797년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

201쪽

16s GAUTIER lae sint , tamen nonnumquam Instrumento inserviunt, ad morbum vasorum eiusque caussam removendam. Exemplo sit festuca , carni infixa . Iustam matio itaque . consistit in praeterna turali essicacia vis vitalis vasorum , quae a duplici cauisa , vitio illorum externo , vel interno commode derivatur . Vasorum irritavbilitas nimium augeri poteth , ut a minimis de naturalibus irritamen is molestata , in moras abnormes discendant . Uel irritamenta accedunt , naturalibus maiora , ex quibus ut vitia in motu humorum existant, necesse est , licet vis vasorum Vitalis legibus sancitis omnino consentanea sit . Huc inprirnis pertinent irritamenta physica & mechanica, quae alieno stimulo infesta, motus abnormes provocant. Plerumque in commentationibus de inflammatione haec externa irritamenta tamquam caussae inflammationum Proponuntur, & bene v. denBDSCH a) eas recitavit; verum vi X Credo, stimulos praeternaturales caussam proximam inflammationis constituere, ex qua nempe mo tua vasorum anomalos intelligas; sed potius eam in aucta vasorum irritabilitate invenio,

R quidern his ex rationi hias: I. Sunt Species, quibus stimuli , iique

202쪽

DE IRRITARILITATIs NOTIONE ETE. Icla

graviores , cum vi vitali vasorum, naturali modo conitituta, iussammationem non excitant . Iam inpraesentiarum ex manu iuvenis

frustum oblongum vitri angulosi de acuti qua tuor linearum , quod ibi per quinqui annos absque Ompi mole ilia latuerat, excidi. Similia in medicorum codicibus occurrentia sileo. a. In parte inflammata plus videtur, quam actio a stimulo aucta. Nam semper pars inflammata naturali irritabilior est , quod probe vim vasorum vitalem exaltatam indicat. In gailriti de ipsa blandissima ingesta vomitu reiiciuntur; immo irritabilitas remanet, sti mulo iam dudum remoto, e. g. Vomitus a cruditatibus iam evacuatis superstes. Quidam ab impressione nervosa hoc Phaenomenon de rivant , sed quid illa sibi vult Irritamenta

non ultra suam praesentiam operantur . Ab inflammatione sanata saepe summa Partis irrita

hilitas remanet, pnotophobia ab ophtalmiis, frequens colic4 ab enteritide, &. mira saucium irritabilitas ab ulceribus venereis, ut per se Κ& plures annos eam a quocunque leviori stimulo rubedinem , dolorem , dc in aegroto adhuc latentis vepeni timor 'm reduxisse viderim . 3. Raro immediate a stimulo applicato inflammationes surgunt, sed paullo poli, quo intervallo irritabilitas vasorum augeri videtur.

203쪽

Inflammationes saepe ultra praesentiam stimuli perdurant , immo quaedam incendia tunc dein

mum nascuntur, quando irritamentum iam remotum est, e. g. anginae a frigoris. admissione 4. Stimulus eum modo locum , quem attingit, irritat; a festuca vero nonnumquam o omne brachium inceditur. Ergo vel contra Exione vasorum irritatorum irritatio propaga

tur , vel irritabilitas vasorum in omni ambitu loci irritati aucta est . s. In multis inflammationibus, inprimis internis, nullus stimulus notatur. Fingitur quidem hac in anguitia stimulus. videlicet

sanguinis acrimonia, putrida, rheumatica, arthritica , &c. quae vero nullo modo rebera demonstrabuntur. Immo sussicit ad inflammationem internam gignendam aucta irritabilitas cum naturalibus stimulis. Hinc etiam externae inflammationes raro, internae vero cum febre iunguntur, quae pol eriores ex aucta irritabilitate ortae eodem ex fonte febrem comitem. habest.

6. Singularis quibusdam hominibus est

proclivitas ad inflammationes, vel a perpetua maiori irritabilitate , vel a facili illius exaltatione. Oculus exemplo st: aer, caloris Di Aorisque certus quidam gradus vasis coniunctivae naturalia sunt irritamenta , quae quam diu sana sunt , ahsque molestia sustinent ;

204쪽

DE IRRITABILITATIS NOTIONE ETC. 163

quando vero eorum irritabilitas multum exaltatur , ipsa haec Sueta irritamenta ophthalmias habituales essiciunt. - 7. Epide micae inflammationes quomodo ab aere nascuntur Aerem sti inulos gignere, eosque in corpus humanum transmittere, Vix verisimile videtur , sed ipse irritabilitatem exaltando vasa idonea reddit , ut leves immo naturales stimuli inflammationem procreent . Venti subsolani & aquilones, aerisque conditio sicca, frigida dc serena , inflammationibus favens num acrimonias gignunt Uix id a laudabili aere exspectabitur; sed exaltando. Vim Vitalem vasorum, dispositionem ad inflammationes creant.

8. Denique proclivitas ad spasmos in morbis inflammatoriis, aucta partis laesae irritabilitas, durities & tensio pulsus, febris ipsa , quae inflammationibus topicis de internis

praecedens, nou ab inflammatione , sed cum illa ex eodem fonte provenit, solutio inflammationis, ipsaque eius curatio ope remediarum relaxantium, venaesectionum, camphorae, opii , Saturninorum , aquae frigidae usu &c. nostrae sententiae accedere videntur ca . In-

a Persaepe eontingit, ut etiam inflammationes l0zales, e. g. pulmonum, asperae arteriae, cerebri α .

205쪽

ii 4 GAUTir flammationes discussione , suppuratione, Indu Tatione dc sphacelo solvuntur. Inflammationi per discussionem solvendae Opus est, ut exaltata irritabilitas ad tuitam mensuram revoce tur, quod ipsa inflammatione fieri solet. Quo

facto spasmi remittunt, ab normes arteriolarum oscillationes moderantur, saliguis accumulatu

paullatim dissipatur, & quod in tela cellulosa

effusum ell, sero dilutum dc resolutum , vasorum lymphaticorum ope revehitur. Hic observationem , familiarem quidem , sed mihi Rra em. Cum omnino in meam sententiam discedat , in memoriam revocare liceat. Non numquam ipsae illae insammationes, remotea manifesto stimulo, adhuc perdurante, natae e. g. inflammationes a luxatione, ne phritidea

a calculo renum, discutiuntur, artu non re

posito , calcula in pelvi renati persistente . Nonne hoc phaenomenon aperte Probat, ad inflammationis genesin minime , quamdiu vis vitalis sana et , mera irritamenta sufficere Stimuli irritabilitatem evehunt , quo facto demum inflammatio accenditur, quae irritabilitate denuo depressa solvitur, quamvis irri

enm febri indolis prorsus nervosae occurrant, & tune remediis stimulantis tum libris nervosa, tum inflam. Inario loealis tollitur. De hoc argumento fusus agam

206쪽

tamenta persistant. Omnino quidem irritabilitatis depressiones citius contingere solent, dum nulla irritamenta adsunt. Qua de cauta etiam Omnes internae inflammationes externis facilius discutiuntur. Inflammatione per suppurationem 1 oluta . novum sed praeternaturale organum secretorium , puri secernendo dicatum , nasci tur . Fibra sanguinis matertem praebet , ex qua pus ope specifici motus vasculorum coniicitur. Μateries puris itaque, sed numquam pus genuinum, in sanguine praeexistere pote it. Femina mortua, cum secaretur, inflammatio nem renis dextri eiusque venae emulgentis de Partis venae cavae, cui inseritur, O fundebat. Haec vena emulgens 'c cava polypo, firmissime tunicis inflammatis adhaerente, omnino farcita erat. Polypus disse Rua pultaceam pallido- flavam, genuino puri simillimam materiem in Centro continebat , quae Vero cum oleo tartari mixta in gelatinam non vertebatur . Haec observatio docere Videtur, pus ex fibra sanguinis formari , sed ad sui formationem aeris aditu te vasorum actione indigere. Alius inflammationis exitus est sphacelus, mors vasorum , morbus toto coelo ab insammatione diversus, quem graviores vasorum intentiones, irritabilitatem omni uo dolentes proferunt a . οὶ In sphaeel, non solum vasorum mors conlia.

207쪽

Reliqua spha celi phaenomena in omni allamateria animali, putredini relicta, apparent. g. XX. Alii morbi ab aucta irritabilitate . Hom Inibus hypochondriacis nonnumquam

subito ardores topici, praesertim in abdomine accidunt, quos e congestione Sc aucta irritabilitate alicuius rami arterio si derivo. Si mill modo haemorrhoides nasci videntur. Item aliae congestiones sanguinis. Plurimae haemorrhagiae narium & pul

monum, quae acti Vae salutantur, non a caussamechanica , nec directe a passivo sataguinis accumulati pressu nascuntur ; sed vasis ipsis morbus inhaeret, quibus Vel in universum, vel saltim speci: tim in hoc vel illo trunco& ramo irritabilitas exaltatur, saepe a larde nimii sanguinis; sanguinem tune aegrius ferunt , ad nimias oscillationes rapti sanguinem sundunt, de irritabilitate ab ipso hoc fluxugit, veri'm etiam quandoque vasa ipsa penitus delenis tur. Solertissimus Doct. GIANI Nogoeomii Civici Ti- einens s Chirurgus ordinarius nuperrime cruris amputationem iti homine initituit , in quo vasa cruralia omnino a cruris sphacelo praegrego erant extincta .

208쪽

depressa ad temporariam quietem revocantur. Simili ratione itaque ac calamenta feminarum nascuntur. Accidunt hominibus iunioribus. irritabilibus, sanguineis di plethoricis ἔ Conveniunt ratione caussarum , syptomatum & curae eum febribus, ic a nonnullis medicis Fr.

adnumerantur . In parte, ex qua haemorragia imminet , observamus ruborem , tensionem ,

tumorem, dolorem, ardorem & gravitatem; deinde accedit horripilatio Sc frigus cum pulsu parvo Sc duro , tum calor cum pulsu frequenti. Quo facto sanguis ad ollia arteriarum

propulsus it illare incipit & ipso hoc stillicidio

morbus aufertur . Haec Symplomata non nisi ab idiopathico vasorum morbo enasci potIunt. Adolescentes, his haemorragiis obnoxii, raro a morbis acutis praesertim in fiammatoriis corripiuntur. Cum vero plet hora , quae va sorum irritabilitatem exaltat, vi ctu oligochylo & continuo corporis exercitio diminuatur; sponte hae haemorrhagiae silent: contra anceps eii , eas supprimere absque hac cautela. Ac cidunt tunc lubenter aliae haemotrhagiae, vel febres acutae vel inflammationes pectoris . Quae passiones ex supprellione haemor rhagiarum acti Varum , mensium , haemorrhoidum, haemorrhagiarum narium ortae, metastasibus adnumarantur, parum bene hoc no-

209쪽

ini ne potiuntur . His enim in passion Ibuet ea

irritabilitas, quae e. g. in mensibus, ad regulam arteriae uterinae accidere deberet, an o- Inalice ad ramum arteriae pulmonalis seu aliud vas uterinum desertur in illo congestionum , haemorrhagiarum , inflammationum Caus sam suppeditat. Sunt collectiones sero ae in tela cellu- Iosa diversarum partium, quae a nimia essicacia asorum exhalantium , stimulo seu aucta irri-t8hilitate suscitatorum, oriuntur . Hi quidem hydropes saepe subito, e. g. a pota gelido

nasountur, subito evanescunt, & nitrosis, ve

naesectione & antispasmodicis curantur. Excedens irritabilitas glandularum salivalium , e. g. a variolis excitata, ptyalismum uerenum diabeten essicit. Immo mihi admodum verisimile est , ophtalmiam neo Batorum non nisi a sola exaltata irritabilitate glandularum Μeibomianarum oriri . Miasma Venereum dolores & spasmos urethrae, in blenor rhoea occurrentes, haud sua ipsius acrimonia, sed potius exaltatione irritabilitatis urethrae producere Videtur. Miasma

enim , testante ili. REIL a) . blandus est

succus animalis , nulla acrimoniae potestate praeditus. PI aeterea dolores periodici sunt,

210쪽

Cum mi asma Continuo pro stet; id in blenor- rhoea mitiori tantum sub mictu se efferunt , a naturali urinae stimulo . qui non nisi cum aucta irritabilitate dolores excitabit . Opium hos dolores lenit, quos male a inuci defectu, qui potius in blenor rhoea abundat, derivares. Vulnera prae primis inter caussas reserenda sunt, potestate praeditas irritabilitatem exq- iiqndi . . In vulnere recenti partes irritabilitate naturali gaudent , parum dolent , Sc explora tionem specilli satis bene perferunt; mo X vero a quovis leniori attactu actiores dolores eminent. Nuper adhuc mihi occaso erat, .Rulnus observandi in superiori femoris parte se minae bene pallae, quod satis amplum Sc duos pollices profundum usque ad fasciam latam per pinguedinem penetrabat. Moleculae pingue dinis albae se granulatae , tela cellulosa Cin diae , distincte visae , absque omni sensu tau gebantur. Altero vero Sc sequentibus diebus omnis vulneris superficies, facie mutata, rubra. 8c Carnea apparens, ubique in omni puncto a quovis leviori specilli attactu acriter dolebat. Ab hac irritabilitatis exaltatione, quam Vul nera inserunt, primo topica ini vulnere ipso,

mox universali , in toto eorpore existente , Omnia vulnerationis phaenomena successive ap parentia , explicantur , liacque exaltatione natura instrumento utitur ad damnum illatum

SEARCH

MENU NAVIGATION