Sylloge opuscolorum selectorum ad praxim praecipue medicam spectantium ... civis Valerianus Aloysius Brera ... In Ticinensi Archigymnasio therapiae specialis, & clinices professor ... Vol. 1. 4.. Cum tabula aenea

발행: 1797년

분량: 401페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

91쪽

68 . GAUTIER Pro opposita sententia, nempe Concursu nervorum musculis vim motoriam tribui, sequentia stant : Nervi ad omnia reliqua Corporis organa vim vitalem distribuunt . Nervi Omnia organa motoria, ipsaque ea, quae motu Voluntario carent, adeunt. Cui vero honoliis organis nervi sint, quibus neque sensatio nis, neque motus facultatem praebeant, neque voluntatis imperia adferant In aetate tenella, femineo sexu, multisque morbis irritabilitatem di sensibilitatem iunctim auctam observamus. Denique eadem caussa Vim motoriam & sensitivam destrui, destructoque nervo mox abhinc etiam irritabilitatem evanescere Videmus . Ab

opio sensibilitas & irritabilitas pereunt: perit ab illo irritabilitas, si vel nervo musculi ,

vel musculo immediate applicetur . His ex rationibus de ob infirmitatem argumentorum adversariorum , Opini i illi, qua asseri-

92쪽

ἐsseritur, contra Rilitatem te irritabilitatem a Bervis non prudere , accedere non pol Ium. Me iudice, vis motoria communis est vis vi

zalis, qu4e ab orgini motorii singulari fabrica, ad solum motum apta, vel quod dicunt, a peculiari nervorum incorporatione in illud, ita modificatur, ut phaenomena motus edat. quemadmodum ratio diversarum sensationum non a diversa vi, sed a peculiari organorumi tructura repetenda est. Haec vis cum ubi que in Corpore , Ope nervorum , ad omnes illius partes distribuatur , a nervis ad utrum que genus organorum, sensitiva te motoria , conduci, mihi verisimile videtur . Interea vim etiam vitalem musculis pariter ac nervis primmitus forsan insidere , non negem .

. VIII.

Stimuli seu irritamenta, in genere O in speeie coni derata . Quaevis Vis, ut agat, rem eXtra se PO- stam , qua ad actionem compellatur, desiderat, & efficacia uniuscuiusque substantiae ratione nexus illius cuin aliis fovetur , excitatur , determinatur . Ita Se vis vitalis, ut adegendum provqcetur, praesentiam de insuxum aliarum extra se praesentium substa talarum de

93쪽

s. GAUI ERvirium sibI vindicat. Generalis est eorpori gnostri lex , ut nullum organum , qualiscunque indolis di generis sit , vel sentiat vel movea tur . nisi a caussa extra se posita proritatum ad actionem compella: ur a . Oculus absque 'Iuce, lingua absque cibo, hepar sine sanguinis biliosi impetu , nec aliud quoddam orgamnum , qualiscunque numeri & indolis sit . absque proprio itimulo agere non possunt . Perfecta cessatio omnium sunctionum corporis nostri, motuum Sc sensationum existeret , Vi- gente etiam vi vitali, si fieri posset, ut om- :nes stimuli a corpore nostro remo erentur . Has caussas externas quae nempe ex tra organum motorium positae . ipsus partem tessentialem non constituunt , quamvis ceterum ires mundi vel corporis ipsus esse possint . quae contactu se actione sua in organum Ino- itorium, in ipso organo actionem & motum excitant, incipiunt, Sc quodammodo saltim

l a Hine optime celeberrimus MOSCATI ait Vide eius Praef. ad BRUNONIS Elementa Medi- sinua - is Vivum animal itimulorum actionem extus,, adplicitorum persentire valet ita , ut immutatio ali - ,, qua in ipso oriatur - . Haec immutatio nil aliud est , quam vita sie dim , & stimulorum omnium ea eli conflans ratio , ut moderati vitam cum sanitate sullineant , nimis aucti morbos sthenicos , imminutiasthenicos faciant. - BRERA .

94쪽

determinant , qui motus deinde propria vim storia evolvitur Sc continuatur , irritamentum, itimulum motorium, sicut passivam in a gano a 1timulo excitatam mutationem , irritationem ad motum dicam . Haec irritamenta, ad organum motorium relata, vel res extraneae mundi sunt , extra

corpus ipsum possitae , e. g. frigus in tunica darios, errhinum in glandulis narium, ingesta in tractu intelli norunt; vel res corporis ipsius.

quin tamen ad organum motorium essentialiter pertineant . Haec posteriora irritamenta iterum sunt stimuli nervosi, actiones ueTUorum, quae ab impressione interna sensorii communis excitatae , pro lubitu animae ad musculos admitti possunt , es in organis , motui voluntario dicatis, deprehenduntur; vel aliae corporis partes sunt , e. g. bilis in tubo cibario , sanguisia corde, quae ad nervos referri non possunt. At quomodo irritamenta in orgaua motoria 'agunt Id in genere nos fugit. Verum illorum actiones , harumque mirifica varietas ex solo mechanico attactu & pressione, non

nisi ratione gradus, formae & extensionis diversa, explicari nequeunt. Universali quasi gustu seu irritabilitate specifica , vivoque de animali sensu gaudent orgaua , cuius OPet etiam a physica dc chemica irritamentorumpatura assici, di ad reactionem incitari pos

D et

95쪽

sunt, Modus, ad quem impresso irritamentI.

fiat, iam ad leges animales pertinet, nec e physica aut mechanica motus de mutationis communicatione intelligitur. Hac via ideam saltim non omnino ineptam de irritamentorum

actione nanciscimur .

Haec stimulorum naturalium perceptio non, ut quidam volunt a , isgratus est sensus, inec actio inςequens eo scopo suscipitur , uxinnitus removeatur 1 imulus. Nam quum Sen satione careat fibra irritabilis , ingratum hoc isensatione stimuli naturalis ingrata se nec exemrit 'nec exerere potes, . Neque infestum quid . stimulorum ex effectu ipsorum probabituri cum modici & naturales stimuli organa motoria non solum non laedanx, 4ed potius eorum vires foveant, Porro quaeritur , an stimulus in organis motoriis in voluntariis immediato attactu organim Otum ex itet, vel potiuS praesentem nervum

tangat & in illo sensum excitet, qui vero ad antinam non propagatus, saltim non Perce Flus, mox in trunco ad omnes fibras organi reflectitur motumque universalem in illo producat Hos in nervos , qui organa motoria involuntaria adeupt, nullum esse animae imm

96쪽

perlum , eosque ab impressione interna ad actio- Rem excitari non posIe , videmus , iique tantum , quamdiu sani sunt, imPressione externa a corporea re excitata agunt , ideoqtie solum actionum mere animalium capaces esse viden

tur. Ultimus hic modus actionis stimuli plurima verisimilitudinis insignitur r Alias enim

vix intelliges, quare organum per omnem sui ambitum mox moveatur , licet stimulus plerumque minimam illius partem tangat . Pos sunt porro Omnia organa motoria , etiam in voluntaria, spasmis, & convulsionibus corripi, quos morbos non ex vitio proprio organi, sed ex iuregulari acti orae nervosa optime intelligimus . Hoc indicat , polIe etiam organa motoria in voluntaria ab actione nervosa commoveri. Denique in quibusdam organis motus non immediate a stimuli applicatione , sed paulo post: insequit ut, e. g. emesis a vomitorio. HOC casu emeticum non proxime agere, sed nervis ingratum imprimere sensum videtur , qui mox a truncis ad Ventriculum refractus . eius vim motoriam eXcitat . Irritamenta sunt vel communia, quae sere in omni parte motum excitant, vel specifica, quae non nisi in hoc vel illo organo motum, saltim motum regularem de determinatum suscitare possunt . Mox audiemus , cuique organo specificum inesse sensum pro itimulo ,

97쪽

34 GAu TiE qua ex conditione iam necessitas sphciscorussa irritamentorum elucet . Su Ut quidem organa , imprimis musculosa, quibus fere ab omni communi stimulo actiones producuntur : ita cor ab acu, scintilla electrica, aqua , aere , acidis &alca linis salibus in motum concitatur. Verum ipsa haec organa specifica irritabilitate gaudent , & specificos si ita ut os desiderant. Nara

irritamenta haec hae te rogenea motus quidem suscitant, sed debiles, a nomalos & morbi scis. In ipso corde numquam ab his communibus irritamentis tam valida, Sana, regularis, sani tatique congrua actio prCducetur, quam a sanguine calente. Alia Sunt organa, quae fere nullo modo, nisi a suis stimulis commoventur. Ita e . g. irritabilitas iridis, quam citu sana est , vix' alio stimulo, Praeter eum lucis,

contrahitur .

Ceterum irritamenta . Vel sunt temporaria

& periodica e. g. ingesta ventriculi vel

continua sanguis in corde ) demum arbitraria et spontanea in musculis voluntarii & in voluntariis . Inde disserentia actionum

in organis motoriis Observata, quae vel continuae , vel interruptae , albitrariae vel spontaneae e se possunt . Indoles motuum ab Irr; tamento excitato

rum imprimis quidem a fabrica organi, eiusque virium modificatione determinatur. Ve-

98쪽

tam Sc ipsa irritamenta eorumque conditio admotus determinationem quid vale ut, quatenus illius extensionem, durationem , intensionem , rectionem Sc naturam vario modo modificant. Sic e. g. in tuba cibario quaedam irritamenta blandum, alia vehementem, alia motum deor sum, alia retrogradum, alia oppostum, advolvulos disponentem , efficiunt . Irritamenta modica de salubria irritabilitatem fovent, mo bilitatemque organorum motoriorum augent . Irritamenta vero vehementiora de malae indolis eam imminuunt & destruunt, e. g. frigus inten fius, electricitas, oleum Laurocerasi, venenum viperarum de alia . Quaedam organa Ope repetitionis Certis irritamentis se adsuescunt, e. g. glandula ct salivales herbae Nicotianae. Mimosa, domi educata , & vento tum exposita a vento Contrahitur ; sub coelo lata , ab ipso hoc stimulo non contrahitur. Ρro ratione gra

dus irritamenti motus intenditur. Sed quidam sunt iti mali, e. g. materia electrica, qui nimio gradu admoti, irritabilitatem deliruunt.

Qui vis novus motus novum irritamentum , motusque Continuus continuitatem irrita

menti postulare videtur. Ideo in hominibus,

apparenter mortuis, nulla redintegratio motuum

vitalium absque iti imito fieri potest, qui tunc,

denuo in una parte incepti , per se ipsos ulterius protenduntur . In quibusdam vero Organis , praecipue involuuiariis, motus ultra

99쪽

3 6 CAUTIER irritamentum perdurare vident Er : a tartaro quippe emetico , reiecto iam illo , demum emesis , de a cordis denudati assiatione non una sed plures contractiones , remoto iam irritamento, sequuntur. In aliis speciebus, Perdurante irritamento , motus pro tempore Ces sant 8c denuo inchoantur, cum scilicet a motu& contractione partis agentis irritabilitas deprimi possit. Sic e. g. ab acu, cordi infixa ε& ab emetico in ventriculo non motus Continui , sed convulsivi pariuntur , membraque diu intensa, musculorum contraditone detenta standem tremere incipiunt.

Irritabilitas in genere. Organa motor ἱa, cuin non nisi a stimulo excitata agunt, Senau pro stimulo, seu irritabilitate indigent. Irritabile mihi est , vi vo scis, quod irritari potest , & irritabilitas est

Sensus I ro stimulo seu ea organi motorii facultas, qua a caussa externa ue seu a stimulo se immutari patitur Zc ad actionein sibi peculia, rem compelli potest. Hanc facultatem Organo Tum , Ob quam , a stimulis exeitata , actiones insitae sibi vi congruas, subeunt, in organis,sens bus dicatis sensibilitatem, in organis mo toriis irritabilitatem appellabo. Sic mos Io s

100쪽

pendi vult, quamvis proprie irritabilitas vox

generica sit, quae in utrisque organis f)Culta teta , qua a caussa externa ad actione in impellantur , des gnat . Immo quoad sui indolem sensibilitas 5c irritabilitas parum inter Se diseserunt , quamvis in diversis organis diversa

phaenomena edant. Etenim in utroque genere 0rganorum , sensum pro stimulo , ad actiones sibi congruas porri iantem . significat, ad iones que hae pro organorum diversa Capa Citate,

in organis sensuum sensationes , in organis motuum motus sint, nece ge est.

Irritabilitas non a diversa , sed ab ipsadsganorum motoriorum vi motoria cum orgam sis motoriis communicatur . Hac de ratione

irritabilitas , accurate determinata , non Visi pia est, sed qualitas, quae organo motorio 3 sui vi traditur. Vis motoria organis N O toriis simiai sensum peto stimulo te contractili talem conciliat. Quemadmodum materia caloris metallis liquiditatem , expansionem & Cando Iem, Candelae lucem & ardorem impertit, ita etiam una ea de inque vis vitalis organis mo toriis contractilitatem & irritabilitatem, Orga dis vero sensuum sensibilitatem te iacultatem estiendi impertit. Huic opinioni non obstat, quod nonnumquam contractilitatem debilem, irritabilitatem autem magnam in uno organo ζ g. in morbis nervosis , specificamque irri-

SEARCH

MENU NAVIGATION