Panegyrici veteres. Interpretatione et notis illustravit Jacobus de La Baune Soc. Jesu. Jussu christianissimi regis. Ad usum serenissimi delphini

발행: 1676년

분량: 541페이지

출처: archive.org

분류: 로마

41쪽

to C. PLINII PANEGYRIC Us

a peregrinis externisque bellis, ad opem patriae serendam revocari solebant. Ita filius ac parens, uno eodemque momento, rem maximam invicem praestitistis r ille tibi imperium dedit, tu illi reddidisti. Solus ergo ad hoc aevi, qui pro munere tanto paria accipiendo secisti , imo ultro dantem obligas sti: communicato enim imperio, sollicitior tu, ille securior factus est. VII. o novum atque inauditum ad principatum iteri non te propria cupiditas, proprius metus, sed aliena utilitas , alienus timor, principem fecit. ' Videaris licet, quod est ampliffinum. consecutus inter homines ; felicius tamen erat illud, quod reliquisti: sub bono principe, 'privatus esseio desisti. Assiimptus es in laborum curarumque consortium, nec te laeta &prospera stationis istius, sed aspera & dura, ad capellendam eam compulerunt. Suscepisti imperium, postquam alium suscepti poenitebat. Nulla adoptati cum eo qui adoptabat' cognatio , nulla necessitudo : nisi quod uterque optimus erat, dignusque alter eligi, alter eligere. Itaque adopta-II tus es, non ut prius alius atque alius , in uxoris gratiam : adscivit enim te filium non si vitricus, sed princeps, eodemque animo divus Nerva pater tuus factus est, quo erat omnium. Nec decet aliter filium alluini, si assumatur a principe. An senatum populumque Rom. exercitus, provincias, socios transmisIurus uni: successorem e sinu uxoris accipias summaeque potestatis hae-2O redem, tantum intra domum tuam quaeraspnon per totam civitatem 'circumferas oculos 3 & hunc tibi proximum, hunc conjunctissimum existimes, quem optimum, quem diis simillimum inveneris p imperaturus omnibus eligi debet ex omnibus. Non enim servulis tuis dominum, ut possis esse contentus quasi ne celsiario haerede . sed principem civibus daturus imp rator. Superbum istud & regium, nisi adoptes eum, quem constet impera-N o T .F. la. quem respublica in Italiam an potiui Annibal, quem Carthago prope deseta ad

sui tutelam revocavit Livius i. O. e. 9.i6. ultra. J Torquent se hoc Ioco interpretes : alii ustra, alii ultra volunt legi. Ego steterim pro ultro. Sed tamen utro vis modo legatur . ad sensum , opinor ,

rarum resere.

I. Via ris hcet ore. J Supremam quidem omnium dignitatem , nempe imperium, consecutus es : melius tamen erat quod dimisisti, nempe otium. & securitas. 1. Pr ama esse a Uusti. J Hine disce privatos diei . quicunque principes non sunt. Traianus enim & senator erat, dc consularis . de provinciae Germanicae praeseS, ut notat laps3. Statis- istius. J Id est . status. Et conditionis ι quo sensu vox haec apud eius aevis DPtores frequens est. Sed dc Tullius: De statium vita ἀθεινε, dixit pro mori. 4. cognatio. J Nerva nulla ratione eo- gnatorum , quos habebat plurimos , habita . Traianum genere Hispanum, Ob p stantem eius virtutem adoptavit. s risius atque atius ere. J Tiberius, Sc Nero et quorum ille instante Livia matre, ab Augusto : hic vero opera & arte Agrippi

nae matris, a Claudio imperatore adopta. tus est. Sueton.

c. Vitri .. J Ut Augustus Tiberium, 5e Claudius Neronem 7. Greumferas oeulus. J Simile est illud apud Vopiscum, ubi senator nescio quis, ad praeelarum aliquid Tacitum Imperat in

rem cohortatus, Circumspice , irquit, mitare Nervas , Traianss. Hadrωπsts.

8 Necessam haeriae. J Quem lex Se natura haeredem faciant i ut haereditatem recusare non possit. vide infra n. 37, noti I.

42쪽

ΤRAIANO DICTU L It

turum suisse, etiam si non adoptasses. Fecit hoc Nerva; nihil interesse arbitratus , genueris, an elegeris ; si proinde sine iudicio adoptentur liberi , aenascuntur. nisi tamen quod aequiore animo ferunt homines, quem pri ceps parum feliciter genuit, quam quem male elegit. VIII. Sedulo ergo vitavit hunc casum nec iudicium hominum , sed sdeorum etiam in concli uni assumpsit. Itaque non tua in cubiculo, sed in ' templo; nec ante Τgenialem torum, sed ' ante pulvinar Jovis optimi maxi mi adoptio peracta est: qua tandem non servitus nostra , sed libertas, &sa Ius, & securitas fundabatur. Sibi enim dii gloriam illam vih dicaverunt: horum opus, horum illud imperium, Nerva tantum minister fuit. Uter- ioque qui adoptaret tam paruit, quam tu qui adoptabaris. Allata erat ex Pannonia laurea, id ' agentibus diis, ut invicti imperatoris exortum v, ctoriae insigne decoraret.Hanc imperator Nerva si in gremio Iovis collocarat: cum repente solito major & augustior , advocata hominum concione deorumque, te filium sibi, hoe est unicum auxilium ' fessis rebus assum 1spsit. Inde quasi deposito imperio, qua securitate, qua gloria laetus ' nam quantulum refert deponas, an partiaris imperium: nisi quod .disscilius hoc est ' non secus ae praesenti tibi innixus t tuis humeris se patriamque sustentans, ' tua juventa, tuo robore invaluit: statim consedit omnisi

INTERPRETATIO.

a Ita providentibus His ut, ere. b Menti re iactea. NOTAE. I. Me iudicium hmmum ere. J Supple tantum. Simile quid habet Eumenius pro restaur. schol. n. Is Imperatores Iuorum temporum statum ita demum redintegrari D. rant , si non potentia, sed etiam eloquentia Ro

mana revirescat.

a. In templo. J Iovis Capitolini. 3. Genialem torum. J' Qui nempe in nuptiis , & Genio . qui praesidet nuptiis , sterni solet. Tuque genialis tora Lucina custos. Seneca in Medea. 4. Ante putariar. J Pulvinaria dicebantur lectuli , quibus deorum simulacra

imponebantur.

s. Pannonia. J Regio Ei tropae . inter Danubium , ad septentrionem dc -- tum ; Noricum, ad occasum ι de Illyri cum . ad meridiem. Duplex suit: superior versus occasum . ubi nune pars Austriae, Stiriae. Marchiae Vindorum, Sclavoniae, &Camiolae di inserior ortum versus, ubi nunc magna pars Hungariae , de Selavoniae.

manorum eonsuetudinem , qui eum insignem aliquam victoriam reportaverant, lauream, id est , coronam e lauro conis textam . in gremio Jovis sui Capitolini deponebant. Stat. Laurumque superbam is gremio Iovis excisia deponere Paraeu. Plinius i. 1 s.cap. ultimo de lauro. In gremio Iovis Opt. Max. deponitur, quoties Letulam nova victo ria attulit. Plura vide apud Lipf excursu ad

. Nam quantulum ere. J Id est. minimi

refert. Idem lib. 4. ep. 3 3. Quantulum escenta pecunia conducere praeceptorest Curtius l. 7. stuantula contenti esse deberint eg. Nisi quod aedicit u hae ere. J Nempe

consortem imperii assumere: vel propter eligendi dissicultatem, vel propter successus periculum. s. Non secuι ae praesenti J Tum enim versabatur apud Agrippinam. Eutrop. Ora . . io. Tua iuventa J Attigerat quidem annum 42. sed quicunque annum 6. non excesserant in descriptione census a servio

43쪽

it C. PLINII PANEGYRI Cus

multus. Non adoptionis opus istud fuit, sed adoptati r atque adeo temere fecerat Nerva, si adoptallat alium. Obliti ne sumus , ' ut nuper post adoptionem non desierit seditio, sed coeperit λ Irritamentum istud irarum,& Tax tumultus fuisset, nisi incidisset in te. ' An dubium est, ut dare pos. 3 set imperium imperatcre , qui reverentiam amiserat, auctoritate ejus effectum e sse cui dabatur λ Simul filius, simul Caesar, mox imperator ,& comsors tribunitiae potestatis, & omnia pariter & statim factus es , quae pro xime parens verus tantum in alterum filium contulit. IX. Magnum hoc tuae moderationis indicium, quod non solum se ro cetar imperii, sed particeps etiam sociusque placuisti; nam successor etiamsi nobis, habendus est, non est habendus socius, nisi velis. Credentne posteri, 'patricio & consulari & triumphali patre genitum, cum sortissimvira, amplissimum, amantiissimum sui exercitum reῆeret, imperatoremnoni ab exercitu factum p eidem cum ' Germaniae praesideret, Germanici

nomen hinc missum nihil ipsum ut imperator fieret agitasse, nihil fecisse, nisi quod meruit, & paruit Z Paruisti enim Caesar , & ad principatum NOTAE.

Tullio rege sacta , iuniores appellaban.

tur. Ge. Gessius I. Io. 28. Varro. Martialis vero l. II. 8. Traianum nrtem jumenemque maritum ue luem vocat.

1 l. Fecerat. J Pro Iecis t. Quomodo Virgil. AEneid. 4. 6 3. Ancor bessi fureat fortuna. Livius 3 . 19 8 Dilficilio facta oppuratis erat, ni T. Abuntiar supervenisset xx. Ut nupra post adoptionem J Pisonis, a Galba Imp. factam. Simul enim Otho , qui adoptandum se speraverat, spe sua decidit i movit arma ut imperio per vim potu

retur.

13. Fax tumultis. J Seditionum causa. .em dubium est ere. J Hunc locum alii alio modo legunt. Ego Livineti emen. dationem secutus sum. 3 s. Tribumtia potestatu. J Quia enim summa erat tribunorum plebis auctoritas, Augustiis ut ne haberet huiusmodi aemulum. qui suis sorte coeptis obsisteret,hane dignitatem omnium primus usurpavit, di perpetuam sibi seest, atque ab eo ceteri deinceps

imperatores.

6. Parens vertu. J Vespasianus Titi non adoptione, sed verus parens. In altereum fi-kum. id est . Titum quem triumphi socium. censorem . tribunitiae potestatis consortem, collegam in consulatu fecit, nulla prorsus ratione habita Domitiani alterius filii. PD. inpraef. hi'. natur. . Patricis ct consulari. J Vix erede' rem, nisi hoe ipsum iterum Plinius in a . de Victor disertis verbis assirmarent. Namsi Eutropio fides: Iraianus ex antiqua magia familia . quam clara natis. Et in fastis eius temporis de Traiano patre nulla me tio est

a. Triumphasi. J Utrum post expeditionem Judaicam, ubi. si Iosepho fides est, decimae legioni praesectus urbem Iaphamoc Jotapatam expugnavit ' An apud Parthos , sub Nerone, auce Corbulone, cuius expejitionis socium filium duxerat. De

quo Plinius infra n. t . C- puer admodum Uarthica lauro gloriam patris augeres.

. Non ab exercitu. J Qui facile in primo victoriae impetu inducebatur , ut quos habebat duces , imperatores consalutaret . quemadmodum Galbae . Othoni , Vitellio , de Vespasiano contigit. 4. Germotae. J Germania Provincia Europae maxima, a Gallia, Rheno fluvio; Danubio, a Rhaetia , Vindelicia, de Norico; a

Sarmatia.Vistula separatri ceano Germanico, de mari Baltico, ad Arctos definita. s. Germanici nomen hine mis. . t Eodem anno, ut ex numis videre est. inod testa trir Iuvenalis Sat. o. aos. ubi de Traiano et Dacie- ct scripta radiat Germanura aura. Hac autem nomen sumtur pro cognomine,

Duiliaco by Coos le

44쪽

TRAIANO DICTUS. Iobsequio pervenisti: nihilque magis ad te ' subjecti animo sactum est, quam

quod imperare coepisti. Jam Caesar, jam imperator, iam Germanicus, abissens & ignatus, & post tanta nomina, quantum ad te pertinet, privatus. Magnum videretur si dicerem, nescisti te imperatorem futurum : eras imperator, & esse te nesciebas. Ut vero ad te fortimae tuae nuncius venit, Imalebas quidem' hoc esse quod fueras , sed non erat liberum. An non o

sequereris principi civis, legatus imperatori, filius patri λ Ubi deinde dist

ciplina, ubi mos a majoribus traditus , quodcunque Imperator munus imiungeret , aequo animo paratoque subeundi λ Quid enim ' si provincias ex provinciis, ex bellis bella mandaret 8 eodem illum uti jure posse putes , cum Ioad imperium revocet, quo sit ustis cum ad exercitum miserit: nihilque i tereste , ire legatum, an redire principem jubeat, nisi quod major sit obsequii gloria in eo, quod quis minus velit. X. Augebat auctoritatem jubentis in summum discrimen auctoritas eius adducta et utque mapis parendum imperanti putares, efficiebatur eo, Is quod ab aliis minus parebatur. Ad hoc audiebas ' senatus populique consensum. non unius Nervae judicium illud, illa electio filii: nam qui ubique sint homines, hoc idem votis expetebant; ille tantum iure principis occupavit, primusque fecit, quod omnes facturi erant. Nec hercule tantopere cunctis factum placeret, nisi placuis Iet ante quam fieret. At quo, dii boni, 2.

temperamento potestatem tuam fortunamque moderatus es p imperator

tu titulis, & imaginibus, & signis e ceterum modestia, labore, vigilantia, dux, & legatus, & miles, cum iam tua vexilla, tuas aquilas magno gradu

INTERPRETATIO. a Subdiri. b Lus Uus es cum te luatum ad exercitum missit. N o T AE ut saepe pro praenomine, atque agnomine.

piam videri deberet, si dicerem te . cum vir tantus esses . adeo tamen modeste de te sensisse. ut non cogitaris , futurum unquam , ut adsciscereris ad imperium: verumtamen maius quidpiam dico : vel eum cras imperator , ne tum quidem videbaris id scire. 7. Hor esse quadfueras. J Privatus. s. Legatus. J Apud Romanos in re bellica legatus dicebatur , qui sub imperatore, aut quovis duce exercitus, copiis praeerat; ita ut penes eum, si imperator, aut dux abesset . summa esset auctoritas. Α'ii consulares legati, qui sub consule toti exercitui praeerant, alii pretorii. qui sub praetore ungulis legionibus. Ops de milu.Rm. I. 1. mal, II.

9 si provincias exprevinctu dre. I si possvnam administratam provinciam , alterius administrationem tibi committeret, di uno beIlo consecto , alteri te praeficeret , an non obtemperares sti Ab aliis. J Praetoriani enim, de eorum exempla eomplures alii adversus Nervam rebellarant. a. Senatus populique tresinfin. J Senatum , populumque hanc tuam adoptionem communibus votis postulantem.

3. Hercule. J Vel Hercle , quasi per H - lem. Terent. Eunucho Hercle hoe factam est. Et ubi non ejus rei exempla 4. Imperator tu titulis. J Tu quidem titulis , imaginibus , de signis imperatoreias , sed idem modestia, oc vigilantia dux, legatus. 3c miles. . . Tuar aquilas J Aquilas Romanarum

45쪽

14 C. PLINII PANEGYR IC Us

anteires: neque aliud tibi ex illa adoptione, quam silii pietatem, filii obs quium adsereres, longamque huic nomini aetatem, longam gloriam pro carere. Jam te providcntia deorum ' primum in locum provexerat, tu ad huc in secundo resistere atque etiam senescere optabas : privatus tibi vides, baris , ' quandiu imperator & alius esset. Audita sunt vota tua, sed inquantum optimo illi & sanctissimo seni utile fuit, quem dii coelo vindica. verunt, ne quid post illud divinum immortale factum mortale faceret. Deberi quippe maximo operi hanc quoque venerationem, ut novissimum es.set, auctoremque ejus statim consecrandum ,ut quandoque inter posteros Io quaereretur, an illud jam deus secisset. Ita ille nullo magis nomine pul licus parens, quam quia tuus, ingens gloria, ingensque fama, cum abunde expertus ellet, quam bene' humeris tuis sederet imperium, tibi terras, te terris reliquit, eo ipso carus omnibus ac desiderandus, quod prospexerat ne desideraretur. rs XI. Quem tu lacrymis primum , ita ut filium decuit, mox temet plis honestasti , non imitatus illos qui hoc idem , sed alia mente fecerunt. ' Dicavit coelo Tiberius Augustum , sed ut maiestatis crimen induceret : Claudium Nero , ' sed ut irrideret Vespasianum

lesionum signum suisse notum est. Id vero sub C. Marii secundo consulatu primum contigisse refert Plinius l. lo. e. 4. Itaque Aquilae imago aurea , vel argentea, praeferebatur longiori hastae imposita . at que ut plurimum in sartillo inclusa ; ut ex numis apparet. De his infra n. 4. not. 12.6. Hvieno m J Filii nomen optabas, ut tibi diuturnum esset, id est, ut tarde succederes patri, sed dii immortales festina verunt virtutes tuas ad gubernacula rei publicae . quam susceperas , admovere.

7. Primum in locum. J Ad imperium. 8. Aviata sunt vota Dra J Aliqua saltem ex parte, nam tres menses una cum Nerva imperasti.

obierant imperatores Romani , consecra bantur, habebantur in deorum numero, templa iis ac sacerdotum collegia statuebantur.

a. Dicavit caelo Tiberius. J Augusto adhuc vivo , divini honores habebantur :

e vi quando. d In te incumberet.

sed tamen post ejus obitum, id malo i eum pompa iactum est i in primis postquam vir

praetorius estistem cremati Augusti euntis in coelum tibi visam esse eum iurejurando asseverasset i quod quidam Senator a ceptis eam ob rem cc.sestertiis confirmavit. Dio 3 Majestatis erimen. J Id est, ut imperatoribus numen conciliando, eos qui in se delinquerent, tanquam laesae majestatis atque a MNIας posset accusare. Alii legunt mallestaetis numen. Sensus erit, ut majorem imperatorio nomini venerationem co ciliaret. . Sed ut irrideret. J Vel deos, quorum in numerum tam saluum imperatorem contra omnium expectationem adscribsbat : quem sensum confirmant quae mox consequuntur verba. Non m contumelia nummum : vel Neronem ipsum, quem --νari mire homines a isse . producta prima syllaba oocabaturi', hoc est, morionem age

re. Eutro'.

I. I spasianum. J Is iactus a militibus

46쪽

TRAIANO DICTUS. Is

ε Titus, ' Domitianus Titum , sed ille ut dei filius , hic ut stater vide

retur. sideribus patrem intulisti , non ad metum civium , non in contum cliam numinum, non in honorem tuum, sed quia deum credis. Minus' est hoc, cum fit ab iis , qui & sese deos putant. Sed licet il- Ium aris , ' pulvinaribus famine colas, non alio magis tamen deum sti facis & probas , quam quod ipse talis es. In principe enim, qui electo successore fato concessit , una itemque certissima divinitatis fides est , bonus succe Isor. Num ergo tibi ex immortalitate patris aliquid arrogantiae accessit λ num hos proximos, divinitate parentum desides ac superbos, potius, 'quam illos veteres & antiquos annularis p qui hoc ipsum imperium is peperere, ' quod modo hostes invaserant contempserantque: cujus pulsi fugatique ,rion aliud majus habebatur indicium , quam si triumpharetur. Ergo sustulerant animos & jugum excusserant nec jam nobiscum de sua libertate, sed de nostra servitute certabant, ac nec '' inducias quidem, nisi aequis conditionibus inibant, legesque ut acciperent dabant. I sIN TE RPRETATIO. a Tis parentem in Horum παmerum asscripsisti. N o T IE. apud Palaestinam Imperator. Vitellio sue.

cessit; cum Tito filio expugnata Hieroso. ymitana urbe triumphavit; eunctis amabi. ias. Obiit anno aetatisi'. imperii l .mnus diebus s. relicto imperii haerede Tito, filiorum natu ma ore. Si Dioni fides est,cum in eo esset ut extremum spuitum emaret, Iam Dens, inquit Jν. 6. Ttur. JHie amor, & deliciae generis

humani dicebatur. Erat omnium virtutum genere mirabilis. Magno omnium luctu obiit an. aetatis 4 i. imperii 1. mense L. die 2 o. relatusque est inter deos a Domitiano. Dιο Eutro Quomodo autem haee consecratio fieret. Heroesianus docet I p.

7. Domitianui. J Vespasiani di Domitillae Iibertae filius. Tito successit, non sine su Dpicione fiatris ab ipso intersecti. Moderatus utcunque initio fuit : tum Neroni, Caligulae. aut Tiberio, quam patri aut fratri limitior. Interfectus est suorum coniuratione an. aetatis s. imperii s. Eutrop.

8 Minus es hoe ere. J Minus honorificum est , reserri inter Deos , cum illud fit ab eo, qui ita impudenter insolescit, ut dei nomen sibi per fas & nesas arroget; quemadmo.

dum Domitianus , a quo Titus consecratus est. Longe honorificentius Nervae fuit,

quod a Trajano modesto principe divinis

est honoribus eonsecratus. s. Pulvinarιbus. J Supra n. g. not. εἰ Io. Flamine. J Sacerdote. Sie enim dicti sunt sacerdotes quod aestivo tempore , ne nudo capite essent, filo comam praecinge. rent. Cognomen habebant flamines , ab eo numine cui sacra faciebant. Sic qui conis. crati Quirino dicebantur stri Mater qui Iovi. Diatis: qui Marti, Martiales et qui Augusto, Augustales, circ. I. aeuam veterra ist. J Camillos, Decios, Fabricios, Papyrios, Fabios , Scipiones , Marcello, dce. ia. Leusti modo hostes ere. J Lege cum Livineio iuxta veterem codicem. stia re oriho u in ferat , contempseratque , cuius pulsit fugati IM, oc. Victoriae non aliud signumi suit, quam triumphus arrogans Domi- iani : neque enim spolia aut captivi videbantur. Tacit. in Germ. cap. II. Proxι ν temporibus, Domitiani, in triumphati magis ouam vim sunt. Et Dio salse de vano illo Domitiani triumpho , ait eum pro destinctis in Dacia militibus suis triumphum egisse. i 3. Sustulerot animos. J Daci, Sarmatae, Catthi, sub Domitiano. 4. Indutiast. J Varro Pacem castrensem paucorum Hemis se Ha ferias, Gellius rasesari nem beapa Miam Vocat.

47쪽

16 C. PLIN.II PANEGYRI Cus

XII. At nunc rediit omnibus terror & metus, &' votum imperata I ciendi. Vident enim Romanum ducem, unum ex illis veteribus & priscis ;quibus' imperatorium nomen' addebant contecti caedibus campi, & insecta victoriis maria. Accipimus obsides erso, ' non emimus, nec ingentia F bus damnis immensisque muneribus paciscimur, ut vicerimus.' Rogant, supplicant; largimur, negamus, utrumque ex imperii majestate : agunt gratias qui impetraverunt, ε non audent queri, quibus nesatum est. An audeant ' qui seiant te 'adsedisse ferocissimis populis , eo ipso tempore , quod amicissimum illis, dissicillimum nobis: cum Danubius ' ripas gelu Io jungit, duratusque glacie ingentia tergo bella transportat: cum ferae gentes, non telis magis, quam suo coelo, suo ' sidere armantur. Sed ubi in proximo tu, non secus ac si mutatae temporum vices essent, ' illi quid ini latib iis suis clausi tenebantur ; nostra agmina percursare ripas & aliena occasione, si permitteres, uti, ultroque hyemem suam barbaris inferre ga 13 debant.

INTERPRETATIO. a motaυ exequendijussa nostra. b Conciliabant repleti eadaveribur campi,ct

tincta easorum Ianginne maris .c in sicisse viteamur.

d RUM habet pc petua glacie estnimctas,

3. Imperatorium uomen. J Duces exercituum re bene gesta, gaudio de impetu vi ctoris exercitus imperatores conclamaban. tur : quam appellationem senatus eonfirmabat , si modo iusta victoria certum hostium numerum interfecissent. Sed alio postea sensu imperatores dicti sunt, penes

quos summa rerum omnium esset potestas, ut notat Appianus in proaem. historia. Non emimus. J Ut Domitianus , qui, teste Tacito in Agricolae vita : emptu per commercia, quorum habitus, ct crines in ea.

ptivorum speciem formarentur , de Dacis . a quibus victus fuerat, salsum & ridendum omnibus triumphum egit. 3. Ingentibus damnis J Pecuniariis , ut videremur vicisse. De hae summa quam Domitianus in singulos annos se daturum Decebat o promisit. ut pacem emeret, su- se Dis in Domitia πε. . Rogam. J Fortasse ad hune locum re pexerit Claudianus in lib. 3. De laudibus Stilleonis aio. Illi terribiles, quibu1οIis veriodere semper mos erat Oe. s. Largimur , negamus. J Ad arbitrium t quod recuperatae per Trajanum auctorita ctgelu eeneretira ,se tanquam pente traducis

minerosor exercitis.

e Germani gaudem in sylvarum Daram 'recesus se abdebant. E. tis nostrae non parvum indicium. 6. Non audent queri. J Adeo sortitudi

nem tuam aut extimescunt, ut venerantur,

ut qui putant rems bifore non eum Domitiano , sed cum principe Iugura, rabore , ct miluia

. insessis. J Te castris ad Danubium positis ferocissimos populos compressisse. 8. Amicismum issis. J Ad res gerendas

opportuniissimum: utpote coeli sui asperi

tate assuetis.

9. Danubinr. J Propter Alpes oriture Germaniam, Illyricum, & Daciam transgressiis, acceptis sexaginta fluminibus , in Pontum Euxinum sex ostiis evolvitur : ubi primum Illyricum attigit , Illo dicitur. Hie autem fluvius ita per hyemem gelascit,

Herodiano testet. 6. ut camporum in morem perequitetur , nec ex eo aqua nisi cum dolabris

Ofecuribus bauriri possit.

Io. Sidere. J Climate, aut anni tempestate , quomodo Taciti Annal. l. 7. To. sidere

I. Aliena occasione. J Gestiebant nostri milites uti opportunitate temporis qua hostes tam sepe usi essent, atque hIeme pu

Haec

48쪽

TRAIANO DICTU s. r

XIII. Hae e tibi apud hostes veneratio, quid apud milites λ quam ad'

mirationem, quemadmodum comparasti λ cum tecum inediam , tecumferrent sitim ; cum in illa' meditatione campestri, militaribus turmis imperatorium pulverem sudoremque misceres, nihil a ceteris nisi robore ae praestantia differens, cum libero Marte nunc cominus tela M librares, nunc svibrata' susciperes, alacer virtute militum & laetus, quoties aut cassidi tuae aut clipeo gravior ictus incideret; laudabas ipse ferientes, hortabarisque ut auderent & audebant jam ; cum spectator moderatorque ineuntium

certamina virorum, arma componeres, tela tentares, ac si quod durius

accipienti videretur, ipse vibrares. Quid cum solatium fessis, caegris opem toferres λ Non tibi moris tua inire tentoria, nisi commilitonum ante 'lustrasses, nec requiem corpori, nis post omnes, dare. Hac mihi admiratione dignus impcrator non videretur, si inter Fabricios, & Scipiones,

INTERPRETATIO. Ia scuto exciperis. b Gravius. e Nonsolebas.

NOTAE.gnare solitis hyemale bellum inferre.

I. Meditatione ωmpestri. J Exercitationemrampestrem vocat. Suetonius , cum milites

maxime in hybernis & stativis,ut fit hodieque. tanquam in umbra veram ad pugnam proluderent. De quo exercitio videri potest Lipsius ri iniuria Romana fibro quinto

a. Turinis. J Id est militibus. Quanquam

centuria 5e manipulus peditum , turma proprie equitum erat. Constabat vero equitibus omnino 32. iuxta Varronem di Isidorum: 3 i. iuxta Vegetium: M3. iuX-ta AElianum. Ilute qui praeerat , Decu rio nominabatur. Veget. 3. Libero Marte. J Omnibus aperto ad exercitationem campo. . Librares. l Aut, ut suspicatur Livineius, vibrarer i id est , totis viribus contor .

queres.

s. Arma componerex J Id est, aptares unicuique , dc explorares utrum paria essent resistendo : quod imperatoris boni ossi .eium esse docet V. tius. 6. AEgris opem. J In Dacico quidem bello cum propter caesorum. & v ulneratorum numerum fasciae ad obliganda vulnera descerent . Trajanus ne suae quidem vesti pepercit, sed cam totam in somenta, Ac ligamenta discidit Dis. Suidar. Sed quia bellum Dacicum anno post habitam hane orationem altero contigit : alio pertinent haee

verba.

. Lustrasses. J Haud absimile est, quod

haset Auson. de Gratiano. VHi te cireumire tentaria uesarnu'sa a ' quaerere, tractare via. nera sauciorum. 8. Fabricias. J Multitudinis numero utitur qui significantior est. Fabricius adversus Pyrrhum Epirotarum regem , de Samnites missus anno V. C. 476. Medicum regis, de eius nece pacisci volentem . vin- mim Pyrrho remisit, his verbis : Romam aurum non habere, sed I abentibus aurum imperare. Aurel. Victor.

p. S. 1 ora. J Plures huius nominis sue re. Omnium clarissimi. P. Cornel. Scipio Africanus maior, dc P. Cornel. Scipio Ar milianus Africanus minor . Pauli Amilii filius a P. Cornel. Scipione Africani majoris filio adoptatus. Duos Mina bessi, a Lucre so & Virgilio appellantur, quanquam non desunt. qui id de fratribus Publio , de Cn.

Scipionibus interpretentur. Asricanus major, cum adhuc praetextam gereret, patrem suum ad Trebiam ab Annibale circumvenistum, extremo discrimine liberavit. Ideni anno aetatis 2 4. proconsul in Hispaniam ad necem patris depatrui ibidem caesorum ut ei scendam missus Carthaginem cepit ι Andrubalem dc Magonem variis praeliis vicit.& pulsis ex Hispania totaCarthaginiensibus

Diuitia

49쪽

18 C. PLINII PANEGYRIC Us

de ' Camillos talis esset. Tunc enim illum imitationis ardor semperque melior.aliquis accenderet. Postquam vero studium armorum a manibus ad oculos, ad voluptatem a labore translatum est ; postquam exercitationibus nostris non veteranorum aliquis, cui V decus muralis aut ' civica, sed Graeculus magister assistit; quam magnum est unum ex omnibus 't patrio more , patria virtute laetari, & sine aemulo ac sine exemplo secum certare, secum contendere, ac sicut imperat solus, solum ita esse qui debeat ii perare pXIV. Nonne incunabula haec tibi, Caesar, & rudimenta cum 'puer Io admodum ' Parthica lauro gloriam patris augeres, nomenquet Germanici jam tum mererere Z cum ferociam superbiamque Parthorum ex proximo

eonsili iactus est an.V.C.s ις. Mox traiecto in Asricam exercitu , iterum Asdrubale de Syphace victis, postquam Annibalem re- gedi ex Italia coactum profligasset, Caraginem victor ingressus est. Attimen vir tantus de accepta ab Antiocho ob dandam acem pecunia accusatus , in Liternum

ponte concessit an. V.C. ε .ubi obiit. --eanus minis consul an. U. C. 6O7. ante aetatem renunciatus, bellum Punicum tertium

gessit : Carthaginem anno sequenti captam , re in senatu agitata , dc pervincente Catonis sententia . diruit: de eaque eodem anno triumphavit. Iterum consul capta de deleta is . obsidionis die Numantia , triumphavit:ac tribus post annis mortuus in lecto repertus est. Appia-io. Crinidos i Marcus Furius Camil- Ius Veios expugnavit an. V. C. ysg. Gallis ex urbe th oma , quam occupaVerant, pulsis , patriam liberavit octavo post anno obiit an V C. 3 9. vir bellica laude elatissimus. Plura de illo vide P . L. n. I .

it Vetersorum a uir. J Unus aliquis in arte bellica exercitatissimus . quales esse solent qui hujusmodi exercitationibus

praeerant. Veterani autem dicebantur qui viginti annos militaverant. a. Deciis muralit. J Supple coronae: quae danabatur et qui primus murum conscen.

dbsit. A Gellius. Erat ex viridi gramane. is . civica. J Supple corona : qua donabatur quι crura servaverat. Addit A. Gellius . si modo hostem occiderat. Erat ex

quercu, aut ilice.

i . Gratui . J Per contemptum , potius quam Graecus , ut Iuvenalis satyra 3.78. Graeculua esuriem in caelum julseris , ibit. Romani scriptores passim Graecorum mollitiem , ct levitatem notant.1 s. Patris more. J Id est . Romano. Nam et si Traianus natione Hispanus erat, irrime rator tamen de civis Romanus cum esset, ceteros imperatores Romanos debebat tanquam maiores suos agnoscere.

x ρ-r admodum. J De Traiani pueritia nihil, quod quidem meminerim , ab Historicis proditum est . nisi quod Suidas eum moderate iuventutem traduxisse dicit Ex hoe tamen Plinii loco suspicari libet patris comitem eum sutile in expeditione Parthica . quae sub Nerone suscepta est. Haec supra in Traiani vita. a. Parthi a lauro. J Victoria apud Pa thos relata. Parthi populi confines Mediae, Hyrcaniae, Carmaniae. Vide Ptolemaeum l. 1 e. s. Hi quidem Traiani temporibus imperio tenebant quidquid ultra Euphra

tem Persae tenuerant.

3 Germainxi l Magnum 5c illustre cognomen . quod ambiebant omnes serme imperatores, propterea quod Romani vix ullos hostes habuerant Germanis acriores M

50쪽

auditus magno terrore cohiberes, Rhenumque & Euphratem admirationis tuae fama conjungeres λ cum orbem terrarum, non pedibus magis, quam laudibus peragrares, apud eos semper major & clarior, ' quibus p stea contigisses λ& necdum imperator, ' necdum dei situs cras. Germaniamque, cum plurimae gentes, ac propc infinita vastitas interjacentis soli, stum ' Pyreneus, ' Alpes, immensique 'alii montes nisi his compararentur, muniunt dirimuntque. Per hoc omne spatium cum ' legiones duceres, seu potius tanta velocitas erat raperes: non vehiculum unquam, non equum

INTERPRETATIO. a stribus posteritu visus esser. b Iur mense munituri terrae inter ureamque interjecta.

dissiciliores. Traiano autem an . aetatis 42. ad ue in Germania bellum feliciter uerenti missum est hoc nomen ab imperatore Nerva . a quo paulo ante fuerat adop.

latus.

- . Ex proxima auritus. J Id est, adventus tui fama. Huc autem pertinere videtur illud

Martialis l. ia. ep. 8. de Traiano. Parthorum proceres, ducesque Serum, Thraces, Sauromatae, Getae, Britanni , possum ostendere Caesarem ,

venite.

s. Rhenumque er Euphratem. J Id est, orientem de occidentem. Rhenus oritur ex

Alpibus . in parte occidentali Rhaetiae. Ex duplici sonte, per laeum Constantiensem

transiens, Conitantiam, Basileam , Novo- burgum. Brisiacum, Argentoratum, Moguntiam alluit , ubi Moenum recipit ; tandem prope Schenhiam arcem in duo brachia icinditur: quorum alterum Vahalis . alterum Rheni servat nomen , ubi Lugdunum Batavorum alluit,& in mare influit. De Eu.

phrate dicetur Pan. 2. n. a.

6. Non pedibus magis. J Respexerit ad illud Tullii pro Marcello n. s. Nee vera H junm 'nas terras citiur cujusquam possibus patuis peragrari, quam tui3, non dicam curs- ι, hae mctoras i Amarae sunt. . Nec um Hi strui. J Nerva enim nondum adscriptus erat inter deos, quod Traiani primo imperii anno sachum. Dis. 8 Germaniamque. J Deesse hie aliquid nemo non videt. Quid autem illud sit , huc usque nullus divinare potuit. Crediderim excidisse Hispaniam, quam vocem pro re abstat, ut in contextum reciperem ,

est enim eonjectura meo quidem iudicio

sat probabilis. Sensus erit : Hispaniam , dc Germaniam cum dirimunt plurimae gentes, atque imprimis Galliae, Pyreneusque e tum muniunt Alpes , de infinitialii montes, qui immensi viderentur, nisi cum Alpibus , de Pyreneis compararentur. Quare hic agit de Hispania, unde a Domitiano. ut mox dicetur . accitus, ad bellum Germanicum sic properavit, ut neque Py renei, neque Alpes ejus celeritatem retardarim. v. Pyreneur. J Montium series Galliam ab Hispania dividens. Huius quoque nomi nis mons est Italiam inter dc Germaniam. Seneca eon l. ad Helvidiam n. s. Preneus Germanorum transitum non inhibuit. Id ipsum disertis verbis aiunt Appianus de bello Hi pan. Dionysus , Cluverius in Germania antiqua, Ortelius dic. 1 o. Alpes. J Series altera montium, qui Italiam a Germania si e separant, ut , pro varia locorum diversitate, varia sortiantur nomina. Aliae enim maritimae, aliae Cottiae. Graiae , Rhaeticae . Noricae, Iuliae dicuntur. I i. Alis montes. J Ut Sarmatici, & Carpathii. Alios vide apud Cluverium. i 2. Legiones. J Legio dicebatur , quod constaret ex lectis militibus. Varius autem de incertus militum ex quibus constabat numerus fuit. Vegetius legionem in decem cohortes , cohortem in quinquaginta manipulos , sinsulos 13. militum . dividit. Aquilam praeferebat primae cohortis mi istes, isque Aquilliserescebatur. regetras , DIO

SEARCH

MENU NAVIGATION