De rerum naturalium principiis. Simonis Portii Neapolitani libri duo quibus plurimae, eaeque haud contemnendae quaestiones naturales explicantur

발행: 1561년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

euius tanta est similitudo retri Gle,ut solem cor mu

di, cor vero hominis solem, vocare aliqui non sint vectiti. Neq; etiam errarem si in hominec teras errantes stellas reperiri asseuerarem; etenim Cerebri medulla, humectam Lunam; genitalia asciuientem Venerem; os facu ndu m Mercuriu m ι hepar, benignu in Iouem; fellis vessicula,surientem Martem; Lien,inertem pra fgnat Saturnum: Quatuor humores, quatuor elementa, oculorum suffusiones,ignitas corruscationes; ventos,& tempestates auriu sibili, ac tinnitus; rorem, lacrymςs Matis motus, concussiui,tremuli, palpitante ἐε corporis motus demon strant: Metalla,ac lapides non tamen pro construenda,sed pro destruenda domo) e renibus,& e vestica quasi e Fodinis eruemus: perfectiora mixta, in corpore perfectissimo meditabimur: tandem etiam Animatorum gradus ad inueniemus; cum ipse homo,& Planta inuersa,& Animal admirandum , & venerandum a sapientissimis AEgypti js appelletur. Quare cum in superiori Centuria, de Mundo, hoc est de magno homine, ut cum Macrobio loquar , pertractauerim; superest, ut in futura de homine, seu de paruo mundo pertractem : dummo do Qui primum hominem e luto essinxit, concedat, ut ex infimis circa hominem contemplationibus , si1-blimiores elictam. Senera ς de Fenes cap. 23.

Scias nota ossa HOMINEM tumultuarium, G ineuita tum opus. Inter maxima rerum βarum natura nihil habetiquo magis glorietur, aut cui certeglorietur.

132쪽

matorum gradum, a rationa

li forma pendentem , quem balbarus ille Abdalas, scien

ter tamen non barbare, maxime omnium contemplatione

dignum putauit, contemplemur: Itam hac rationali forma homo humanus redditur; hac ut aiebat Seneca epist. 7 . homo antecedit A nimalia, Deum sequitur, ratio ergo ρομ' ficta proprium hominis bonum est , reliqua illi

cum Animalibus, satis communia . 1 Et sane in pluribus communicat homo cum antis malibus, & in pluribus discrepat . conuenit, primo quo ad corpus in pluribus partibus; nam in ambo bus adsint similares , & dissimilares, sanguineae ,& spermaticae. 3 similares,ut ossa, cartilagines, ligamenta, nerui, tendones, membranae, venae, arteriae, glandulae, adeps, Ni caro simplex : dissimilares vero, ut cer brum, cor, hepar, testes, ventriculus, pulmo, lien, renes, intestina, vexica, musculus, &aliae; et si ab-- solute in Animali corpore nulla pars existat, quae

133쪽

as organiz2ationem aliquam non ineludat 4 Conueniunt in humoribus,qui quatuor sunt spe. cie, Sanguis, Pituita, Bilis, Melancolia, tamen aratione alienum non erit asserere,omnes esse eluudem species,& solum per magis,& minus differre, adeo ut Bilis sit pars tenuior massae sanguineae , Melancolia pars crassior, Pituita portio crudior, Sanguis pars syncerior. s Conueniunt etiam in quatuor secundis humidiatatibus, quatuor praedictis humoribus succedentibus, quarum, prima In nominata dicitur, secunda Ros, tertia Glutem, seu Cambion, postrema Humiditas substantificao i . 6 Similiter quo ad aliquas formas,in homine,& c teris Animalibus est ratio similis .f. vito seu nutriationis, augumenti, & generationis; similiter sensuum omnium non est dissimilis ratio. 7 At ex altera parte, quo ad corpus quidem discrepant; soli namq; homini caput orbiculari figura praeditum datum est, tum ad vitandos ictus, tum

ad motuum facilitatem , tum ut promptius exς- quatur opera mentis, caput enim rotundum perfecti cerebri est indicium. 8 Unicus homo habet cerebrum amplissimum,&humidissimum , unde caput paruum semper malum; faciem solus habet ; solus erectam,cum enim spectent cuncta Animantia terram , os soli homini sublime natura debit, caelumq; videre iussit. In solo homine oculi sunt varij; solus excepto Structio Camelo habet utrinq; parti palpebras it nasum

134쪽

, o Solus homo , pilosus est sub alis, & pube ; solus

canescit, & calvescit solus crura, & coxas carne abundantes habet; solus cutem lucidam, de temperatam ι rectus incedit si solui scder. , I Praeterea discrepat, namq, in sola humana specie indiuiduoru dissimilitudines apparet; cuius rei causam Astronomi ex Astris Euenire credunt, hoc est in diurna genitura ex Sole in centro posito Horoscopi,& in notiurna ex Luna,aut Venere in eodem. Sed hae cum sint merae nugς, ipse duplicem causam agnosco, altera est facultas formatrix semini insita, altera Imaginatio. Prior cu m in se partiu in id am contineat , nisi inpediatur , ut accidit in

plantis , & brutis cffgiem semini insitam semper

eodem modo imprimit, at si impediatur, ut euenit in hominibus a su periori facultate,hoc est ab imaginatione non im primit, quam habet, sed quam ei offert Immaginatio, de ideo in humanis indiuiduis plurimae varietates apparent. I 3 Tandem, ut superius dicebam, homo a coeteris Animantibus etiam forma seiungitur, & adeo le- iungitur , ut per Animam Intellectivam formarum eminentissimam supra caeteros emineat.

I Et iure profecto, ea enim est Anima praeclarissimis,&ab alijs formis distinctis conditionibus prς-dita : quippe aliae corpus sibi creditum proprie informant , haec corpori phantasia formato tantum assistit; informat vero superiorem , & proprium hominis gradum, qui consurgit ex connexione

D 1 illa

135쪽

illa Mentis, de Imaginationis, qui est Himeneus

mortalium, & ernorum.13 Cceterς ex materiae potentia per generationem educuntur , haec de foris accedit, do ex rei veritate

de nouo creatur.

1 ε Coeterς sunt extensae per corpus, totae in toto, &pars in parte; hic ubi est tota est: aliet ad corporis interitum pereunt, hςc seruatur ςterna. t Aliae ad indiuiduorum numerum multiplicatur,hςc quamuis ex veritate multiplicetur, tamen ex Aristotelis sententia indiuidua est , & una dumtaxat in tota humana specie. ιδ H c specierum omnium locus, Id carum prom-fituarium, graduum omnium media,compos se icitatis, capax beatitudinis, Angelicae naturae proxima , tandem ipsi Deo est similis.

quem habet cum corpore, informis esset quodammodo, nisi quibusdam habitibus qui cum ad eam

praecipue referantur, rationales appellantur ) decoraretur: hi autem sunt Sapientia,Scientia,Prudelia,& Ais, de quibus aliqua breuibus pertractabo.

GPan II. Quorum primo exordiens,sumiturA nunc IRxςlligentia non pro immoria tali Animae parte, quae Mons est ,

e si sed pro eius prima actione, quς pria

morum

136쪽

itura

I'rincipia. xi Haec autem facultas homini tributa fuit , qu niam cognitio primorum principiorum conducit pro assequendis scientijs , nil enim possumus addiscere ignoratis principijs. 11 Hinc dicebat Aristoteles s. morali cap. II. mens ad demonstrationem pertinens, immobilium, &

primorum terminorum est; per terminos autem

intelligit principia , quς cum sint prima , dicuntur immobilia, & proinde iure optimo scientia

rum terminia

23 Verum cum dico prima,non solum intelligo prima complexa , verum etiam incomplexa, unde non immerito dixit Aristoteles s. morat. cap. 8. Mens eorum terminorum est, quorum ratio asse

ri non potest si qua propter eam rite definiemus dicentes, esse hunianet mentis habitum , quo veluti oculo primatum actionum, tum contemplati num principia intuemur.

v E SAPIENTIA. 3Pars II Liriorum principiorum apprehensio dictius pro habitu apprehendendi talia p

in locum habeat Intelligentia, tamen P, in sola Metaphysica proprie Vera

Intelligentia, in alijs vero per anal giam quandam reponitur.

23 Proinde cum sola Metaphysica Intelligentiam

137쪽

includat, iure optimo inter omnes Sapientia nuncupatur, qu ς ex Intelligentiae , & Sapientiae habu

tu conflatur.

25 Ex quo intelligere possumus, Sapientiam non esse unicum, ac simplicem habitum, sed triplicem, nimirum Scientiam, Inelligentiam,& Sapientiam. 7 Et cum ita sit , proinde ci triplex assignaturbiectum ; nam ut est Intelligentiai. Scientia seiuncta, ei pro subiecto assignantur principia , tam Complexa, quam incomplexati ut est Scientia eius subiectum est cias compositum ad praedicamenta spectans ι tandem ut est Sapientia , subjectum erit

2 8 Haec Sapientia cum sit prima, & omnium Domi name dum primam formam, & vltimum finem, ut voluit Aueroes, verum etiam primam Materiam , ac primum csficiens con siderat .

Pars IIII. . ......

C rationalis virtu dupliciter

ae N V surpari potest , primo pro omnim ri N habitu per demonstrationem ac

quisito, quo pacto includitur in Sa- :pientia; secundo, ut infra bapientiam collocatur,& sub hac consideratione a nobis in praesentiarum proponitur.3o Scientia non est reministentia quςdam , ut Plato. voluit, nec per Idςas in mente in sitas in nobis gi- gnitur,

138쪽

gnitur , sed de nouo vere producitur 3 x Quapropter definietur, ut sit habitus mentis per

demonstrationem acquisitus, partes entis, ut adq- quatu m se biectu m contemplans . r. DIvi DITvR IN NATvRALEM, ET MATH MATICAM : Naturalis ab Aristotele Seientia dicitur de Natura, non quod Natura sit subiectum, sed quia corpus physicum, qua physicum est contemplatur,quod est per naturam constitutum. 3 3 Hoc corpus Physicum cum valeat considerari , vel prout fit, vel pro ut est, vel prout cognoscitur, proinde varia sub his considerationibus de eo disputabimus. 3 Prout fit ex tribus principi is dependet, Materia , Forma, & Privatione 3 ex quo male Talesij, Ra meiq; Omnes, qui haec negantes, vel potius ignorantes principia, alia de nouo effinxerunt. 3s Et de Materia quidem nonnulla sit perius docuimus, deforma vero,illa satis celebris qu stio habetur, num ea sit indiuiduationis principium,alij .n. materie, alij quantitati , alij accidentibus proprijs,

alij materiae modo tribuerunt, qui cum nomine careat , ideo nouum nomen efformarunt, & ecceiatatem appellarunt.

3s Ipse respiciens principium proprium, & prin cipale iure statuo formam , alij vel inspexerunt causam secundariam,& sine qua non, ut qui dix

runt materiam , & materiae mCdum, vel extrinsecum principium, ut qui accidentia. 3 solet distingui forma in scimam tCtius for

mam Oosl

139쪽

mam partis, forma quidem totius respondens insteriae totius, forma partis , materiae partis; quam distinctionem euertere aliqui conantur , quae tamen eum ab Aristotele varijs in locis , & praecipue, secundo Physicorum s r. approbetu approbandam esse iudico. 3 3 Privatio tertio loco nobis consideranda occurrit, quae uniuerse sampta,dicitur absentia formet in subiecto nato ea m recipere. A rq; ita a negatione distinguitur, quia negatio solum remouet, nil autem ponit , priuatio vero remouet quidem fommam , consignificat tamen subiectum, & ideo illa non ens absolute dicitur, haec vero per se quidem non ens, sed ex accidenti ens appellari iure potest. 3 9 Verum dui satis pulchrae dubitationes de ea breuibus enodand prima esst,num detur priuatio priuationis saltera, an Plato, & Aristoteles de attinentibus ad Privationem possint conciliari.

4o Quo ad primam Simplicius, qui primo Physic

tum hanc mouet dissicultatem, absolute ea negat tamen absolute inficiari non debet, nam priuatio consideratur, vel per se ut priuatio est,uel ut est aliquo modo forma, priori modo non datur,at vero

posteriori modo abs'. difficultate debet permitti. a Quo ad alteram,etsi Aristoteles invehi videatur

in Platonem materiam a priuatione non secernentem,tam re vera Plato in Phedone,in Ly si de eam, ut a Materia distinctam con siderat, atq; ita reveralis inter hos sectarum principes erit potius in verbis posita, quam in sententia.

140쪽

si consideretur eorpus Physicum prout est , ita

constitui dicitur ex elementis; scilicet ex principijs intrinsecus illud componentibus, hoc est ex mat ria, & forma , quae proinde naturae appellantur, nempe principia motus , & quietis in eo, in quo sunt primo, per se,& non secundum accidens.

43 Qu definitio ne dum mortalibus accommoda tur, verum etiam coelestibus; atq; Ita etiam in caelo Natura dicetur principium motus, Vere tamen . cum quadam mutatione ei accomodanda et it.

44 Motus est praecipua corporis phy sici a flectio ,

qua aliae omnes affectiones sequi videntur ; ut puta continuum, infinitum, locus, Vacuum,& tempus.

1 Tandem si consideretur corpus phy sicu na quoad

cognitionem, tunc exul gunt quatuor caularum

- genera, .s genus caussi materiale, formalc,efiiciens,& finale ι nam per causas ex Aristotele i. poster. in nobis rerum persecta cognitio producitur. 4s,NATvRALEM SC iENTIAM TALE COR pvsi PHYsi CuM considerantem, seguitur Mathemat ca, quaecum versetur in quanto , ut quantum est, penes illius diuisonem, eius et diuisio attendenda. 7 Cum ergo duplex sit quantum , continuum , &discretum i & rursus continuum aliud in completum , ut linea,&superficies; allud completum, ut corpus, illac tres exurgunt praecipuς mathematicς disciplinae, Geometria nempe , Stereo metria , &Arithmetica . CCeterum ne longiori oratione im- . prudentis nota inurar, ad ipsam Prudentiam cxplicandam accedam.

E DE

SEARCH

MENU NAVIGATION