De rerum naturalium principiis. Simonis Portii Neapolitani libri duo quibus plurimae, eaeque haud contemnendae quaestiones naturales explicantur

발행: 1561년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

ε At vero alteram Reuelationis viam ingressi, iure credimus Deum esse praeditum virtute infinita I ex nihilo Universium orbem deduxisse ι quotidie noua creare, proindeq; creator, & effector habendus.7 Effector autem, & agens ex libera voluntate, cuncta dili in hisii me cognoscens , cuncta gubernans, sontibus poenas, insontibusq; pr mia decernesduaq; essentia continens in se omnia , pr sentia implens ,

operatione mouens.

8 NATvRA, AC Rp v ELATIONE, ut dictum est varia quin etiam de Intelligentist docemur ; nam ex Nai tura dicimus tot esse, quot orbesi,n- plures, Decis i pauciores , cum Reuelatiune veta damus plures, debre innumeras, Del, Beatorum, Hominum, Mundiq; ministerio dicatas.' Ex natura habemus esse tantum motrices, proqὴ is motu Deum intelligentes,&emulantes; at ex R e

latione semper Deum med itari, & per ipsum, & in .ipse cunm digi30kζrcscimus. Io Est diruultas i inter Scotum , & D. Thomam de

i modo , quo reperiantur in loco , num scilicet in eo sint per operationem , an per essentiam δε ipse puto utraque diristus via,utroq; m pdo inesse, proinde litemi inher eiusmodi praeclarissimos 'iros se tantum itai si verbis. sed par est, ut verba desint, Divinetq; Reue lationi submissa, silentio inuolua IHu I. ii

112쪽

Para II

ta ipse opifice in eius opus descendenis

res, primo Vniuersum hoc, ac penὸ

Diuinum artificium contemplari t nemur ι de quo quidem vario pacto Stoici, A cademici,& Peripatetici philosophati sint. a a Primo quidem Stoici varijs allegoriis, ac similitudinibus utentes,dixeruntιCiuitatem Dij & hominubus commvncm,Deorum teripsum; Animal sensu, rationeq; praeditu Mir rius , Animam , ac vitam

Deum esse.

a 3 A quo voluerunt hominum pricipiaὸ eausa pr si

ductum esse; in vacuo librarit, eius figuram orbicu-ι 2 larem esset, bis interiturum,per aquam primo, mox per ignem. ι4 A cademici vero ingenitum crediderunt, ae peren. 1 nem futurum quamuis nonnulli secus interprGetur Platonem junum esse, multiplicari tamen posse. ε 3 Pro eius partibus.nectendis Animam quandam 1 imaginati sunt a Deo distinctam, a Simplicio, alijsq;

pluribus approbatam , a Peripateticis tamen reiecta. x K Namq; Peripatetici arbitrantur Mundum esse com: positum cproddam ex materia, & format, materiam quidem dixerunt uniuei iam specierum seriem νῆμ nram vero mirum quendam ordinem , qui inter eius partes refulget.

37 Ex gemino hoc principi unicus consuinit Mun-

113쪽

nem includerint non tamen nego Posse a Deo ex Theologis creari plures,di infinitos. ag Hic Mundus in loco reponitur, positioni'; disse-- reniij, prsditus est anum vero ab Astronomis, Geo- graphis. P tis, di Hulosophis eodem modo ei assi-

gnentur dubitatione non caret.

Mouetur quiescit, aeternusq; est ex Aristotele parte ante, & a parte post, vere tamen in principio

Deus Coelum & Terram creauit. . A

VS D quidem Cςlum cum se praeis

clarissima totius orbis pars, iure optimo anter .alias deiusdem partes, ab eo Hordiemur. LI Hoc .autem non est ex puritatibus flementorum conflatum, Ni nonnulli velle videntur , sed quintaquςdamssciaria ab elementis distincta, o 2 Et cum itast , inec grauis, nec leuis erit. sed heu- . tret cuiusdam dispositionis; atq;ideo eius materia erit distriactae rationis a materia mortalium.

α 3 Quς& potentia est , &actu : potentia non essend

. tiali, sed accidentali ad motum : actu .vero non per. formam, sed per negationem aliorum actuum. 14 Qua propter in Coelo non reperitur forma , quae det esse, quaeue sit Natura, aut Anima Informans. corpus , sed tantum ei competit forma assistens nimiis

114쪽

nimarum Intelligentia , quae varijs respectibus , &Mens,& Intelligentia,& Anima, & Natura nun

cupatur.

as Praecipuε tamen dicitur Natura,cum sit in Coelo principium motus. Nec aliquis instet dicendo ob id motum Coeli non esse naturalem , cum ei a forma extrinseca, hoc est ab assistente competat. 6 Etenim talis motus est naturalis, necium ab tale - principium asstium, quod unitur magis Cςlo, quam . forma materiata corpori, verum etiam ratione principii passivi, nempe ratione ipsius corporis coelestis . ad eiusmodi motum propen H. 1 Cui motui varia ab Aristotele sunt irrogata priuilegia , scilicet ut sit unus , consimilis, circularis, ac perpetuus, proindeq; ,& ab aeterno motore prΟ- uenite,& in qternum subiectum , hoc est in ipsum c teste corpus recipi. . 28 Verum motum , ac Coelum esse aeternum in via Theologorum , quς vera est, astrui non debet a quippe ipsa die nouissima C li magno impetu tran-- sient,& terra calore soluetur ι hoc est depurabuntur; unde vere poterimus dicere,erit Coelum nouum

& terra noua.

α' Hoc itaq, circulari motu,totum Coelum circum uoluitur: qui tamen diuersificaturri nam omnes im. feriores orbes infra primum, mouentur duplici mo-- tu, altero ab occasu in ortum , & altero ab ortu in occasum, qui motus totius, & raptus dicitur.3o Et cum ita sit, non ideo inferiores orbes rapti, prγter Naturam mouentur , sed supra naturam, quo

motu

115쪽

s motu etiam ignis, & pars aeris quae supra mon-

. . tium cacumina posita est, cieturus et At ex his duae magni momenti dubitationes enoia dandet se persunt: prior est quomodo uni, eidem ,

corpori umplici duo competant contrarij motus e . altera cur decimo Orbi unicus dumtaxat motus , alijs inferioribus plures tribuantur.3x Prima quidam difficultas plurimum selet In te

pretium animos sollicitare, ipse nulla ratione con cedere possum esse contrarios ; nam omnes mouentur ab oriente in occidens, &ab occidente in oriens non simpliciter , sed secundum quid, quatenus ni mirum ad signa orientalia moueantur. γ ts 3 Attamen neq; etiam errarem, si dicerem cum aliquibus Astronomis, hoc nil repugnare , cum hi, motus fiant sub diuersis Polis.s4 Etenim motus primi Mobilis fit super polos Mundi, hoc est A rticum, de Antarticum, perci, circu- . tum aequinoctialem ,& diem naturalem spacio viginti quatuor horarum constituit: Alter vero fit super Polos Zodiaci,distanctes a Mundi polis iuxta recentiorum obseruationes Σ .gradibus, IO. m

nutis per Zodiaci circulum. 31 Alteram dissicultatem recentiores nonnulli inanem quoquo pacto reddunt, quippe qui ultra mo- tum totius alium superaddant, qui motus accessus, i & recesius , siue trepidationis appellatur ; producitur autem super principia Tauri,& Librae: quem

ipse nec assirmare, nec etiam negare audco, cum

varia,ex utrisq; priocis ijs pendeant incommoda.

116쪽

3s Hanc tamen dubitationem aegregie re luit Aristoteles; nam inquit optime se habenti,ut puta m i tori primo inesse bonum sne actione,proindeq; id quod est illi proximum, quemadmodum est primum mobile, paucis egere debet actionibus, atq;

ideo unico motu A3 Ex hoc orbiculari motu nobis figura innotescit, qua Coelum est prςditum ti corpus enim angulare non moueretur cons mili circulo : itemq; s ex is phaerimetris costaret alia a circulo; vel no ita capax essedi vel in motu aliquid extra se vacui relinqueret. 38 Quapropter, quae dicebat Plato cum Democrito; ignem pyramide ; sex basium figura, seu cubo temram ;icosedra,seu viginti basum aquam; octedra, seu octibasiu m aerem s dode dra verὀ, hoc est

duodecim basium tum esse praeditum, non sunt absolute, sed tantum per quandam smilitudinem

permittenda .

39 Cum Coelum tali figura constet , non sunt ab eo positionum disterentiae remouendae, quamuis diuerso modo primo orbi, ac reliquis sub eo positis

debeantur.

o Locus si in iliter ei tribuendus, ne dum respectu inferiorum orbium, verum etiam respectu primi; cui - etsi non proprie, saltem per accidens ratione locas ii, & contenti ab eo corporis; nec non per metaphoram, nimirum,ut locorum Artifici tribuitur. 1 In coeli orbibus reperiuntur quaedam partes densiores alijs, quς lumen earu proprium, ac mutua-- tum a sole reflectentes, ob earum excedens lumen,

B Astra

117쪽

astra dicuntur, ac sydera 1 Quorum alia scintillant, alia non se tillandi quae non scintillant sitne prope nos; quae scintillant ,

longe distant :&ideo visius ea intuens ob distantia minc loci intercapedine debilis redditus,trepidat. 3 Hoc loci aliquis posset inquirere cur singulis erratibus syderibus,singuli orbes sint a Natura commissi, fixis vero quasi innumeris,unicus dumtaxat f Solutionem affert Aristoteles, namq; cum primum Mobile, seu ex Aristotele octauasphqra,sit praestantissimum vivens, debet habere plures par tes praestantiores; proindeq; plures stellas,quq sunt orbis partes eminentissimae. 4 1 Vel dicamus,cum illud sit proximius primo Mo- a tori , eminentiori modo , & praestantiori operari debet i& ideo varijs luminibus illucere : lumine enim, ac motu Coelum virtutem suam in haec inferiora diffundit.

Pars IIII.

-4S-quq inferiora, elementa praecia

ta D pue intelligimus, cum totum huncla vi sub Coelo ambitum impleant , haec

non proprie sunt elementa , quia . non sunt absolute prima,ex quibus res primo fiant,& in quae ultimo resoluantur, sed talia esse in gene

118쪽

- probatur sunt autem Ignis, Aer, Aqua, & Terras

quare irridendus est Cardanus, qui ignem em do tollere conatur, in se forsan vertendum. 8 Qui quidem quaternarius numerus astrui potest: tum ex qualitatibus eorum alterantibus , ut puta frigiditate, caliditate, hu miditate. ac siccitate: tu mex qualitati, motivis, grauitate nimiru,&leuitate. ' Quae sane qualitates sunt duo instrumentorum genera, quibus pro suis etdendis actionibus utuntur elementa: pro motu quidem mCtiuis: pro al-

- teratione vero mutua, Sc mixtione alterantibus.

so Proinde ex his qualitatibus non constituuntur tanquam ex formis , ut aliqui Volunt I uamq, eorum forma propria est aliquod in nominatum, illet tamen possunt appellari formae,hanc nomine carentem describentes s et Componuntur itaq; Hementa ex huiusmodi forma , ac materia; quς Materia adeo est indisserentis . conditionis, ut de ea plura opposita problemata

- si absq; contradictione velificentur. uex Ea enim est una, & multiplex; qterna, S corru

ptibilis ; divis bilis, & indivisibilis bona, & mala;

pulchra, & deformis.1 3 Similiter ea, S est cognoscibilis, & in cognoscibulis: hoc per se, illud per accidens, nimirum per negationem, & per analogiam. 14 Ratio huius rei esse potest, quia est expers omnis

actus formae, ex quo absoluta cognitio dependet, actum tamen entitatis , quem ei ascripsit Scotus

119쪽

3s Praeterea ea est dimensa , εe indimensa'; di mensa

quidem dimentionibus terminatis ei coeuis,& sternis , indimensa vero proprie sumptis terminatis dimentionibus is

36 Sed postquam de eiusmodi varijs problemati-: bus loquimur, non erit ab re quaedam de nonnul-. lis elementiς explicare. .

s7 Primo quidem ambigunt Pythagorici de mundi

medici,ac centro, ut refert Simplicius lib. de placitis. Pythagoreorum ; alij enim dicunt esse ignem, alij terram: ignem quidem, quod sit elementum prae-ν stantissimum , & ideo in medio pro custodia po- situm . Verum ipse cum Peripateticis iure statuo terram, tamen, & ignis,& terra media dici possuntii terra medium molis, ignis virtutis. 38 Quς terra cum sit in medio sita,& centrum, erit immobilis contra Anthiconis opinionem,qui ref

rete loco citato Simplicio,eam moueri, nam stareo ideo Lunam terrea dicebat,terra vero aether a. s ' Quapropter erit etiam sphaerica ; nam cum o m-nia grauia serantur ad eam tanquam ad comm ne punium, ducuntur ad aequales angulos, quod non contingeret, nisi esset sphqrica . . 'go Addas eius sphqricitatem dignosci execlipsi Lune. omnem quippe lineam,quc in Luna diuiciit lucem

a tenebris, circularem , seu euruam videmus , at eclipsis ex terrae umbra prouenit . quam ration mcontra recentiores aliquot Mathematicos , satis efficacem iudico.

cx Hanc sphqricitatem , & in aqua ponendam esse

120쪽

existimo, nec essicaciter monstrari puto nauis exeinpio e portu solutae, altumq; petentis, cum ut plurimum ob nebulas, S vapores visus impedIatur. c 3 Nec similiter ex partibus aquae , Vt puta ex guttis rotunditatem appetentibus ; quippe cum ament. rotunditatem, fugientes extra se inimicam siccita-ε , tem. Vnde essicacius id probat secundo de Coelo Aristoteles ex eo, quoniam aqua appetat Ioca declivia , id enim pret stat, ut possit centrum totius uniuersi ambire, & ne una pars eius sit magis insuperiori loco , quam alia oc Ex quo ni fallor etiam patet terram , & aquam

unum essicere globum , vel idem habere centrum uniuersi , seu grauitatis. Etenim tam ipsa terra , quam ipsa aqua ad illud feruntur . Quoci cum ita sit,& terram , & aquam eandem habere superficiem couexam liqueat, cur aqua terram uniuersam non ambit s multi id ascribunt te rae siccitati absumentis alij diuino miraculo : ipse . puto hoc tribuendum esse terrae cauitatibus, vora-- l ginibus , m sandris, & anfractis aquam ipsam in se absit mentibus , Si absorbentibus.s 6 Ethcc potest esse causa modi, quo diuina prouidentia in initio temporis separauerit aquam , ita ut apparuerit arida .Nam quia principio fuit terra creata rotunda, & globosa absq; vllis concauitatibus , vallibus, montibus,& eminenti s: cum autem dixit

congregentur aquae.in locum unum , concauita

tes in terra essectς sunt, & in eas omnis aquarum nivis confluens, apparuit arida.

SEARCH

MENU NAVIGATION