장음표시 사용
131쪽
mis libere in senatu contra ipsum sententiam diceret, atque honesti simos quosque viros offenderet et ipse vero id diverso consilio faciebat , neque ut impediret commoda aliquorum , sed ut religioni suae,& ei, quod rectum esse sentiebat, serviret . Ut autem , quod non Verum effet , nec ordine fustum , quamvis intelligeret se apud aliquos offensurum, accusabat, ita gratiam aliorum astuta, simulataque
oratione non aucupabatur et cui rei ostendendae in utramqu partem exemplum hoc satis accommodatum erit. Contigit aliquando, ut eo adstante in senatu ageretur de Camarino in potestatem tradendo uni alicui Pont. Max. nepotum, eo genere juris, quod Fcudum appellanta admonuit igitur Contarcnus Paullum , ut ante, quam de tanta re qui quam statueretur , colendae justatiae cauta , vacuaeque a culpa comservandae Sanctissimae Sedis, mandaret, ut jura Varanae familiae, quae diu in possessione ejus oppidi fuerat, diligenter noscerentur, ne injuriae aliquid ipsa in ea re acciperet. Haec sententia, praesenti animo dicta, illa ipsa die per urbem sparsa, disseminataque est: quare Hercules Varanus, qui Romae tunc erat, statim domum ad Contarenum venit, gratiasque illi maximas egit, caussamque ei suam totam com
mendavit: cui quidem ille, eadem animi simplicitate , quod tamen quidam ab agresti, inhumanoque ingenio prosectum potius dicerent, responditr Non necesse erat, te mihi isto nomine gratias agere: quod enim feci tunc , ut aequitati, ossicioque meo satisfacereiu, feci, nec
quicquam amplius cogitationis suscipiam de ista re praeter id , quod mihi fides mea praescripserit , nisi aliquid a Pontifice ipso , quod eo
faciat, curae meae mandatum fuerit. Blandus aliquis , illa occasione
usus, studuitat gratiae illi, sine ullo suo labore partae, novam gratiam addere ; animumque honesti viri inani spe, falsique pollicitati nibus lactasset. Quare mihi venit in mentem arbitrari, non paucis in rebus simile fui sie Contarent ingenium naturae , moribusque Dionis Syracusani: ut enim reliqua, in quibus ipsis inter se magnopere con-Venit , taceam , non deerant etiam in regia illa Dionysii filii ut ab eruditissimis viris memoriae proditum est in qui castissimi illius, & integerrimi viri maximas virtutcs, & sane easdem has , propinquis viariorum vocabulis deformarent, ac gravitatem superbiam esse dicerent, libertatemque loquendi contumaciam vocarent: qui Dion, cum induci non posset , ut una cum aliis peccaret , qui se omni genere viliorum contaminarent , eorum peccata videbatur dissimilitudine vitae coarguere . Fertur tamen, ille durior fuisse natura, tristiorque et unde
temperare indolem illam summo studio ipsum debere a doctissimo viro, studiosissimoque gloriae ipsius elegantissum voce uictum est: hor- tatus Diqitiroo by GOoste
132쪽
tatus enim est Plato, ut Gratiis hostias immolaret, suasitque, ut aliquid etiam daret moribus suorum temporum , institutisque reliquorum mor-ralium ; non quia id omnino verum esset, sed quia ad congressus hominum frequentandos , benevolentiamque eorundem retinendam , o sequium saepe necessarium foret. Atque haec privati officii sunt, illa publici; quod malas consuetudines tollendas curavit, illas veteres renovandas ; quod multarum legum praeclarissimarum auctor, suasorque fuit; quod in dicenda sententia nunquam invidiam reformidavit, mutitaque contra collegarum suorum commodum saepe suscepit , atque perfecit . Vitiosa quadam consuetudine duabus, saepe etiam pluribus civitatibus , unus, & idem dabatur custos, qui graeco verbo Episcinpi appellantur et neque in iis ipsis aetatis progressus exspectabatur, qui annalibus Pontificum Maximorum legibus constitutus est ; adolescen-ruli , saepe pueri, maximis administrationibus praesciebantur . Has , a que hujusmodi alias pravas, corruptasque consuetudines sua Contar
nus sententia delebat; moresque sacerdotum hominum , nimium non- Nunquam deformatos emendabat, magnaque sua ipse offensione coinmunem reipublicae levabat invidiam. Non eadem conditione est collegium Cardinalium, caeterarumque civitatum senatus, aut confilium:
nam illae ex ea , quam habent , civium copia in suos senatus , qui aptissimi visi sint, legunt; in collegium Cardinalium e toto Drbe te rarum , qui aut doctrina, aut nobilitate , aut prudentia , aut probitate, religione , pictatu excellunt, si Pontifci Maximo visum sit, eos cooptare licci; eoque factum est , ut summa is ordo. amplitudineis , summa auctoritate , saviamo splendore , omni ille quidem tempori fuerit quippe e Christianorum flore decerptus , atque collectus . Veruntanaen iis , de quibus institutus mihi sermo est, temporibus prae cipuum quoddam in eo lumen enituit: propterea quod Paullus Ponti Max. magni, atque acris judicii vir, eximia, singularique virtute homines nactus, ad eam illos dignitarem ultro ipse evocaverat ; ut ei collegio, quod per se antea esset clarissimum, ea re lucis tamen permultum attulisse videretur . Ex hac virorum clarissimorum copiαν, cum mittendus ad Caesarem Legatus esset, Contarenus potissimum ad id munus delectus est: caussa mittendi ea suit. Vehementer erat Caesar anxius , sollicitusque , quod Germani, qui plui imum armis pOG sunt, neque praesto illi in bellis crant, neque cum pecunia 3 uvabant; propterea quod maximis inter se seditionibus de religione contendebant , atque intestin s dissensionibus distenti, nullo illi usui esse poterant . Abjecti quidem, perditique, ac desperati homines, xxxx. sere abhinc annis, )ampridem receptas, ratasque disciplinae christianae sci
133쪽
tentias in controversiam revocaverunt , multitudinique persuaserunt imperitae , uti a Romano Pontifce , quod caput Christianae reipub. atque Ecclesiae est , desciscerent , se seque in libertatem vindicarente quod malum tarde initio serpens, ab iis neglectum , a quibus opprimi id & poterat , & debebat , paullatim infimae plebis , vulgique mulierum, animis , legum vinculis laxandis , S dissolvendis, pollicendaque cupiditatum multarum licentia in fraudem inductis, paucis annis opinione magis adcrevit: idemque nefarius furor, postquam populare existimari coeptum est pietatem evertere, multos quoque principes invasit. Alios metus impellebat, veritos, ne a Q. S desererentur, si ab illis dissentire pergerent : partim rerum novarum studio , partim levitate , & stultitia, quod Deo immortali , legibusque sperne dis, fortitudinis opinionem facere se se de se nonnulli arbitrarentur;
partim etiam avaritia , quod sacerdotum maximas , amplissimasque possessioni es publicatas , inter se partiebantur et multi tamen , quibus esset Deus pro sua ipsbrum pietate propitius, veram , integramque
Pietatem constantissime complexi, nullis permulceri illecebris, nullis illici praemiis, nullo timore depelli se se passi sunt; eaque a majori-hus, quae acceperunt, instituta ad hoc usque tempus fortissimo animo retinuerunt . Sed tanta inter utrosque exstitit non modo contemrio , ac disceptatio, sed jam concertatio , atque pugna , tantumquω exarsit odium , ut maxime hellicosissimae, florenti itimae , atque adeo ante hunc furorum religiosissimae , optimeque de republica meritae nationis vires Opes, & copiae absumtae , in se se ipsa conscienda, atque delenda , sint. Quibus rebus permotus Caesar animo, & cogitatione in ca cura deligebatur, si per compositioncm minui id malum, sedarique discordiae possent et qua de re cum omni contentione cum Germaniae civitatibus ageret, primo Christianorum omnium concilium in iis maxime locis indici postulaverunt, quo adire tuto ipsi possent: is erat locus nusquam gentiumr quippe cum ab omnibus defecissent, nec ullis se se gentibus committere auderent, praeterquam in eorum ipserum finibus ; ad id concilium venturos , e)usque decretis, judiciisque staturos se se pollicentur. Id eo ab illis consilio fiebat, quod
Pontificem Max. nunquam eo descensurum sibi persuaserante verum
ubi probari a Paullo III conditionem, ac ne de loco quidem , cujus iniquitare deterritum iri eum maxime sperabant, recusari senserunt; paullatim regredi, neque in eo, quod ultro ipsi postulaverant, manere; dirimi controveisias per colloquium posse; id brevius, expeditius, certiusque esse , dicere ; longum esse exspectare, dum ex ultimis terris conveniretur. Omnia sibi Caesar experienda existimabat, si ulla Diqitir Coost
134쪽
ulla ratione mederi ei tanto malo posset. Itaque deliguntur homines
docti ex utroque nuniam undeni ad colloquium 'venitur οῦ magna comtentione , magna pertinacia ab iis , qui se ipsi Protestantes appellant, disputatur , atque in omni genere calumniae delitcscitur: eos ii, quiratas veteres sententias esse volunt, Catholicique appellantur , acriter refellunt, constantissimeque in sentcntia perseverant. Ad eXtremum , Cum concertationum exitus nullus reperiretur , nec quicquam inter
eos conveniret prorsus disjunctis, discordibusque opinionibus, infectare a colloquio discedunt: quod quoniam se absente factum erat, C. sar sperans, Germanos suum aspectum , atque auctoritatem reveritos, aliquid de pertinacia , atque calumniis remissit ros , iterum deligi homines jubet, qui colloquendi caussa Ratis nam conveniant; atque eo ipse proficiscitur, ut majore auctoritate de concordia ageretur , simul. que magnopere a Paullo II l. per literas petit, legatum ut ad se mi
teret, qui ad rem tantam , & tam gravem maxime esset idoneus. Paullus e tanta praeclarissimorum hominum facultate , di copia Contarenum sine ulla dubitatione delegit , atque hominem in Germaniam mittit; quod is S magnum jam antea ejus gentis propter eas caussaS, quae commcmoratae a nobis sunt, haberet usum , & Caesari esset gratissimus; idcmque innocentiae , doctrinae, prudentiae , facilitatis , aniamique moderationis magna apud Germanos opinione excelleret; quique id quod Caesar magnopere postulaverat , maximeque ad remapertinere arbitrabatur j in disputando minime esset ambitiosus , minimcque pertinax. Eo cum venisset , mirabiliter acceptus a Germanis est, ct magno in honore apud Caesarem fuit. Naia cum omnes Germaniae Principes, tum Rex Romanorum ipse, ossicii, honorisque hominis caussa, domum ad eum venit; S in sacris, caeremoniisque s lemnibus, datus ei locus est secundum Caesarem primus: nihilque earum rerum, quae ad homines magnos honestandos adhiberi consueverunt, in eo praetermissum est; quae , tametsi ordini scilicet debebantur, & dignitati, tamen cum alacrius aliquanto, tum etiam cumula tius , quam antea solita sint , personae dicuntur esse persoluta. Accedebat, quod Caesar jucundissima ejus consuetudine , S sermonibus delectatus , saepe hominem ad se extra ordinem vocabat: cumque de gravioribus negotiis, deque republica collocuti inter se e ssent, multa ad eum Caesar de suis privatim rebus rcferebat: multa de Geometria,
multa de Geographia quaerebat ; quibus ille scientiis , quod eae ad rem militarum quae illi spectanda erat maxime j pertinent, operam
multam illis temporibus dabat : illa autem cum in promtu Contar
nus haberct, quod puerili disciplina erat in iis artibus studiose verso
135쪽
tus , omnia scilicet certa , dilucidaque respondebat . Quae cum do
Contarent apud Qeserena familiaritate , ac gratia , apud Omnem autem Germaniam auctoritate, & fama , Romam essent allata ; venis tum cst in spem , fore, ut res convenirent , mitigatisque Contarent lenitate , ct prudentia Germanorum animis, teterrimae discordiae tollerentur , quae res quoniam maIOrem in modum illi gloriae futura erat, homini vehementer invideri coeptum est . Nec deerant etiam Romae, qui dicerent, nulla alia de caussa ipsum Germanis gratum , acceptumque esse , nisi quia adversarus indulsisset ς ac decreta, quae pugnacissime defendere debebat , iisdem prodidisset. Hae vero graves , acerbaeque voces ab iis, qui aequo animo laudem, gloriamque Contarent non serebant, emanabant: nec tantum illic, ubi plurimum ipsi obesse poterant, improbe mittebantur , verum etiam per omnem Italiam fusae , ac disseminatae , magnopere illius existimationem , ac dignitatem laedebant: quas tamen ille , magno animo praeditus , reique ipsius naturae non ignarus , primo contemsit ; ad eum namque malevoli hi sermones invidorum in GermanIam usque delati sunt; mmulque sperabat, exitum earum rerum innocentiam suam, fidemquo patefacturum: cui sane ipse toto animo incumbebat . Contigit tamen tunc, quod saepe in magnis, arduisque rebus usu venit, ut negotium illud, Christianae reip. magnopere utile, atque adeo salutare, in medio cursu fractum, ac dissipatum sit : id autem magna ex parte factum est malitia , fraudeque illorum , qui Caesaris potentiam , quae multum compositis rebus, Germaniaque pacata , crevisset, suspectam habebant , suisque rebus periculosam existimabant ; hi namque non
modo veterum discordiarum fibras, ut oportebat, communis utilitatis caussa non evellebant, verum etiam novarum simultatum semina Occulte jaciebam in aures eorum, quibus commissa res erat, inisurram tes, ac falsos quosdam metus co inferentes. Ut autem astuta haec consita rem remorabantur, &, ne ad exitum adduceretur, impediebant; ita subito exortum est, quod animos Germanorum ad, longe alias curas traduceret, finemque disputationi illi, ac colloquio faceret: hoc autem fuit incursus Turcarum Regis in Pannoniam cum maximis copiis , communisque hostis metus: nec enim effecit tunc timor illo , quod plerumque consuevit, magnopere exacerbatis animis, ut stimulum periculum tantum admoveret ad odia extinguenda , de gratiam reconciliandam; sed potius spem, quaecunque erat. malorum illorum sedandorum eo tempore intercidit , ac sustulit. Missis igitur sermoni-hus illis , quod factum est extremo mense Quinctili, coeperunt Germani arma , totosque se ad impetum illum coercendum , finesquo suos
136쪽
suos tuendos contulerunt. Caesar vero aliam rationem iniit eius peri. culi callido consilio propulsandi, quod a veteribus etiam ducibus non semel usurpatum fuit, ct satis tutum Κmper, utileque cognitum est:
statuit enim cum classe, quam maximam aedificaverat, OrnaUeratque,
in Africam navigare: magno namque spatio Solimanus inde remotus, auxilium illis locis ferre nullo modo poterat, & ne majorem etiam aliquam plagam in Graecia acciperet , non sine caussa metuere debe-hat . Urgebant praeterea Carolum, ut hoc faceret, assiduae preces Ηispanorum, crebraque damna stimulabant, quae cuncta illa maritima regio quotidie accipiebat ob frequentem irruptionem piratarum , adeo ut mare pene omne clausum illic foret. Quare ut tam gravibus malis regnum illud suum liberaret, deleretque maculam, quam sibi videbatur suscipere ob tantam licentiam praedonum, statuit , ut dictum est , apparatum illius belli non deesse , sudemque nefariorum hominum , si posset, omni ratione evertere; quamvis inimici timoris ipsum arguerent, quod ferocissimum hostem declinaret, ac tellurem, quam maxime tueri debebat , tanto impendente periculo destitueret r i Italiam igitur celeriter venit . Cum vero muneri , quod sustinebat, non sine magna animi sui molestia finem factum esse vidisset Contarenus, nec se posse amplius navare operam reipublicae, una cum Caesare reversus est. Postea vero quam Tridentum ventum est, Imperatorem , ut se dimitteret, rogavit: velle enim se, quum commode id
facere posset, Ecclesiam suae fidei commissam , quae non longe inde abesset, invisere; ac postquam publice non posset , privatim religi
ni, ossicioque suo servire. Venerunt tamen eo tempore Roma a Pomtifice Maximo literae, quae juberent ipsum, persona legati retenta , apud Imperatorem esse, Mediolanumque una cum eo proficisci, iris quam urbem ille, ut veteris impςrii juris non multo ante receptam,.
volebat ut moris est in cum pompa ingredi, indeque Lucam accedere , quo in loco Pontifex ipse, Caesarque statuerant simul congredi,
ac de communibus rebus studiose agere . Accidit hoc in itinere res , quae vehementer animum optimi viri commoveret: cum enim Brixiam ventum csset , civis ejus loci , honestus sane vir , ac vetus amicus Contarent, qui ad ipsum salutatum venerat, quaesivit ex eo simpliciatur , quae mcns ipsum impulisset, ut capita, quae ferrentur prolata ab adversariis, adeo absurda, S a vera ratione aliena , in Germania
comprobaret di cui statim respondit ille, eas esse meras nugas, ruminresque prorsus inanes, & quos omnium aures respuere deberent: se namque, nedum anceps quod esset, & in quo scrupulus aliquis resideret , sne auctoritate Pontificis Maximi concessurus adversariis fui D
137쪽
set , ea etiam , quae rata in primis sunt, & firma, aliter recepturum non fuisse. Non dustitit auctor ejus sermonis, scd addidit , rem aliter, atque ille putaret, se habere e neque enim incertam esse, ac nullo auctore prolatam famam illam e se namque literas vidi sse ab ejus ordinis homine scriptas, summo viro, quem etiam nominavit, quae id
commemorarent, ac verum esse contenderent. Non potuit tunc homo lenissimus sibi temperare , quin stomacharetur , exclamaretque et Digna vero merces haec est mcorum laborum, si vera sunt, quae naris ras et statuatque , ut innocentiam suam , existimationemque rueretur ,
misit epistolam ad Pontificem Maximum , qua valde questus est de insuria illa, sermoneque improbissimo , quem Roma profectum , ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissipatum , contra dignitatem suam
comperissit; rogavitque simul, ut, si penitus eum non aspernaretur, saltem se indicta caussa ne condemnaret , nec quicquam de illa re secum statueret, antequam ipse ad eum pervenisset: sperare enim se facile caussam suam probatulum , ostensurumque laude se , ac praemio , non reprehensone , aut poena ulla ob ea , quae in Germania gessisset, dignum esse. Cum Mediolanum perventum esset , quae civitas omni genere laetitiae , magnificentiaque apparatus Caesarem e cepit, mirifice suo quodam facto Contarenum Carcius decoravit, ac, quid sentiret de virtute , singularique probitate hominis , notum , te statumque omnibus esse voluit et lateri enim suo ipsum in omni ea , pompa haerere voluit ; cumque hoc ille modestiae causta recusaret, siquercturque aliquanto post , mandavit humanissimus princeps unie famulis, ut pene invitum ipsum traheret, ac prope se collocaret, Omneque id tempus , donec uo perveniret , quo paratum illi hospitium crat, consumsit cum eo )ucundissimis sermonibus: id vero quum purisnae , dignitatique datum non sine caussa aliquis arbitrari posset, licet tamen existimare, multum etiam ad hoc valuisse judicium , quod fecerat de homine ; quod putaret , ut qui verae gloriae non ignarus esset , Cam rem non minus sibi , quam Contareno laudi , S honori futuram . Et sane literis mandatum est, ejus no iacis primum Augustum Caesarem , quum primum Alexandriam , quam bullo ceperat, ingressus est , in magna copia honestorum , ac clarorum virorum ,
Areum , gravissimum , & eruditissimum hominem , sibi adjunxisse , familiariterque cum eo solo in tanta illa laetitia, fortunaeque suae magnitudine locutum esse ; quem etiam , ut magis eum cives sui suspicerent, ac sortunatum judicarent , manu teneret: erat enim philos
phta ille Alexandrinus. Sed aliae quoque res, dum illic nransit, indicιο csic Potuerunt, quantopere Contarenum diligeret: id quod ani
138쪽
madversum ab aliis opulentis viris , qui in eo comitatu erant , secit, ut omnes ipsum colerent , ac de illo celebrando quasi inter se contenderunt . Caesar, qui, ut supra ostendi, mare trantire statuerat, quae ad cui iam illum necessaria erant, studiose parabat; imperaratque, ut Genuam classis, propinquosque in portus cogeretur: quare, ut id celerius fieret, statuit sibi in eam urbem accedendum , indeque Lucam cundum , quo Pontifex Max. se venturum significarat . Contarenus igitur breviore via se Lucam contulit, atque illic, quod maxime cu.
piebat , post paucos dies Pontificem Man vidit; qui sane hilari vultu , nulloque signo edito offensionis , ipsum accepit : nec multo post
eodem Imperator venit, qui non cessavit etiam in aliis magnis rebus,
quas cum Paullo III. egit, multa praedicare de prudentia, industria, probitate Legati , quibus omnibus Virtutibus in munere illo obcundo usus fuerat in Germania ; nec non questus est , quod Romae multa falso jactata forent contra fidem , & dignitatem ipsius , quum ille integre, sincereque personam eam sustinuisset, ac negotia cuncta cum fide administrasset e cui statim sapientissimus senex , quique ignarus non erat artium malarum , quibus plerique Romae utuntur, aut
invidia commoti, aut , si alios depresserint , sperantes se in locum, illorum invasuros , respondit, sibi eximie cognitam esse , ac probatam Contarent virtutem ; seque eam ob caussam ipsum tunc in Germaniam misisse: tantumque oneris ei imposuisse ; facturumque etiam brevi, ut nemo dubitare possit de benevoluntia sua erga illum, ac, quo
denique loco cum haberet, se omnibus de Maraturum . Non contentus autem hoc Pontifex , ut Omnem scrupulum ex animo Contarente velleret, gauderutque ille secum tam promto erga se animo fortunatissimi hominis, ac tam praeclaro testimonio suarum virtutum, notum esse voluit ipsi eum sermonem ; smulque suasit illi, ut contemneret malevolas voces improborum , nec putaret eas quicquam valere ad existimationem suam violandam : sontem etiam hujus mali aperire u lens , testimonium citavit veterum poetarum , qui naturam invidiae vers bus su s expresserunt; moremque illam habere tradiderunt , ut sum-nra loca feriret non minus, quam venti editissima quaeque appetere, ac violentius verberare consueverunt: Omnique demum ratione , qua potuit, Ottendit, se eum valde carum habere ; cumque etiam gratias
amanter egisset pro susceptis labori hus, fecit ei potustatem , ut tot it,neribus defatigatus , Romam reficiendi sui caussa brcviore via acce- delet; ipse namque vicinitate invitatus, Bononiam profectus est , indeque Ariminum venit, ac Flaminia denique via Romam reversus est: nondum autem duovus metabus transactis, memor eJus , quod dixe-Ρ Σ Iat ,
139쪽
rat , de augenda dignitate Contarent , Legatum ipsum Bononiae declaravit et quae publica cura , provinciaque reliquas omnes superat, quas intra suos sines, imperiumque status reip. possidet . Ille igitur , hoc novo onere sibi imposito, ut qui non minus rebus gerendis, quam contemplandis factus erat, Martio mense se se in provinciam coni lit ; factumque cst , ut v r. Kal. Aprilis in urbem ingrederetur , qui dies apud eos maxime celebris agitur, consecratus Genitrici ejus , qui salutem nobis dedit. Summa igitur laetitia totius civitatis exceptu, est, conataque est illa , quam spem conceperat animo de probitate , SPrudentia ipsius, externis etiam rebus , honoribusque omnibus indic re et certo enim sciebat, futurum sibi illum potius esse optimum p xentem , quam durum aliquem , & avarum dominum , aut etiam fortunarum suarum expilatorem; in quo certe illi falsi non sunt: ut primum enim res illas attigit, nullo negotio cognitum est , non minus ipsum in rebus judicandis clementia uti , ct aequitate, quam summo illo jure , quod saepe merito reprehenditur , ac , siquis vere existimet, quod alio nomine appelletur, dignum est. Totos dies ille caussis audiendis , controversisque tollendis operam dabat ; nec unquam molesto sane hoc, & odioso munere, praesertim homini in aliis curis , studiisque educato, defatigabaturr hoc autem faciebat, naturamque ille suam, consuetudinemque flectebat, quia verae gloriae deditus
crat, ac prodesse mortalibus , quacunque re poterat, studebat; qua re quodcunque munus obiret , dignum viribus, operaque sua , in i-Psum rota mente incumbebat . Erant hae curae , cogitationesque hoc tempore Contarent, procurabatque ille commoda eius nobilissimae civitatis ; cum repente, inopinante illo , Roma literae venerunt , qu
ipsum ad aliud munus traducerent, in quo sane ille diutius vcrsatus fucrat, quodque omnes numeros honestatis in se habebat. Cum enim sedari nunquam potuissent ulla ullius opera irae inter Franciscum Gallorum Regem, S Caroluin V. Imperatorem, sed quotidie magis novis injuriis infercndis inflammarentur eorum animi, gerereturquς saut pararetur ab ipsis semper bellum teterrimum , quod in singulos dics reip. Christianae gravissima vulnera imponeret, & ad interneci nem denique redigeret maxime pias nationes, osscii sui esse ratus est Paullus Ponti Max. tanto malo, si ulla ratione posset, mederi, tantumque , de tam saevum incendium extinguere r quare mittendos sibi est e censuit seorsum ad ambos potentissimos Reges, Legatos, prudentissimos viros, & tanto oneri sustinendo pares : praeclare enim sci bat , quanta vis esset in ministris ad unamquanque rem essiciendam; bdusique L am Omnium maximam requircre personas tu primis sapientias
140쪽
pieritia , & auctoritate praeditas, atque ornatas, & non minus gratas acceptasque Principibus iis , quorum animos delinire , ac flectere deberent . Elegit igitur, quem ad Caesarem , in Hispanus tunc degentem, mitteret , Gasparem Contarenum ; S ad Gallorum Regem ire voluit Iacobum Sadoletum; ambos viros probos , atque omni ingenii laudi florentes ἱ & , ut collegas in amplissimo Sacerdotio, ita multis honestis artibus inter se conjunctos , ac maxime bonis omnibus probatos r quae res gesta est Sextili mense. Erat eo tempore Sadoletus Romae * quare significavit per literas Pontifex Contareno, quid de illo
statuisset mandavitque , ut, quae ad iter necessaria erant, expediret socium namque ipsius in honestis stino illo munere intra paucos dies in viam se daturum. Hoc accepto nuntio ille, qui nullum unquam sutilitatis aliorum caussa, laborum recusarat, quamvis aetate jam comfectus esset, S satis imbecilla valetudine , aequo tamen animo tulit, sibi onus illud imponi; quod si animam etiam in ea legatione se proinfusurum esse certo scisset , tanta erat pietate praeditus , & ita dicto audiens esse Summo Pontifici cupiebat , ut ipsam prorsus repudiat rus non fuerit . Appropinquabat sane illi mors , quae tamen longialia ratione, & ubi minime exspectabatur, ipsum oppressit: nec cnim ut a me nunc diligenter narrabitur in aut laboribus , aut defatigationibus novis accelerata est. Agebat Contarenus aetatis suae annum x Ix. in his curis, quas Ostem di, toto animo occupatus : partem tamen illarum jam in id munus,
quod instabat, derivans. Incumbens igitur illis, quae multae profecto, ac graves erant, molesto anni tempore, ut par esset ipsis sustinendis, aliquando resciendi sui caussa se in propinquum urbi locum conferebat ; ubi manens, S aestum declinaret, quo conficiebatur domi, Saliquantulum a perpetuis suis laboribus animum relaxareti nam siquid majoris momenti subito evenisset , facile illuc adibatur , ubi etiam potestatem sui Omnibus faciebat . Locus autem valde animo ipsius, temporique illi accommodatus, ac quo plurimum variis de caussis delectabatur , erat sacellum Divae Mariae a Monte vocatae, cujus POL sessio, procuratioque est sodalium Divae Iustinae . Acciderat autem , ut
illis ipsis diebus, qui prinii Sextilis mensis fuere, fratris filius, illius salutandi, & visendi caussa, Bononiam veniret, qui superiore anno Patavii inter si,dales illos receptus fuerat : vocabatur vcro novo niamine , ut consuetudo est eoru in , qui se sacris aliquibus initiant, Placidus : cum autem probus adolescens esset, seminaque nonnullarum x irtutum in se conlineret , a Contareno diligebatur . Ille igitur prima
apud suos in urbe mansit in Din Proculi dicato ipsis domicilio , ut