장음표시 사용
121쪽
antea obtinuissent, e civitate ejecerant: quod ille gravissime, atque sindignissime ferebat: ejus dolor quam in partem erumperet, ex spcctabatur ab omnibus. Eadem Galliae Regis caussa erat, atque conditio nam de bello superatus , captusque, tantum se de vetere virtutis Opi
nione , deque bellica gloria deperdidisse, maximo erat illi dolori; &sui, liberorumque suorum mercatu ut ipse existimabat nundinationeque illa Caesaris, hostili scilicet in eum odio exarserat. Tum Veneti multis de caussis Franciscum Ssortiam in regnum restitui volebant;
atque eam rem ad suam remp. magnopere pertinere arbitrabantur. Quibus omnibus rebus efficiebatur, ut in tanta animorum incitatione , de discordia renovari in Italia bellum necesse esse Otanibus videretur. Interim Clemens cum Caesare in gratiam redierat, amicitiamque
ciliaverat ; de quo liberius in patriam iracundiam exercere posset, j stissimas suas in Caesarcm minuerat inimicitias , & suas illi iniurias aut condonaverat, aut vicissim , pacis simulatione, idoneum doloris sui uticiscendi tempus exspectabat. Atque cum Caesaris duces , de exercitus illius nomine Florentiam oppugnarent, faciendum sibi esse existimavit,
ut propius ipse accederet: itaque Bononiam se se contulerat. Eo Cinsar quoque ex Hispania venit , ut a Pont. Max. cujus unius ea Pinem stas est, diadema, caeteraque Imperii insignia acciperet; atque ei ad venienti cum Obviam Contarenus extra urhum processisset, dicitur, eum Caesar per quam longo sane intervallo a se visum agnovisse, atque iis oculis, eaque vultus hilaritate eum aspexisse, ut id a multitudine, quae visendi caussa prodierat, & Omnes vias oppleverat ., animadvert Tetur 9 atque ex ea re conjeetiara fieret, rem inter Caesarem , de V netos conventuram et id quod exitus comprobavit. Nam praeter Omnium opinionem, in tanta animorum incitatione, de discordia , tot ultro ciatroque illatis , aeceptisque injuriis , ac detrimentis, cum pacificationi
Iocus vix ullus videretur esse relimis, recessum tamen ab armis est, Paxque inter omnes constituta. Quae res per Conrarenum acta magna ex parte, de confecta, cum suae civitati gratissima, atque optatissima accidisset , mirifice ejus de gloriam , de auctoritatem auxit, ut nullam rem tantam , aut tam dimcilem esse censerent, quin eam ille animo, di cogitatione suscipere, & consilio tueri, de auetoritate, atque industria conficere posset. Memoria teneo, me Romam illis temporibus venisse: tantus erat Omnium, qui in ea urbe tunc aderant , de Contarent doctrina, prudentia, continentia , pietate consensus , tantaque admiratio, ut non amarent modo eum , qui tunc erant civitatis principes, sed etiam vererentur, de colerent. Atque omnino multa praeis
122쪽
tati ab his, ad quos missi sunt, ulla aut munera, aut beneficia accipere ; quod utinam aliae quaedam civitates aut reperissent, aut reperistum a Venetis imitari saltem vellent ; ne suos cives id quod usi,
fere evenitὶ plerosque foris venales, domi hostes haberent i quamdiu enim absunt, neglecta, quam susceperunt, reipublicae cura , a quibus locupletari se sperant , eorum gratiam aucupantur , atque iis se se venditant; iidem domum reversi , beneficiis, ac muneribus alligati, a que devineti , quam patriae caritatem debent, eam alienis , saepe etiam hostibus, praestare , ac persolvere coguntur : ita dum alii aliorum aut Rcgum , aut Nationum rem gerunt , deserta nimirum a civibus publica res eorum jampridem labat, & corruit. At Conta renum eae civitates , apud quas magna cura, summaque fide, ac diligentia rem suam publicam gessit, praeclarissimis muneribus donaverunt: tot enim, tamque variarum gentium constantissimo consensu mirifice probatum , summoque laudatum opere , maxima dignitate , existimatione , gloria muneratum, ditatumque domum dimiserunt. Severissimis legibus Uenetiis ambitus constrictus est; suffragium ne Per se , neve per alium qitemquam rogent interdictum est ἰ itaque cum a civitate ipsa unive fa , non a singularibus civibus nominatim , petendi magistratus sint, idque saepe iidem enim eosdem magistratus , certis intermissis tem Poribus , crebro gerunt j una Virtute nixam omnium civium ambiti
nem esse oportet; ut qui saepissime amplissimas dignitates adepti sint,
ii non amicorum , aut propinquorum diligentiae , aut tenuiorum hominum incit, aut etiam fortasse avaritiae , sed ipsius reip. certissimum de se testimonium habeant et nam multis locis reprehendendi erroris sui civitati facultas datur et itaque saepe usu venit, ut , qui semel primo aliquem honorem cunetis suffragiis assecuti sint, iidem , iterum, petentes , repulsam ferant . Quo major eorum civium splendor est, qui omnium dignitatum cursum , de tanquam spatia, de circuitum it rum , de saepius sine ulla offensione consecerint,n clarissimi apud ciavitatem sunt ; iis honos ab Omnibus aetatibus , Omnibusque ordinibus habetur ; ii, cum opibus, de potentia ne infimos quidum cives ante cedant , dignitate, existimatione, auctoritate , gloria antcferuntur Omnibus t cadem est enim civium omnium, parque species; una toga, eaque simplex ; nullus omnino non modo comitatus , sed ne comes
quidem ; ut primi civitatis siquis illorum consuetudinis ignarus intervenerit in uni de multis facile videri mi sint. Sed ii, quoquo ven
rint , salutantur, appetuntur ; iis in viis deceditur, obviam itur; in curia, in foro assurgitur; ut mihi virtus nudata phaleris omnibus, &adventitiis ornamentis exuta, in una ea civitate sua ipsa pulchritudi-N a nes
123쪽
ne, & lumine nitere, ac splendescere semper sit visia. Prorsus visenis dae Venetiae sunt, non propter urbis modo eximiam pulchritudinem, novitatemque antea inauditam r etenim maximam , formosissimamque urbem , in mediis excitatam aestibus se se e fluctibus erigere , quis non miretur a naves onerarias maximas, passim ad privatorum januam religatas, triremes in plateis navigantes, quis sine magna admiratione, ac voluptate aspexerit Mihi quidem sic videtur , hanc prosecto urbem si conspicata modo esset antiquitas, Neptunum nimirum aliquem ex prolando, ac latebris excitasset, atque eum celsissima illa tecta smientem , ac fabricantem fecisset: qui tametsi nullus scilicet unquam fuit, tamen si sit, aut esse si possit aliquis , nullum illi attribui monus , aut opus illa urbe praeclarius posset , aut quod magis divinae conveniret naturae. Sed haec oculorum , illa animi ex ejus urbis cognitione voluptas capitur, ut equidem sentio, vel maxima, quod unae dominantur apud eos leges et iis & magistratus obtemperant . di cives inque ad unum omnes: atque eo usque mihi potentiam exsecrata prvo dentissima civitas videtur, ut neminem unum ulli magistratui praeesse passa sit; terni, quini, seni , deni imperia, potestates, singulos magiis. stratus gerunt: ut non solum domini os, quo nulla tetrior, nulla oculis detestabilior objici species potest, aspiciendum civibus non sit; sed ne dopini quidem imago , & similitudo , aut emgies . Quam remis spectatum exterae nationes alacri animo VeRetias eant; nec urbis moedo caussa , quod dicere institueram , sed vel maxime civitatis , pulcherrimo totius orbis terrarum spectaculo se se ad eam diem caruisse profecto intelligent. Postquam Roma Contarenus rediit, confestim ad summos honorum gradus sine ulla dubitatione, vel controversia elatus est : nam ct maturius , quam civitatis consuetudo antea tulisset, sapiens magnus factus est , S consiliarius , qui duo magistratus summi apud Venetos sunt; neque dubium erat, quin, siquis ex Divi Marci Procuratorum collegio demortuus esset , ejus Contarenus in locum substitueretur e ea una , Procuratio perpetua Venetorum legibus est; id imum ad honorum perinfunctionem Contarem abfuit . Itaque sic in republica versabatur, ut etiamsi Iiteras omnino non didicisset, illustrissimum tamen civitatis Ιωcum obtinere eum necesse esset; sic autem doctrinae gloria celebrabatur, ut, tametsi rempublicam attigisset nunquam, civium omnium, qui fama, ac nomine excellunt, clarissimus suo tamen nomine fuisset f turus . Accedebat christianae theologiae singularis quaedam , atque ex quisita cognitio; eaque non scientiae modo , aut ostentationis, disceptationisve, sed vitae , ac disciplinae caussa comparata et ad ejus enim
124쪽
praecepta animum, mentemque referens, Omnes suas cogitationeε, conissilia, in ones , vitam denique omnem conformaverat , atque direx
rat, ut non modo ad Philosophorum regulas bene , beateque , sed etiam ad Christianorum divinum hoc praescriptum pie , sancteque viveret. Est Venetiis qu dam, quasi Romanorum, qui quondam fuit , campus ille, atque comitium, quod magnum ab illis concilium nominatur: ad id concilium omnes, quibus ferre suffragium per aetatem licet, statuistis diebus conveniunt; ibi cum Contarenus forte esset, consiliarius, custosque positus sortibus, quibus Veneti in petendis magistratibus utum tur inam quorum sors exiit, ii pronuntiant quem potissimum sua se tentia ei magistratui, cujus comitia habentur, gerendo idoneum esse existiment in itaque mirifico. casu accidit, ut ibi cum esset, in universae civitatis conspeetii , atque Oculis, publice Roma allatae literadi sint, in quibus res Omnibus nova , Omnibus inopinata , illi quidem certe ipsi prorsus incredibilis , scripta esset ἰ cooptatum Contarenum a Paullo Pont. Max. in Cardinalium collegium esse. Legerunt eas inter se literas primum ejus collegae , a quibus satis magno interposito ulle inistervallo , ad sortium urnas , ut dixi, assidebat . Itaque cxcepta inter legendum vox ab iis , qui proximi consederant , susurro primum, dirumore dubio, honam evenire, felicem , faustamque eam illi dignit
tem precante , ad aures Contarent profluit ; ille vero ruspuere, nec adduci posse, ut eam sibi rem narraIi saltem pateretur, atque omninone aures quidem ad audiendum praebere . Verum recitatis palam 1 teris magna universae frequentiae approbatione , ac laetitia , inter socollocuti consurrexerunt collegat , atque ad eum cum magna cum laetitiae , tum etiam Observantiae significatione adierunt; quod ille cum vehementer commotus recusaret , ac se se id aetatis ad aliud vitae genus negaret posse traduci, ad curiae vestibulum ab iis , universo eo concilio comitatus, deductus est . Cumque collegae , hominis honestandi studio, domum reducere eum summa contentione Pergerent, Pro sus non tulit . Erat eo tempore inter collegas Alodius Mozamgus. grandior natu vir , qui apud civitatem gratissimus cum esset , princepsque consilii publici haberetur, saepe a Contareno de republica disi
senserati is ad eum gratulatum cum aliis non adiit, credo, quod pedibus erat admodum infirmis; hic clara voce, ut a cuncto exaudiretur senatu , rei novitate percitus, adjurans , cum frontem feriret, ac
Paullo malediceret , adfirmasse dicitur maximam ab eo civitati injuriam fieri . quod eam cive privaret, quem illa unum omnium habuisset optimum . Consilio dimisso id enim is conventus nomen habet umversa civitas domum ad contarenum laeta i atque alacris constuera
125쪽
coepit: ille vero suspensio animo, incertusque etiam nunc quid ageret, minus multo erat, quam caeteri, hilaris.; nec mehercule injuriae quid enim honos ille homini in re sua familiari ampla, atque illustri, in
republica principi, in toto orbe terrarum claro, atque nobili, affere-hat, praeter molestias , ac labores a Mutanda vitae, victusque quinquagesimo demum anno ratio tota , & consuetudo ; suae civitatis dediscendi mores, alienae ediscendi, aud parum quidem ab ea, ad quam ille se se exercuerat, disciplina abhorrentes; vivendum ad unius ho minis non semper prudentissimi pene arbitrium , atque nutum; comitatus magni alendi, saepe diu eodem censu; aliae cogitationes, consilia, instituta, ossicia , actiones , persona susscipienda prorsus alia . Sunt haec homini aequabilitatis, ac dignitatis potius, quam potentiae, atque opum cupido , incommoda vehementer, odiosa, gravia, ac molesta; praesem tim squis ante partis honoribus tanquam exsaturatus , S parta Iam gloria contentus est . Saepe mihi narravit vir omnium clarissimus, a que gravissimus , quem Romae his paucis annis a sua civitate Legatum, summa .apud duos Pontifices Max. auctoritate, summaque gratia vid, mus, Paullum , & Iulium Temos in utriusque enim tempora ejus legatio incidit) Matthaeus Dandalus, se se, cum vehementer auctor Contareno fuisset ejus honoris accipiendi , qui non ab eo expetitus , sed . ad eum delatus esset , magna contentione , ratiocinandoque vix aegre ad extremum homini persuasisse, ne committeret, ut Paulli coninsilium , in quod non ine temere incurrisset , sed sine ulla dubitati ne duce Deo devenisset, aspernari videretur, praesertim his reip. Christianae temporibus: multos enim fore, qui eam rem aliorsum accipe rent , atque ille faceret ; quique in Romanam Ecclesiam impietatis ,
scelerisque nefarii Gasparem Contarenum, virum unum omnium maxime pium, maximeque religiosum , subscriptorem habere gloriaturi, se seque in eo impudentissime jactaturi ement ψ quippe qui , cum a Pont. Max. ne beneficium quidem accipiendum sibi eme statueret, quod
de caussa illa tota judicaret nemini dubium relinqueret. Haec cur Dandalus diceret , adderetque , eos, qui tantareno aequissimi futuri essent, suspicaturos tamen esse non ob animi magnitudinem , atque saequabilitatem , tantam illum dignitatem a se removisse , sed propter imbecillitatem , atque ignaviam defugisse; pervicit homo gravis, atque
eloquens, omnique necessitudinis genere cum eo ab adolescentia conjuntius, cum propter amnitatem , tum praecipue propter morum, UO-luntatum , studiorum similitudinem , ut dubitantem confirmaret, atque in suam sententiam diu multum cunetantem , ac rergiversantem Per duceret et qui maximam partem eorum, quae a me posita in hoc com
126쪽
mentario sunt, nos docuit. Omnino verum id est, quod ait apud Euripidem Theseus, cum Herculem , quo tempore ille Athenas in exilium venit, multis honoribus, ac beneficiis prosequeretur et sic enim, ait et Laudem feremus omnium pulcherrimam universa a Graecia, s Cisse cum memorabimur bonis bene. Quod ille graece Optime , nos latine ut potuimus. Veruntamen is est virtutis splendor, ut non m
do ii, qui ejus compotes sint , honore digni habeantur , sed etiam squi honorem illis., qui adepti eam sint, habeant , honorati ipsi, declari ob eam rem evadant. Id, quod Theseus de se sperabat, Paullus etiam assequutus est: nec enim dici potest, quantum in Contarent dignitate amplifcanda suam ipse gloriam propagarit. Quamquam fuit ille suo quoque nomine insignibus laudibus Ornatus , virque egregie smagnanimus, & plane maximus. Ab hoc tempore aliud tanquam vitae exordium, & quasi Origo Contareno nascitur. Antiquiores habentur Venetum mores , propterea quod inquinari se externis consuetu- 'dinibus ea civitas passa non est: victu , de cultu non modo a lux
ria longe absunt, sed etiam de lautitia hac, quae plerasque Italiae civitates nuper invasit , permultum circumscripserunt I quippe qui prisco more esse se principes, quam videri malunt et consuetudo autem eorum, moderatioque vitae quotidiana discrepat illa quidem fortasse
nonnihil, sed ita ut ad summam expolitionem desit forsitan aliquid; fraeum autem quiddam , ac solidum certe subsit, S levitate , atque ineptiis vacet. Quod Romae contra mihi visum est feri: aptiores enim in convictu, & congressionitus Romani homines sunt, sed accersito
quodam interdum genere, minimeque vernaculo ἔ vitae autem cultus
laut or est , atque, ut video nonnullos existimare , etiam delicatiore in principibus quidem luxus pene regalis; magnus equorum, jumem torumque numerus ; multitudo familiarium; lauta , splendida, sumtuosa supellex: ut dedisse mihi operam videantur, non modo re magni ut essent, atque clari, sed etiam specie, ac pompa. Neque eo hoc dico , quod exterarum rerum, quae ad dignitatem, ac decorem pertinent, rationem non habendam esse existimein , aut quo mihi id arrogem, ut utrius civitatis studia rectiora sint , dijudicare me posse . profitear ; sed illud affirmo , hanc quasi migrationem e sua in alienam , non illam quidem deterius , sed longe longeque aliter mor tam civitatem Contareno, ingravescente jam aetate , subitam , ac repentinam , necessario molestam fuisse . Veruntamen ita vitae , victus. que mutatio facta ab eo est , ut ingenium tamen, institutaque illa sua pristina retineret et nec ullos spiritus , tanta facta accessione diagnitatis , atque sortunae, sibi sumerci; sed probitas, affabilitas, & e
127쪽
dem, quae in privato suerat, facilitas, atque humanitas squamquam
invidiosa illa, tantoque opere a multis expetita purpura recens induta erat in integumentis involuta, & quasi personata elucebat tamen ,
di agnoscebatur ab omnibus. Nam cum intempestivi ipsi complures, molestique saepe essent , propterea quod omnibus praesto ille sempererat, admonitus est a suis, non tam faciles ejus ordinis caeteros se , se praebere consuevisse, sed certam diei horam constitutam habere , ante quam adiri ad se non paterentur , neque cuique sui potestatem facerent . Quibus ille respondit , non se putare honorem illum sibi soli esse datum, sed ejus partem amicos, partem inopes homines, &egentes jure sibi optimo vindicare, ad quorum arbitrium vivendum
sibi esse statueret, non ad suum et nec enim aequum esse, amicorum ,
clientumque negotiis tempus, idoneum quod sit, a se praescribi, sed ab iis ipsis, quid rerum suarum occasiones, ac momenta exigant, si tui oportere . Itaque ut quique ad eum veniebant , statim adfiit tantur , ac quibus operam suam semel esset pollicitus, fidem in eo religiosissime servabat ; ut stem tenuium , aut miserorum hominum caussa ad summos Reges iterum, S saepius adire non dubitaverit: cum id praecipue Christiani esse ossicii contenderet, id maxime hominum genus auxilio juvare , quod maxime opis , & auxilii egeret. Quod judicium ipsius etiam faciebat, ut reliquias Graecae nationis , multis, gravibusque malis confii statas, foveret, ac, quibuscumque rebus POL set, sublevareti accedebat autem huic animi propensioni erga illos,
ut miseros, ct durissima servitute oppressos, quod memor erat vel rum beneficiorum, quae universi mortales ab erudita ea gente accepissent et iude namque & bonas artes, & cuncta ingenua studia profecta per Omnes terras manasse assirmabat . Nam quin Majores e rum pietatem christianam , cultumque hunc optimum nostrae vitae
strenue adjuvissent, dubitari non posse dicehat, cum Basilius, Chrysostomus, Nazianaenus quasi signiferi hujus sanistissimi doctorum hominum grcgis fuissent, qui pectora nostra excoluerunt , ac scriptis, laboribusque suis veros ritus , explosis inde falsis opinionibus , eo inseruerunt: quare oportere nos , si grati esse velimus, lapides etiam, stirpesque ejus telluris amplexari, nedum homines , cum quibus tot arctissimis vinculis conjuncti sumus , Omni umore prosequi non debeamus t vigebat autem eo magis in animo ipsius haec opinio , quia illos ipsos summos Theologos, quos appellavi , ut Philosophos quoque ejusdem gentis, quotidie in manibus habebat,& eorum laboribus, vigiliisque se instructium esse recordabatur. Benigniorem eum esse cumrcs non Pateretur, quod proximum erat, fidem diligentissime praest
128쪽
tat, ut ad diem, quibus deberet, semper persei veret; quae res a potentioribus non paucis neglecta enicere solet , ut multis in locis sit fides angustior et neque hoc tantum majoribus in nominthus custodiebat, ad 'empusque his, qui se grandiore pecunia juvissent , respondebat quod tamen ut faceret, aegre , S urgente tantum aliqua necessisitate committebat ὶ verum etiam adversus tenues homines , quibus aliquid deberet, se talem praebebat; quae culpa , moribus eorundem inhaerens , inquinat non parum eorum splendorem , miserosque illos creditores ad desperationem, S laqueum aliquando adigit. Declarat, quantopere maculam hanc fugeret , quamque omni in re justitiam coleret, vox edita aliquando ab ipso, quum sorte audisset, Dicece-tem Ruin jubere minutum quendam opificem cras rediret castigatum enim illum jussit pecuniam eam statim dissolvere , addiditque , si v de id faceret non esset , sumeret ex abaco vas, ipsumque divenderet : arbitrari enim se , tenuem illum hominem magis mercede sua , quam se argento illo, mensaeque ornatu egere . Eodemque pacto to.
to animo abhorrebat ab indignis gravi , di honesto viro quaestibus: non pauci enim , ne desit ipsis pecunia in minime necessariis sumtibus, S ut inanem splendorem retinere possint , cogunt illam illiberalissima quavis ratione, ac sordidissima . Quum igitur eo tempore, quo Bononiam Legati nomine obtinebat , qui , pars illius muneris obeundi , illatarum injuriarum caussas audiebat , ita cum eo egisset putabat enim , Contarenum ejusdem inimi esse , cuius plerumque sunt, qui negotiis illis implicantur in Esuribimus prosccto e nullum enim emolumentum parit imposta mihi cura , cunctaque in civitate concordiae, atque otii plena sunt; inquit ille: Voluptatem magnam mihi nuntias, cupioque hunc statum rerum permanere, videreque diem illum, quo ego, ut habeam sumtum unde faciam , mulam ctiam , qua vehor, cum omni Ornatu proscribere cogar. Non putavi autem alienum esse , has etiam ipsius voces memoriae mandare, quum praesertim hujuscemodi brevia d eta, quia ab intimis sensibus proficiscuntur, subitoque prolata sunt, in singulis factis, ac motibus animi, ut
reliquis etiam casibus humanis, videantur in primis mores, voluntatumque corum, unde erumpunt, indicare; eaedemque voces multum valere non sine causa semper existimatae sint ad homines informandos, illosque etiam emendandos, qui contrariis vitiis tenentur: quam
caussam fuisse puto , cur plures & docti , & prudentes viri seu ulo
multas collegerint, & volumina etiam ex ipsis confecerint. Saepe , multumque ineunte adolescentia cum iracundia, quae paullo sbi coimsuevissct esse motustior, quasi luctatum , ad extremum prostratam illam, Tom. III. S: do-
129쪽
& domitam ajebat oppressisse: non modo enim turpe, sed etiam Inbserum sibi semper visum , ira incitatos a consilio, atque a nobismet ipsis abscedere; quod de se Terentianus ille praedicaret: Prae iracundia , Menedeme, non sum apud me: Bibulum autem illum ui cum L. I.ibone fuit ad Oricum quamquam hoc Scribonio ab inimicissimo homine memoriae traditum est,& qui, quacunque re potuit, exi n. mationem ejus semper violavit in sibi nullius pretii hominem videri
sui si e , qui, cum dc compositione agendum esset cum Caesare, ad cotiluquium non prodiit, ob eam rem , quod furentur consuevisset irasci; ne res maximae spei , maximaeque utilitatis cjus iracundia impedirentur . Itaque non modo stomachantem , sed ne commotum quidem visum illum a se unquam esse, qui cum eo familiarissime vixerunt , amrmant , ut nimium prope patiens , ac lentus existimaretur et
neque iis, qui in epulis, in cubiculo ipsi ministrarent, saepe cessantibus, saepe etiam peccantibus , non modo non convicium faceret, scd ne verbo quidem malediceret . Quod igitur de nonnullis doctis viris memoriae proditum est, ut Socrate, Stilpone Megarco, quum illi natura propensi essent ad aliquod vitium , effecisse tantum eos sud O , ac diligentia sua , ut nullum unquam in vita ipsorum vestigium rerum illarum appareret , id vere de hoc nostro praedicari pintest: in illisque sine dubio Contarenus enumerari debet, qui vitiosam naturam compresserint ; ac quicquid illic aliquod majus malum , si crevisset, ferre potuisset, tenerum adhuc , & imbecillum fregerint, S omnes ejus fibras exstirparint. Superbiorem ipsum de quo etiam supra nonnihil significatum est; copia bonorum , quae aut a fortuna acceperat, aut ipse suo labore, industriaque quaesiverat, non fecerat; in quod vitium passim multi, minoribus multo ornamentis decorati, ruunt: S sane hanc culpam ille , ut scopulum aliquem , magnopere vitabat; quod si unquam in sermone aliquo aliquid a se forte prolotum intelligeret , quod tenuem modo umbram illius mali retineret, valde dolebat, ut contigit quodam tempore . Cum enim Paullus III. loqueretur cum ipsi de augendo numcro summorum Antistitum , ostendissetque, se in animo habere quosdam in eum ordinem cooptare , Contareno minime probatos quod ille etiam praeseserebat, atque id tunc palam dicebat videns ipsum suae voluntati refragari , Pontifex Max. inquit iis ipsis verbis et Insitum fuit semper Cardinalibus, ut novis repugnarent , ne sibi alii dignitate exaequentur . Respondit igitur ille commotior, quam solebat : Noli, Sanctissime Pater, ita de me existimare; cognitum enim tibi plane est, quot ego nominarim-os
idoneam prorsua materiam huic operi ciucicado , di unde fingi pos
130쪽
sint personae tantae dignitati sustinendae aptae: nam , quod ad me attinet , non puto purpuram hanc maximum esse eorum, quos in vita assecutus sum, honorum. Extrema haec verba, illa occasione edita,
statim ut domum rediit, doluit sibi excidisse ; ut qui noluisset , specimen aliquod a se unquam datum aut superbi hominis , aut inanis hujus honoris , S gloriae cupidi . Quin etiam dictitabat, amplissima sacerdotia plus in se oneris, quam splendoris habere; quoque maj ra illa forent, eo molestiae plus, sollicitudinisque continerer quar se saepe vicem dolere solitum eorum , qui Pontidices Maximi creati forent, quia pondus aetna gravius humeris suis sustinerent. Cujus judicii Seleucus quoque rex quondam fuit: ille namque dixit; quae vox
ejus monimentis literarum mandata est a doctis viris , ut errorem. eorum coarguerent, qui falso putant , opulentissimos quosque homi-ncs beatos esse, magnisque semper voluptatibus frui, cernentes splendorem vitae illius, ac florem et inquit igitur ille, nescire privatos illius status incommoda, ideoque magnopere falli in judicio de illo faciendo e quod si scirent tantum, quam arduum sit , ac molestiae plenum tot epistolas scribere , ac legere , futurum prorsus ut diadema abiectum jaceret sne honore ullo, nec quemquam inventum iri tam stultum , qui ipsum tolleret , ac capiti suo imponeret 3 nec tamen non multo ma)oribus, gravioribusque curis premi necessario illos, si munus suum fideliter obire vellent , qui vitam , moresque eoruntias, quibus praesunt, regendos susceperunt, animosque ab omni labe purgandos , quam qui in eo tantum eximio statu rerum suarum , regnoque conservando occupati sunt . Quum igitur hoc crimen Contarenus vehementer reii midaret, ac, siquis vere existimare posset , vocuus prorsus ab ipsb foret , non tamen penitus potuit ea suspicione carere. Eiat ille in omni suo sermone, factoque intcgcr , ac liber ;remotus ab omnibus blanditiis Orationis; acerrimus inimicus vanitatis illius, assentationisque, quae nunc in locum invast smplicis veritatis, lihertatisque loquendi, mei ito quondam magnopere prodatae; ob quod etiam ingenii bonum ferunt, eum Carolo Caesari valde acceptum fuiΩse , quum ob alias etiam animi dotes ab eo diligeretur . Haec igitur probitas nuda, expersque omnis fuci, ac fallaciarum; qu que , uti eo venerat , ita se Romae in longe aliis moribus , institutisque conservarat , caussa fuit, ut superbiae a nonnullis i mularetur; quas ille conicmncns caeteros prae se , quicquid suntiret de omni re contra commoda illorum diceret, nec sua quicquam interesse putaret potentioribus adversari: quam ansam quidam arripientes, ipsum , ut contumacem , & inhumanum apud Paullum III. criminati sunt, quod ni-O a mis