장음표시 사용
111쪽
atque ad id imperium , quod videmus, pervenit: complures urbes, ea ue magnas, atque florentes , socias , vectigalesque habet: Corcyrae , Cretae, Cypro, multis , magnisque insulis, transmarinisque provinciis dominatur et classem instructam, paratamque habet, quantam nullus Rex , nullae nationes valeant comparare . Ea civitas una omnium, de quibus memoriae proditum sit, libertatis , aequabilitatisque maxime amans, maximeque retinens est e quippe quae durissimis quondam Italiae temporibus, servitutem fugiens , e continenti se se in un- 'das, aestusque conjecerit; sortunisque Omnibus relictis, unam modo secum extulerit libertatem , atque in ea tuenda tot seculorum spatium versata, studium, voluntatemque usii etiam, atque exercitatione coria roboravit . Itaque liberratis fortasse nomen alibi quoque gentium invenias ; libertatem ipsam puram , atque incorruptam , ab Omnique metu vacuam, utinam aspicere in aliis civitatibus , uti quondam fu rat , Deorum nobis beneficio aliquando liceat . Illud falutare institutum mordicus a Venetis retentum est, ut reipublicae attingendae , praeter quam iis, qui initio in civitatem convenerunt, quique germani VC-neti , S tanquam aborigines sunt, potestatem praeterea facerent nemini ; nisi siquando deliberata re, bene de republica meritis, ejus urbis inquilinis , aliisve quibusdam id jus nominatim ad hodiernum diem, concessum est . Ex eo igitur priscorum genere civium Aloisius Contarenus fuit , cum prudens paterfamilias , S locuples , tum praestans senator, O nobilis r atque is Polyxenam Malipetriam in matrimonio habuit, seminam primariam; ea , cum aliquot jam peperisset pueros, neque ii diutius viverent, ad amicas, aequalesque dicitur rursum praegnans retulisse; a quibus, ut sunt pleraeque mulieres religiosae, adminnira esse dicitur , uti qui natus csset puer, ci nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati ii reges sunt, qui ad Christum
Deum nostrum parvulum , ac lactantem venerunt: ire enim , ut vitalis estet. Cum salva igitur paucis post diebus peperisset , pucrum nominari Gasparem jussit , qui primus ejus familiae hoc nomine arpellatus est . Is ubi adolevit, magna in eo ingenii indoles erat, magna ad literarum studia propensio : itaque facile Aloisius pater consilium,
quod de puero ceperat , mutavit et mercaturis enim illum faciendis, reique augendae, quippe cui multae, atque amplae multis in locis res, rationesque cum multis csseiu contractae, flium scilicet natu maximum Venctiis destinaverat: est enim fere in liberis civitatibus , mercaturis rem quaerere, nobilitati quoque non modo non turpe , sed, s bono modo fiat, etiam honestum . Verum ubi pueri ingenium , naturamque
majus quiddam spectare, atque polliceri intellectum est , consilium illud Disiti Corale
112쪽
Iud de mercatura funditus pater abjecit; neque ulla in re filii volum rati, ac studio defuit. Is ubi quod satis esset operae Antonio Iustiniano , Laurentioque Bragadeno Venetiis visus est dedisse inam ii publice a civitate constituti erant, qui juventutem in dialecticis , atque in philosophia erudirent) Patavium profectus , Petro Pomponatio Mamtuano , magno , nobilique philosopho, in disciplinam se se tradidit .
Erat in adolescente naturae vis peracris illa quidem, &, ut mihi videbatur , peracuta, sed tamen nescio quomodo magnitudine, & firmi- rate potius praestans ; & , quod maxime rem continet , ad sapientiae studia accommodatum , es tanquam philos hum inerat ingenium ememoria omnino valebat plurimum: huc accedebat animi, ac victus, vitaeque totius constantia quaedam , ut , quam semel instituisset rati nem , de ea non defatigatione, non pigritia, non voluptate depelleretur. Opinio est, in omni vita re venerea illum omnino usum csse nunquam ; defixa mens scilicet in eo studio, cui se ab ineunte aetate dediderat, eoque capta, atque alta , nihil praeterea concupierat di ita que celeriter assecutus est , ut aequalium magister, grandiorum natu, magisirorumque tanquam aequalis , & compar haberetur. Certum tem Ioris spatium , horarum sane aud amplius trium, meditationi, & b, liothecae attributum ,& tanquam sepositum habuisse dicitur, cui tempori nec unquam quicquam detraheret , nec fere adderet ; qui reliquus erat dies in congressionibus amicorum , collocutionibusque co sumebatur: eae de literis scilicet erant, ut in suo studio , ne cum vacare quidem videretur, cessaret ; idque ipsum , nihil agens , ageret tamen, urgeretque propositum ,& tamen animum a contentionibus relaxaret. Illud etiam narrari nobis ab eo ipso meminimus, cum diceret, nunquam se In omni adolescentia commisisse , ut mane aliquid p stridie aggrederetur ediscere, quin prius ea , quae pridie percepisset, diligentissime reminiscundo recordatus esset: vitandam enim a torum consuetudinem ajebat, qui crudi se se tamen ingurgitant; quoque magis cibo replentur, oneranturque , minus virium , minus valetudinis habent . In eo igitur cursu cum sedulitate magis , quam contentione , aut labore admirabiles progressus emceret; atque eos, qui in eodem curriculo erant, longo intervallo antecederet, mortem Al9isus pater obiit . Duodeviginti ille annos natus erat eo tempore et liberorum autem magnum sane numerum , filios septem , quatuor filias, praeterea magna cum multis contracta, implicitaque negotia Aloisius reluquerat . Atque odiosum omnino negotium cst homini, in cogitationis, ac doctrinae studiis occupato, familiaris rei procuratio: ut minus mihi mirum videri soleat , Democritum , nobilem quondam philos Tom. III. M phum,
113쪽
phum, ut ea cura, eoque impedimento liberaretur, omnes fortunas suas, sicuti literis proditum est , abiecisse . Veruntamen quamquam invitus, ac maerens discedebat a literis, tamen Patavio prosectus est; atque eandem illam animi moderationem , aequabilitatemque adhibens, fratribus partim in Apuliam , partim in Alexandriam ibi enim magnas Lauictatus Aloisius pater habuerat) distributis , partim Venetiis re letis , bene domi constitutis rebus , Patavium reversus est; studiumque , audquaquam longo intervallo a se intermissum, cupide renova vit . In ea urbe, doctissimorum hominum plena, ac liberalibus artibus affluenti, aliquot annos commoratus est; cum in principibus jam philosophis numcrarctur , atque ejus nomen plurimum in dies increbresceret. Atque hoc loco postulari, exigique a nobis arbitrati sumus, ut, qui ejus piogressus , S quale tanquam iter ad percipiendas fuerit disciplin ..s, demonstraremus. A primis igitur Dialecticae elementis profectus sic omncm philosbphiam perlustravit, ut inius singulas tanquam PIias non viseret modo, atque inspiceret, quod plerique facimus, sed in unaquaque etiam illius quasi regione commoraretur , ω habitaret: itaque illud assecutus est , nihil in ea ut arte ita copiosa , S magna , atque varia , tam esset magnum, atque arduum, aut tam minurum , atque parvum , quod ejus aut diligentiam latcrct , aut fugeret intelligentiam ; nihil autem tam abstrusium , aut recondirum , quin prointum illi, expositumque, quamvis subito esset, atque ex tempore. Ejus nos rei permagnum quondam specimen cepimus: nam cum Florentiae forte essemus , qua ille Roma profectus iter in Germaniam habebat ad Caesarem ; crant in ea urbe cum alii complures in ca
philosophia , quae de natura est , docti , atque exercitati , tum duo piaeter caueros Petrus Victorius, S Franciscus Medices, quorum erat utrilisque & natura admirabilis , ct exquisita doctrina; ium studium ardens in utroque, ac peracre vigebat, flagransque, di singularis in utroque industria : sed alterius breve tempus doctrinae augendae , de declarandae fuit; Victorius qualis vir, quantusque jam tum cssct , ea, quae nunc est ejus doctrina , librique ab eo editi declarant . ii per
eos dies ad Contarcnum sine ventitabant, a quo nos quoque non sere discedebamus: hoc amrmare possum, cum omnis inter cos sermo
esct de physicis , nullius rei mentionem esse facti iri a summis illis
viris, ingcnio praestantibus, animo vacuo, otἰo abundantibus , studio inccnsis, tempore paratis, a bibliotheca, S literis recentibus , quineam Contarenus & memoria teneret, & intelligentia comprehensani haberet, & oratione tam facile explicaret, quam quae facillima sunt. Plaesiabat id non tam credo memoria, qua tamen valcbat, ut antea
114쪽
dictum est natura enim quoque plurimum ille excellenti fuit J quam
ipsa, via , ac ratione percepta , doctrinar sic enim eum ipsum dicere Iblitum esse accepimus , non modo certam artium multarum i
ter se quandam naturalem esse dispositionem, ut aliam alia suo quaeque loco deinceps tanquam subsequatur, & cum priori posterior quasi coagmentetur; sed unius quoque , ejusdemque cujusvis scientiae siquis
ordinem, S tanquam seriem conturbaverit, atque resciderit, ad exitum perveniri non posse e magnoque in errore versatos superioris aetatis homines ajebat eine, qui multa properantes transilirent; aut ullam artem ediscere se posse dii sipatam arbitrarentur, aut mutilam, atque
hiantem: amputatis enim , interscissisque distiplinis progredi, pervenirique ad scientiam non magis posse , quam interruptis iter pontibus confici . Unum autem omnino sibi comitem , ac monitorem ad Ariastotelis iter, multis saepe obstructum difficultatibus , Thomam Aquinatem asciverat, hominem non contentionis, sed veritatis amantem,
qui S subtilitatem habeat , nec ultra , quam par est , progrediatur acumine; atque idem articulatim , partiteque , ac distribute doceat. Doctus etiam graecis, latinisque literis erat. Poetas Homerum , Ut gilium, Lucrctium, Horatium lectitaverat , atque didicerat . Itaque cum non artis factitandae, sed eruditionis, liberalisque doctrinae si uendae caussa , philosophiae se dedidisset, omnes tamen artifices, magistrosque omnes non scientia modo , sed fama quoque , & celebrit te sacile superabat . Erat hominis vita , atque victus non tam excultus , atque expolitus, quam cum bravitate quadam simplex, ac lenis, placatusque; Oratio inculta illa quidem, atque inornata, sed hoc ipso, quod omni careret fuco elegans , ac cum auctoritate ; nulla molliuties , nullae, ne in adolcscentia quidem , animi, aut corporis deliciae; sermo nulla assentatione suffusus, nulla animus malevolentia infuscatus; S cum festivitas, leposque aud magnopere adesset, aberat etiam rusticitas, atque tristitia. Quin etiam hoc ab eo dici memini, devorare se se certorum hominum qui in aliqua vitae parte claudicarent incommoda , aut etiam vitia solere , smul ac de bonis , quibus illi excellerent, aliquid degustasset. Ac cum Galeatius Flori montius, qui nunc Suessae Episcopus cst, vir cum omnibus honestis artibus perpo litus , tum praecipue castus, atque integer, tum religione , ac pietate in primis incensus; in notandis autem , reprehendendisque amicorum
vitiis unus omnium maxime acer, ac liber, castigator nonnunquam
etiam subamarior , atque is a Contareno in fratris Iocum diligebatur. Cum ille igitur , nobis audientibus , nequire se suis mirari diceret.
illum, qui omnium esset mundissimus, ac sanissimus, cum hominibus M a quu
115쪽
quibusdam : quos ipse appellabat, id quod nobis minime necesse est,
qui turpitudine aliqua tanquam morbo adsecti , atque inquinati haherentur , tam saepe conflictari . Quae ille cum sane commotus , ac nomachans diceret et Quid nos , inquit Contarenus , nunquamne ab sinthio , aut scamoncae radice curari nos patimur a Quidni a inquit
ille . Ergo, inquit Contarenus , earum potionum exsorbemus sapores te terrimos, ut succo epoto, illius juvemur vi salutari; horum vitia ssqua sunt, non devorabimus, S ranquam amaritiem perferemus, at que exsorbebimus, ut illorum tanquam vescamur virtute , atque ala
mur bonisi quid autem ipsis nobis fiet, si amandum statuerimus, nisi qui perfectus, absblutusque fuerit, esse neminem a laudare se , quod
in quoque probaret, libenter, ajcbat; quod reprehenderet, vituperare non st nccesse habere. Hanc animi aequitatem , hanc tam praecla ram maximarum artium dominam alia longe iis majora bona decorabant; sumina integritas, summa innocentia , pietas, non haec, qu facie, motu, amictu commendatur, quam in multis cernimus, simulata, & specie, atque oratione hominum opinionem captans, scd sinlida , nuda, sinceraque , in mente, atque in animo inerat: quibus ille rubus instrumas, cum magnum ejus esset nomen , magnaque nou solum laus, sed etiam admiratio, aliquanto citius, quam constituerat, Patavio decessit. Nam cum omnis prope dixerim terrarum orbi S eo tempore contra Venetos conspirasset, teterrimumque ei civitati bellum intuli stet, affictis Venetorum opibus, Patavio ipso obsesso , nec multo post amisso, maturius omnino, quam in animo habebat , invituS, nondum discendi siti scilicet expleta , domum se se recipere coactus est . Erat ejus aetas nondum firmata , ut reipublicae operam navare 'posset : itaque in iis se se studiis aliquot annos continuit , cum ejus domus tanquam bonarum artium gymnasium quoddam ab iis, qui doctrinae desiderio tenebantur, frequentaretur . Veruntamen ad rempu
blicam ubi primum accessit , ejus ingenium , quod de Hortensio est memoriae proditum, tanquam Phidiae signum, simul aspectum, ac probatum est : itaque cum tres & triginta tum haberet annos , a civit 'te ad Caesarem Carolum hunc V. in Germaniam orator sic enim, Veneti appellant in est mimas. Legationis munus magnam apud Venetos habet dignitatem, magnam ad summos honores , magistratusqueis adipiscendos commendationem , saepeque a multis una petitur , & in comitio suffragiis Oratores magna ambitione creantur . Gerebat illis
temporibus in Italia bellum Caesar cum Rege Galliae , cum quo illi
antea quoque continentia bella intercesserant, atque cum eo P n. MaX.
Leo X. se se conjunxerat: cum Rine Veneti conspiraverant , atque
116쪽
omnis impetus belli ad Mediolanum consederat et nam eam urbe Gallis, Venetisque defendentibus, Caesaris, ac Leonis copiae oppugna bant. Ad eum , quicum bellum suae erat civitati, plancque ad h. sem ire se Contarenus intelligebat, apud quem exploratoris , no legati locum obtinere eum necesse esset, atque ipsa res cogeret. A cedebat etiam, quod Caesarem , quibuscum inimicitias exercerct, iis I lere esse amariorem audierat ; illisque maxime , qui Gallorum sev Tent rebus. Itaque animo sane commoto ad Caesarem adusse dicitur: nam ct sponte ipse sua verecundus, ingenuo quodam, quod tamen sine segnitia esset, pudore fuit. Verum eadem illa doctrinae, castit eis, ingenuitatis , innocentiae opinio , multo ante e)us adventum ad exteras quoque nationes perlata, Caesaris illi animum, voluntatemque conciliaverate nam amare ille plurimum ingenuos, apertosque hominum animos dicitur. Itaque ut semel in primo illo, qui ei cum Caesare fuit, congressu, hilari vultu acceptus , S comiter appellatus est, facile ad eum deinde semper aditus habuit; S illo, quamquam civistati erat iratus, non modo pacato , sed etiam propitio usus est . Ac Paullatim cum eam , quae antea de se fuerat , opinionem magis ac magis in dies confirmaret, atque augeret , jam ipsi Caesari non mindo gratus, sed etiam familiaris crat. Itaque cum certior factus emet, Gallorum, Venetorumque copias in Insubribus fusas , superatasque , Gallos ex oppido esse expulsos caede, & fuga suorum, qui eam rem nuntiarent Contareno, misisse dicitur , atque iis praecepisse , ut de imcommodo , quod Veneri accepi sient , reticerent , neque illorum copias in eo praelio dicerent interfuisse : eam in illo se se corporis imbecillitatem aspicere, ut excruciari eum illam noctem , suae tanta illa patriae clade nuntiata, nolit. In Hispaniam Caesar constituerat reverti, neque per Gallorum fines , qua proximum erat iter, quod exercitum non habebat, ire poterat: itaque per Belgas profectus ad Oceanum perrexit, atque ibi navibus conscensis in Britanniam appulit , pauci Dque intermissis diebus rursum naves solvit , atque in Hispaniam contendit. Toto hoc itinere eum Contarenus prosequutus est, cumque in Hispaniam .pervenissent, blennium apud cum est commoratus, atque in ea Legatione omnino quinquennio consumto Venetias rediit, cum illud re confirmasset, quod a Graecis quibusdam poetis mandatum versibus video : Magnam gratiosi nuntii esse utilitatem . Nam cum somne id temporis spatium inimico inter se animo Caesar , & Uuncti essent, ac sere continenter bello inter se contenderent; multa ille tamen Ob eam , qua suo nomine erat apud CCesarem , gratiam obtinuit ue multa suae civitatis mandata conlacit magno quoque usui reia' i publi-
117쪽
publicae fuit; smulque illud est assequutus, ut multarum s magnarumque rerum diuturna tractatione , ac consuetudine , tot nationum nais turis, moribus, institutis cognitis, atque perceptis a magnum rerum
agendarum usum, masnamque haberet prudentiam . Itaque cum dili- sentiam , operam, curam, prudentiamque suam civitati mirifice pro-asset , absens di in senatum lectus est et qui honos Venetorum legibus non fere diuturnior anno , & mensibus quatuor est i & quod olim, exiguis etiam tunc civitatis rebus, precibus rogandi erant, qui, doinusticis suis relictis negotiis, ad consilium de publicis capiendu Convenirent, Rogatorum concilium appellatur: ejusque permagna &potestas est , & dignitas ; quippe cui omnis respublica permita sit,
vicissi que in hac civitatis amplitudine , ac dignitate clarissimis quibusque civibus summis opibus, summa contentione expetitur. Μagnae praeterea auctoritatis est in ea civitate magistratus, cui ab eo nomen inditum est , quod praecipua , magna, atque ampla procuratio demandata illi est aerarii , ac vectigalium , quae in continenti Veneti m gna , atque ampla habent: nam eum magistratum illi Sapientes terrae rumae appellant: hanc quoque potestatem Contarenus statim renuntiata legatione , maxima totius civitatis voluntate , omnibus suffragiis adeptus est . Habuit de ea ipsa legatione, more majorum, Orationem in senatu uberem, ac plenam, cum de Caesaris ingenio, voluntate , institutis, opibus, copiisque dissereret I earumque nationum, ad quas adiisset, mores , leges , facultates, consilia exponeret; quae cum ab eo distinctius scilicet, atque eruditius dicerentur, quam Venetorum hominum aures audire ad eam diem consuessent; tanta diligentia, tamioque stentio, atque attentione audiebatur, ut vocis bonitas, qua ille sane exili fuit, non magnopere desideraretur. Non sum vulgi opini nis, judiciique nescius: arbitrantur enim, philosophiam hominum, vitaeque hujus communis quasi corruptelam esse quandam 9 atque eos, qui in studiis cogitationis, ac doctrinae, paullo ulterius progrediente aetate, vorsati sint, homines in solitudine, atque in angulis educatos, curiae lucem aspicere , aut in hujus civilis turbae , ac sori strepitu , Sc concursatione, & in rerum agendarum rumultu, S tanquam acie,sne magna animi titubatione negant ausuros esse consistere, hominum consuetudinis imperitos, legum, morum, sermonum , voluntatumqui ignaros, atque a communi vita, ct hominum sensibus, victuque lo ge multumque abhorrentes: sic vulgo existimant. Sed falluntur sane, IN ultoque id aliter evenit. Nam, qui tanquam inermes, ad praelium,
S pugnam; sic nullis, aut levibus docti inae praeceptis , quas armis, instructi ad rempublicam accedunt, ii artem , quam faccrc intendunt,
118쪽
unam quidem omnium maximam , ac dissicillimam, reipublicae, patriaeque periculo discere coguntur ; atque, ut in vetere Graecorum
proverbio est, dolio faciendo figlinam aggrediuntur percipere; idque ipsum de malis auctoribus, magistrisque sane insciis, atque improbis , Vulgo, ct foro . Quamquam nobilitari homines iidem Graeci in soroajunt : qui si hoc sentiunt, virtutem , ut majore in luce posita , t cataque sit, ita magis magisque splendescere, atque illustrari, ipsi si
ne Videant , ubinam eam potissimum in hono lumine collocent : snillud piaecipiunt , a populo bene vivendi rationem , tuendarumque civitatum didoplinam peti oportere, aut in foro cum reliquis mercibuS expositam virtutem venire , nae ego, mihi locum modo demo strari, magno emere possum. Sed non est ira. Nam sponte quidem sua aut prudentiam hominum animus , atque ingcnia non magnopere gignune ; aut hujus nobis aetatis tanquam sterilitas quaedam vehementer lamentanda est et quibus autem opinionibus imbutae eorum
mentes , ct tanquam consitae, ad remp. e populi disciplina, di quasi
Cultura pi odire soleant operae pretium est attendere . Nam ii, qui an, mum philosophiae praeceptis excoluerunt, regendarumque civitatum artem edidicerunt; neque timidi sunt , quod scientia earum rerum . . quas quisque tractet, animum addere,. non adimere itet ; nequc a dacca, ac temcrarii, quod stultitia, ac temeritas plurimum ab arte,
ac sapientia dissident . Reipublicae vero gubernator ille de populo
nec ignaviam a verecundia segregare , neque praecipitem , aut perti nacem civcm seiungere a sorti, atque constanti magnopere novit, nisi usu demum, atque experientia doctus, cum saepe lapsus, saepe dece-Ptus multa in rep. offunderit, & civitatis periculo , ac detrimento ut antea a me cictum ust) prudentiam didicerit. Philosophia autem , quae vel maxime in ciungendis, atque ad virtutcm conformand:s hominum sensibus, atque . motibus occupata sit, &, ut ut illi morati tandem sint, quemadmodum cum iis coi .metari non incommode queamus , vias, rucio Itasque tradat , neque ab hominum abhorret moribus , & qui stoptimus ruipublicae status , intelligit , & quibus artibus inclinatae,
ruuntcsque civitat s subic ventur , tenet; S ad eas , quae non optimis institutis, ac legibus temperatae sint, accommodari se se tamen nor a recusat; remediaque tempoi um, locorum , casuumque incommodis adinhibet salutaria r cadem multa de hominum vitiis, quaeque eorum cautiones fiat, praecipit et cadem qui cuique arti , cuique fortunae, cubque animi, aut corporis assectioni mores, sensusque comitari soleant, commonet. Ad eani doctrinam tam fi uctuosam , tamque opimam ubi usu. quoque a atque exercitatio accessu, tum vero praeclari illi, ac sin
119쪽
gulares cives exsistunt i qualis vel in primis Contarenus sua in repua blica D:t: qui cum ingenuarum artium in gremio educatus, S ra quam philosophiae alumnus quidam , ad agendum descendisset, maxi GLOquc sibi usui ea praecepta , quae olim imbiberat, esse intelligeret, suos ci vcs hortari non desistebat, ut ea pervestigarent, quae de nat ris humani generis , deque rerum publicarum gubernationibus a Phil sophis explicantur. Nec vero occultabat hoc ipse de se mam a principio, cum primum in Senatum lectus fuit, saepe factum esse asebat, ut, in suggestum ascendere sententiae dicendae causia cum cuperet, auissus non sit; quod pudore quodam, S rei insolentia retraheretur : eamisque rum magno sibi dolori esse solitam ; itaque in animo habuissed,
nisi cum animi timorem, ac verecundiam pervinceret, ad rempublicani posthac non accedere, suumque locum aliis concessurum, quibus ad dicundum animus non deesset et nec enim verum esse., sortibus, ac strenuis civibus ab ignavis , timidisque locum praeripi. Verum nihil nucussu fuit, talis civis piudentia, ac consilio rump. privari: nam paucis mensibus, cum se se animo facile confirmasset, sic sententiam diccbat , ut neminem magis prudenter, magisve composte loquutum umquam fuisse constaret. Docebat ille quidem verbis, quam maxime po-rcrat , propriis, cum partite, ac distincte , tum memoriter, ac copio. se et animos autem cum Oratione minime conaretur impellere , auctoritate ipsa vehementer permovebat, ct fide; lingua celeri , ac volubili leporem, atque ornatum illum oratorium neque adhibebat, neque adhiberi aequum csse censebat: animos enim civium inflecti, atque imcitari , quo maxime tempore sedatos , rectosque eos esse oporteret, cum consi um capturi de republica cssent, turpe, atque inutile Csse sex:stimabat: eosque, qui magno quodam conatu orationis vim ad sensus, atque impetus animorum, & motus commovendos admoeerent;
si id suae privatae utilitatis caussa susciperent, improbe Isi reip. caussa, arroganter sne controversia faccre ajebat; quod tantum sibi sumant, ut non communi remp. consilio regi velint , sed suo ; quamque ipsi
probarent sententiam, in eam caeteros cives non adducere, sed compulicrc studerunt . Eodem tempore Contarenus Brixiae Praefectus rein nuntiatus cst : eum magistratum Capitaneum V cneti appellant et quocum proficisci cogitaret, jamquc impedimenta imposita in lintrem haberet, repente horribilis nuntius adfertur, Romam a Caesaris militiabus captam , Pontificem Max. in arcem compulsum , urbem ipsam diripi , ac vastari: quibus rebus Venetias nuntiatis, magnus subito cum
dolor, tum etiam terrΘr invasit . Itaque mutato consilio Contarenus,
cum vereretur aliis armis Brixiam egere , quam quibus se se ipse s
120쪽
assuefecerat, consilio, atque auctoritate , eum magistratum recusavit a atque interim otium a rep. nactus , studiis scilicet suis illis pristinis obsequebatur. Bellum , cum gravis haec plaga accepta est, cum C sare Venuti, ac Clemens VII. Pont. Max. communiter gerebant; sed totius imperii summa tradita erat Francisc Mariae Urbinatium Principi, quem illi Ducem appellant ; eum Veneti suarum copiarum seorsum ducem habebant; nam civem terrestres copias ducere per leges non licet: ac cum deditione facta , Clemens jam complures menses in cuia stodia a Cauaris militibus asservaretur , cumque Urbis depopulandae , vastandae , incendendae modum homines feri , ac barbari sibi statuerent nullum; cui rei Caesarem, quod longe abesset gentium , cum maxime cuperet, negant potuisse Occurrere in commoti rei indignitate, atque acerbitate Christianorum Principes plerique omnes inter se de
Pont. Max. e custodia educendo conspiraverunt: ejus rei caussa comcilium Ferrariae indictum est , quod Αlsonsum Estensem , qui ejus
urbis imperium a majoribus acceptum eo tempore Obtinebat , maxia mi animi hominem , reique militaris peritissimum, adjungi sibi vehementur studebant et a quo cum propter consilium , ac virtutem, tu propter oppidi opportunitatem , opes , bellique instrumenta , quibus ille abundaret, earumque rerum omnium facultates, quae ad bellum usui
erant, multa, magnaque auxilia subministrari sibi ad id bellum intelligebant posse. Eo Galliae , Britanniaeque Reges Legatos miserunt cum mandatis hominus nobilissimos: idum S ii, quibus Pontificis Max. Ω- Ius privatim curae erat , fecerunt , & Mediolanensis Dux Franciscus
Ssortia . Eodem Veneti Contarenum mittunt et minime enim eorum
reipublicae intererat, eam confici rem; propterea quod cum Pontifice, quemadmodum dictum a me est , societate, di foedere conjuncti, eo tinentibus bellis, non longe ab suis linibus, cum Caesare contenderent. Eo concilio peracto , atque aud ita multo post Pontifice liberato , ad eum Contarenus, suae civitatis jussu, Legatus profectus est . Magna erat eo tempore Omnium rerum perturbatio, magna Galliae , Itali que totius videbamur motus impendere ; quod & Clemens ipse inia quissimo animo contumeliam , quam acceperat , ferre existimabatur, quod per pacis mulationem circumventus in hostium potestatem venisset ; quod superbe, crudeliterque tractatus, & in deditionem receptus tamdiu in custodia fuisset retentus; atque ad extremum quod non dimissiis, sed elapsus e manibus, ct catenis esset; quod omnia exemis
pla , cruciatusque in suos editi Romae , atque in omnibus vicis , & oin pidis essent . Accedebat, quod Florentini Hippolytum , atque Alexam drum Pontificis fratrum filios, qui ipsius potentia in ea urbe imperium . III. N anis