Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

241쪽

tiae Duci, Foederis a nobis cum Henrico Franco. tum Rege initi Capitaneo Generali. Dius. DAULLUS Papa IV. Dilecte fili, nobilis vir , salutem,

I & apostolicam benedictionem . Die atav I. praeteriti mensis Februarii literas ad te dedimus, in quibus te Ducem, & Caapitaneum Generalem ejus scederis fecimus , quod cum carissimo n hi, in Christo flio Henrico Francorum Rege, magno sane cum do lore nostro, facere coacti aud multo antea fueramus, propterea quod salutem , ac dignitatem . nostram , atque huIus Sanctae Sed is ret: nere jam aliter nobis non licebat propter eas caussas , quas tu quoque , dilecte fili, minime ignoras ; atque in ea voluntate nostra, quam tibi iis literis declaravimus , perseveramus, nos quidem vel augemus eam potius in dies, consiliumque illud nostrum de te Duce habendo in dies magis probamus . Etenim nota nobis praeclara tua virtus est,& singularis prudentia, & perpetua in nos, atque in hanc Sanctam Sedem observantia , & fides; meminimusque , Majores tuos , homines clarissimos cum civitatum gubernandarum , tum regendorum exercituum semper esse habitos peritissimos, cum quibus ita te contendere videmus , ut illorum laudes etiam superes . Quibus rebus freti,

maximam spem secundarum rerum nostrarum , atque ejus , quem

optamus, hujus Rederis eventus cum Deo in te reponimus. Quibus tamen prosperis rebus nostris unum hoc quaerimus , unumque hoc a Deo optimo Maximo precibus contendimus, multorum licentiata, ct contumacia , quando coerceri aliter nequit, armis repressa , pacem

sne ullis insidiis firmam , ac stabilem , incolumemque nostram, atque hujus Sanctae Sedis auctoritatem. Sed quoniam in iis nostris ad te ii teris adscriptum est de stipendio , atque emolumentis, caeterisque conditionibus , S pactis , quae adhiberi in smilibus muneribus mandanis

dis solent, instrumentum seorsum faciendum esse , in quo ea nominatim continerentur ; nunc cum id longius fieri Propter IOcosum , personarumque distantiam videremus, faciendum nobis esse duximus, quo administrari res celerius possent, ut Omnino eum locum, quem idem carissimus nobis in Christo flius Henricus Rex Francorum tibi in supradicto foedere attribuit , attributurusve est , eosque honores , emolumenta, conditionesque caeteras omnes , quibus te dignum esse decrevit , decreturusve est , his nostris literis ratas haberemus et id

quod libenti animo fecimus , praestantissimi Regis praeclarum de

. in

242쪽

EPISTOLAE: tro

te judicium probantes, cum nullum tam magnum, tamque insignem. etiam honorem , aut commodum statuamuo, quin tibi, virtuti, nobilitatique tuae merito habeatur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub Anulo Piscatoris die x Iri Martii I 116. Pontificatus nostri anno primo.

A 'terga. Dilecto filio , nobili viro, Herculi Estensi Ferra

riae Duci, Foederis a nobis cum Henrico Franc tum Rege initi Capitaneo Generali Intus . DAULLUS Papa IV. Dileete fili, nobilis vir, salutem,

a S apostolicam benedictionem . Ingenti quodam dolore nostro factum est , ut' dum pacis auctores , effectoresque totis viis Tibus conaremur esse , gravissimis quorundam in nos, atque in hanc Sanctam bedem injuriis, eo coacti deduceremur, ut tandem aliquando de nostra salute , ac cygnitate armis tuenda, Deo , ac Domino Nostria volente, cogitaremus, ut eorum , qui nos quasi parentes revereri , & colere debuerant, inveteratam audaciam , atque licentiam in nos quoque ipssis irruentem , timore saltem, ac viribus compescere valeremus , quando id nostra assequi auctoritate ita , uti aequum erat, nobis non licuit a sperantes , eadem divina benignitate freti, fore, id quod plerumque accidere solet, ut bello pacem pareremus, ut compositis tandem rehus, atque omni insidiarum suspicione remo.ta , Otium nobis, spatiumque sit caeteris Christianae reipublicae vulneribus sanandis. Atque id ut commodius emcere possemus , cum

carissimo nobis in Christo filio Henrico Francorum Rege , certis legibus , ct conditionibus foedus inivimus , memoria repetentes hujus Regis Majores , pientissimos homines, Regesque illustrissimos , per-mtuos Sanctae Sedis Apostolicae auctoritatis defensiores , libertatisque semper fuisse vindices . Sed quoniam , quamvis magnae, firmaeque Vopiae , debiles sunt sine capite, ac duce., eoque perito, atque PIM

243쪽

ctanti, ea nos cogitatio sane perquam sollicitos habebat, cuinam mutissimum hoc tantum, ac tam arduum munus Committeremus i cum .

te , dilecte fit , ita esse animatum pro tuo in nos , atque in hane sanctam Sedem constanti studio, ac pietate cognoUimus , ut periculorum nostrorum te propugnatorem , auctoritatis defcnsorem prosit reris . Quae res cum gratissima nobis pro eo , ac debuit, fuit quamvis omnia de tua virtute , ac fide jampridem in Deo sperantibus tum totam dubitationem nostram sustulit . Ut enim in omnes partes dispiciamus, te a divina benignitate confictum, & consormatum, a que nobis , & his Sanctae Sedis Apostolicae temporibus reservatum existimamus , quem tanto muneri, tantisque rebus praeficercmus, quem a patre tuo, viro sertissimo, atque clarissimo, in militiae disciplina a puero educatum, summa rerum bellicarum scientia ornatum esse scimus , in regendis civitatibus , quas multas , ac nobiles possides. cum maxima vigilantiae , integritatis, justitiae , prudentiaeque laudo versatum videmus, tum per te, tuisque separatim viribus firmum , ac validum. Itaque cum te Italiae ornamentum, atque hujus Sanctae Sed is praecipuum adminiculum semper statuerimus esse , sine ulla dubitatione te Ducem praedicti foederis, in quo tu etiam comprehemsus es , Capitaneumque Generalem , Sanctissimum Dei omnipotentis nomen invocantes, deligimus, facimus, constituimus ,& declaramus, tibique omnem ejus foederis copiarum , peditum, equitum , fabrum,

tormentorum , caeterarumque rerum ad id pertinentium omnium cinram , atque imperium demandamus ; universoque huic negotio trapraeficimus cum omnibus honoribus, dignitatibus, privilegiis, titulis, insignibus , quibus antehac caeterorum si, ilium foederum Generales

Capitanei uti , frui , & potiri de jure , vel de consuetudine soliti

sunt , atque eo etiam amplioribus , quo tua quoque facile insignior dignitas est . Et praeterea cum annuo stipendio , S ut dicitur , pro Plato , ducatorum duodecim millium cum in pace , tum in bello, cujus initium ex Calendis Septembris sumatur I FI S. stabileque permaneat non solum Pontificatus nostri tempore, sed etiam Sedis ipsius

Apostolicae . Itemque cum custodia corporis tui quinquaginta peditum cujusvis nationis tuo arbitrio deligendae, tum etiam cum praesidio trecentorum quinquaginta peditum , equitumque centum quinquaginta , ad tuas civitates, tuosque fines ab hostium incursionibus tutandos. Hortamur autem te , ut Majorum tuorum , . clarissimorum , sortissimorumque hominum , virtutem reminiscens, ita hoc munus susti-pias , ut cum illorum virtute tibi contendendum esse statuas; atque

illud etiam memineris , quod te nullo modo oblivisci posse arbitra

mur a

244쪽

ΕPISTOL n. azimur, tanta te habere ab hac Sancta Sede beneficia, ut omnia summa illi a te', atque a tua cIam is familia debeantur. Datum Romae apud Sanctum Petrum , sub Anulo Piscatoris die xv. Septembris I I I F. Pontiscatus nostri anno secundo.

riae Duci, Foederis a nobis cum Henrico Franco rum Rege initi Capitaneo Generali.

stius. DAULLUS Papa IV. Dilecte fili, nobilis vir, salutem , I & apostolicam benedictionem . Cum pro singulari tua

prudentia , praeclarisque virtutibus , te Ducem , Capitaneumque Generalem foederis a nobis cum Henrico Francorum Rege initi delegerimus , ad gravissimas eorum injurias propulsandas, atque coercendas, qui non modo occultis insidiis, sed nefariis etiam armis, atque aperro latrocinio dignitatem nostram labefactare , atque hanc Sanctam sedem, quam summa pietate revereri, & colere debuerant, perve tere adoriuntur; videan, usque salutis, auctoritatisque nostrae tuenda gratia, te arma nobiscum, & cum Rege Christianissimo eodem foedere conjunxisse , nullumque discrimen , nullas inimicitias , nullas denique vitae dimicationes pro nostra dignitate defugiendas existimare : pietatem tuam erga nos, atque hanc Sanctam Sedem, omni laude , atque honore dignissimam judicamus , tuamque cum Rege societatem in Domino plurimum commendamus , quam ut conserves,sie in pacto jam foedere cum Henrico Rege constanti animo perse-Veres , ad repellendos improborum conatus contra Apostolicae Sed is dignitatem, magnopere te hortamur , & pro nostra paterna auctoritate etiam praecipimus . Quoniam vero Principes, ranta Pietate praediti , conjuncti inter se plurimum Christianae reipublicae prodes queunt, tibi praeterea permittimus, atque condonamus, pro ea potestate, quam a Deo, & Domino nostro Iesu Christo accepimus , ut nou

245쪽

eon modo in praesentia , ac pro desension , patrocinioque hujus Sanctae Sedis , Francorum Regi deservire valeas , esusque exercitui praeesse, sed in omni etiam alio bello, quod vobis sine detrimento, aut praejudicio Apostolicae Sedis gerendum esse statueritis . Quod si

feceris , ex mandato, atque auctoritate nostra seceris, neque id ullo quisquam tempore culpae tibi vertere poterit. Statuimus enim , nequis in posterum re , tanquain Sedis Apostolicae vasallum, hac de caussa criminari , aut accusare audeat , non obstantibus quibuscunque aliis contrariis constitutionibus; atque has nostras literas firmi , validique contractus vim habere decernimus, tuam in nos pietatem grato animo persequentes. Tu vero cum Majorum tuorum praestantissimorum Ducum virtute certabis , & a nobis omnia, quae ad dignitatem tuam augendam , atque amplificandam Pertinent , Deo favente , exspectabis, Datum Romae apud Sanctum Petrum , sub Anulo Piscatoris die xv. Septembria I I I S. Pontificatus nostri anno secundo.

Ioannes Benevenimus.

246쪽

DISSERTATIO

ARCHIEp. BENEVENTANI ADVERSUS

PAULLUM VERGERIUM;

An uxor fit ducenda.

248쪽

DISSERTATIO

ARCHIEP. BENEVENTANI ADVERSUS

PAULLUM VERGERIUM.

IUOD Scribis

s dictum tibi esse a neseio - il quo , qui isthac iter haberet, quosdam , qui Romae vivant, queri de tua petulantia , ac

malevolentia solitos'; scito, id totum falsum,' u l--M ς Rugδxorium esse z nemo enim est , non 'n dicam bonus, aut notus, sed sanus modo, s. 'd qui te , tuasque istas nugas flocci unquam h HI 1 2: fecerit . Neque id Romani modo de teis, scriptisque tuis sentiunt , sed idem totius l Ιt-liae de tua stultitia judicium est . Qua

Dbrem , quod de eo te purges, nihil est. Omni ego te, mi Vergeri, molestia libero: atque animadverti, duci omnino esse hominum in Italia genera ; alterum eorum, quibus ignotus sis; alterum eorum , quibus nimium etiam ss bene coanitus. Ac

249쪽

qui te, vitamque anteactam tuam norunt, ii te ex helluone impuris. smo, perditissimoque, tam repente morum magistrum isthic exstitisse ridenti tu dolere eoa fortasse arbitrabare . At quibus ignotus es, ii, siquando in tua ista tam praeclara scripta inciderunt , quid credis a negligunt te, atque contemnunt . Nempe, inquis, quod ineptire me

seruiunt. Primum quidem isthuc ipsum scilicet: deinde illud quoque

accedit, quod usque adeo palam mentiri te vident, ut nullum esse periculum statuant, quemquam fore in Italia quidem , qui compos mindo mentis sit, qui compertum non habeat, impudentissimum te ita, uti es, esse, aut qui credi tibi quicquam oportere existimet.

Et quoniam libere , ac. fraterne agere tecum a pro nostra mutu

inter nos benevolentia, institui, obsecro te , quid tu tibi voluisti, aut quicunque ille fuit, qui de Paulli III. vita scripst Putastine, que quam fore, qui tibi de tor, tantisque criminibus, ac sceleribus er deret a Qui tu isthaec scire potuisti a Praesertim cum tam multa sint intestina, ac domestica, de quibus vix unus, aut alter ex intimis f miliaribus , etiamsi maxime vera sint, suspicari aliquid signis quibusdam possit. Qui igitur tu haec alienus , ac prope alienigena, tant pere affrmas t praesertim scitus: quis ad te detuliti Qui testes assu runt Quae proseruntur literae r Ubi tu intersuisti r Huc accedit illud cllam , quo vel castissimi, atque integerrimi viri, a quibus, ne dicam

joco, nos longissime semper abfuimus, a testimonio dicendo removeaxi solent . Quidnam igitur id est Inimicitiae r ac vereor equidem , ne id non exiguum Paulli probitatis fignum si, quod te , moresque tuos oderit. Sed mitto hoc. Inimici tui vitam scribis x nemo tibi dei ejus peccatis quicquam credit. Nam cum civibus, amicis, consanguianeis tuis, tam Petulanter maledicere, atque adeo male etiam facere

consueveris , quid homines facturum inimico , atque hosti putent Nam cum Paullo intercessisse tibi inimicitias, tute mihi millies n)uis gasti: non has novas modo, propter quas isthuc transfugisti ; sed veteres illas quoque de tuo stipendia, cum tu magni Operam tuam faceres , magnificisque verbis extolleres , cum assiduas, operas navasse ste Sedi Apostolicae praedicares, quam tu Sanctam illis temporibus si gulo quoque verbo appellabas , quoad scyicet extorquere, & auferre aliquid te ab ea sperasti posse . Cum tu igitur maguam mercedem. Posceres , ac flagitares, ille, utpote vir. magnus, ac gravis , neb loni tibi nihil neque crederet , quod tua nihil intererat I neque daret, quod tu iniquissimo animo patiebare et Ortae inter vos sunt ob eam ipsam caussam squa de caussa nune quoque tantopere irasceris Italiae gravissimae inimicitiae , quippe Ob famem , atque egestistem tua r a.

250쪽

ADUERSUS PAULLUM VERGERIUM. 117

Ae si verum fateri volumus, magnam tu Germanis hominibus conis tumeliam facis , quod idoneos arbitreris esse, apud quos eam impudenter mentiare , quosque usque adeo contemnas, imperitosque rerum putes , ut tibi de tuo inimico tam inepte , tamque aPerte mentientiridem habeant. Si literas , s restes, si tormenta, atque equuIeum asi omnia probationum genera proferres , nemo tibi lamen venefico , atque uxoricidae crederet, de tot, tantisque praesertim rebus. Tu imnuenti modo tibi fidem haberi existimas r nihil agis, mihi crede , ne cum dejeras quidem , euin libellum nunquam te scripsisse : nihilo enim secius impudens es, cum illo uteris, cum illum venditas, cum in illo scripta convicia illa inania, ac nugatoria pro testimonita recitas. Nam quod ais, non ferre te quasdam, qui in Germaniam invehi conati fint, jocari te arbitror, cum te maximae, clarissimaeque provinciae patronum facis . Τu, furcifer, Germaniae patrocinium suscipis r Hoc nimirum uno semper valuisti plurimum , ut nihil unquam quicquam usquam te pudeat. Dic mihi , non tu Germaniam, cum tota illa gente humanissima , una coena , si opus si, divendas Verebere credo alienos destituere , ac desercre , qui amicos , qui fratrem , qui conjugem, qui patriam, qui pietatem prodideris i Nonne tibi cum tui simillimo Ioanne Baptista Polae Episcopo , fratre tuo , diuturnae , graves , asperaeque inimicitiae intercesserunt Cum de hoe uno inter vos pugnaretis , ac digladiaremini, uter vestrum impurior, uter nequior esset Nam paterna re certe negotium vobis non facessebat . Pietatem ludibrio aeque utrique habebatis, atque aeque ab omni laude , atque ab omni honore utrique aberatis . Nonne haec notissima iis, qui te, atque illum noverunt, sunt λ Quid Elium , amiacum , amnemque tuum , nonne frustratus multos annos es Pensione

ea , quae illi a te debebatur a Cum ille stipulatus a te esset, eaeque exstarent literae publicae , in quibus, juratum eam te illi pensionem repromisisse , scriptum esset, tu sanctissime deIerares, promissse te ei nihil ἀ Quae postquam prolatae literae sunt , Oblitusne es , quae lust

de eo querela fuerit quam aspera i quam diuturna ) Quasi illo,

cum te sbi jampridem debitam pecuniam flagitaret , in uriam mamgnam facet uti nam illud quidem tibi memoria excidisse viduo, quod,

Elii molesti cim , atque acerbitatem caussatus , mutuam a multis ea specuniam sumsisti , nec Elio unquam perseivisti , nec creditoribus reddidisti ; sed hoc memoriae tuae vitio evenit , illud humanitatis, ac misericordiae specimen est tuae . Quotus enim quisque in tua civitate est, cui celaum , atque compertum non sit, Dianam uxorem alum vencno a te esse sublatam, quod obstare illam honoribus , Ω-

SEARCH

MENU NAVIGATION