Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

28 CARMINA Tanii est vis animi, o spiritus igneus ,

Iuo nil melius , nilque salubrius concessere homini ; flet modo, nec nimis Audax mole ruat sua .

Ad Galeati um Florimontium I ' X animo, Galalee tuis fuaυillime chartisia Gratulor , or longam victuras auguror aυum ἶΝam traciant de virtute , or de moribus almis, Sermone egregio , ampullis , nugisque relictis , Lueis aliquis fretus , tumidusque , audaxque juveuta Pervolitat titulos , veterumque excerpta Sophorum ,

Cumque aud percipiat quicquam, improbat omnia demens, Ei libros facit Vse novos onrobria secti. Tu vero , Galalee alba venerande senecta, ua tecum V e diu versasti pecrore in imo, Algiduo studio prisca exemplaria volUens ,

Nunc promis tandem , atque in librum digeris auream, Luem docti plausu excipiunt, releguntque ιιbenter; Pracipue magnus Polus , quo doctior alter Non est , aut melior, nec erit tempore longo.

Vs tuo Polus jusso , Galalee , libello

Ad mensam recitari, in Caelum laudibus esseri. Ergo jure tibi, atque tuis , Pa Ier optime , chartis Gratulor , longum vicIuras auguror aυum Icumque illis nomenque tuum a cir tua gloria viist.

SI q-is, Olympiacae miratus dona palaestra,

Alipedi contendat eqAo , celerique quadriga Declinet meta compendia doctus habenis; ι juvet immani potius decernere caesu ἔVel collimet aυi'. rapidis vel cursibus Euros Pr OUocet; aut volucri spumantia marmora Umba Pe rvolet ; aut audax fulva luctetur arena et

Disice illi est viridi redimiInm tempora olivi E Verri pypuli tergis , plenoque theatro, Si Dio tigod by Cooste

52쪽

IOANNIS CASAE.

Si vitror super astra volet rumore secundo. Si clueos tractare libet; si Martis amore Incensus, rapiaris equo per tela , per ignes, Per densas acies, Getulis qualis in arvis Impavidus fremit ore leo , ferrataque vasto

Agmina Venantum aggreditur, frangitque cruentus Excutiens cerUice comas , hostilia tela et

Dulce est post caedes , capitis post mille pericla,

Post ferro domitas acies , populosque rebelles ,2uadruvo curru gemmis spectandus, o ostro Per populi plausum roratis undique nimbis Florum , s scandas Tarptias Victor in arces , Si videas duci, demissa fronte , DrannoσAnte tuam currum, populoque undante, quadriga Segnius ire rotas , ct equos consistere turba, Armorumque frues , victoque ex hoste troyaa . Si cui pacato risit Sapientia vultu, Illias ct docros si non expalluit haustus , Dulce es occultas rerum cognoscere caussas; Iua coeant elementa fide , qua sedera tege Eternis des a globis immota pererrent ;Qua vigil aetherios concinnet cura rotatus, Temperet sipduis , o decedentia certis Tempora momentis, Solis , Lunaeque labores ;Ωuo latices veniant fonte, ct cur samina volvant In mare praecipites undas ; quo careere Musa Sollicitent Pontum; teretes qua grandinis orbes Parte Poli crescant, rores, gelidaeque pruinae. uid referam quantos accendit laudis amores, Palladias rixas ubi miscuit aemulus ardor pSiquem blanda juvit 2ocilis facundia linguae,

Magna parens Latraeque Togae , mitisque Senatus, Seu libet aetherii laudes extollere civis; Seu libet audentes lingua terrere minaci, Et rapidas , fonti, puroque smillimus amni, Mulcere eloquio commoti pectoris iras:

Dalce est I spensas mente , lacrimisque rigantum

53쪽

3o CARMINA

Ora videre virum, fixumque in corde dolorem rAut s Pegas is liquidas e fontibus undas Hauriat, est plenum Dircaei flumen Oloris Ebibat, aut latices melior qua Mincius errat Ad Apollinem. Ode γQuam Ranutius Gherius, paucis immutatis, tribu Hyppolito Capilupo.

Crineque intonso , ct pharetra superbe, AZplices aures precibus benignas, Pulcher Apollo . Arte tu fanas medicus salubri Corporum morbos; tibi nota quaeque es Herba ; Iu fortes regis, ac futura

Praecinis augur. Tuque , dam longe iacularis arcu, Territas Divos , Hominumque catus , At itia Matris tacitam pererrant udia mentem. Tu novem Caeli moderaris orbes,

Siderum Princeps , obiensque circum Et mare, ct terras , nil doque Olympum Lumine lustras. Sic novem praestans cithara Camenis , Dum vagis plaudunt pedibus choreas , Dulcia aeterno modulata plectro Carmina dicis. Sic refeys , nigraque diem relatam Νοθe celas , scilicet ut quiescat Fessa mens curis hominum, o diurno

Membra labore. Tum tuis contra radiis refulgens

54쪽

Candidam Lunam mediis tenebris Luce perfundis ; nitet illa gaudens , Splendet o una.

Lenta per te pampineis racemisDυa dependens coquitur , rubetque Purpura certans; tibi plurimum ipse Debet Iacchus .au que mortales miseros aratro Prima defixo docuit movere

Arva , ct immens dare spem laboris

Semina fulcis. Concipit per te genitale semen Terra, mox alvum gravidam relaxans Parturit fruges , vario ne flores Feta ministrat. Hoe sciens a te gravidas aristas Expetit multis precibus colonus ,

Ut queat natos teneros , senemque Pascere matrem.

Supplices audi miseros agrestes, Ne fame heu dira pereant, situqne Horreat campus, penitusque cesset

Fractus aratri.

Tu quoque in Thracas metuendus arcu Bella age, o morbos procul hac ab urbe, Ut malis rursus redeant fugatis

Tempora in aurum . .

Imminet pestis Latio , ct ruina et En ferus Maυors ruit huc cruore Italo aspersus, nisi nos ab alio Aspicis aquas Eripe e tanto Italiam periclo; Iulium serva innumeros in annos, Cui data es rerum merito fiacrarum Summa potestas. IIuc ades lauro caput implicatus; Nos tibi sicras statuemus aras

55쪽

s, CARMINA IOANNIS CAST . compotes voti, dabimusque functos

Tharis honores. Taurus se lento redimitus auro, Cui modo erumstit tibi fronte cornu , Pastus o campis Latiis nitentes

Imbuet aras.

56쪽

OFFICIIS

ET TENUIORES AMICOS.

58쪽

OFFICIIS

INTER

I o N A omnino veteres, diuturnaque molestia caruisse mihi videri solent , qui non , quomodo nobis fere institutum est , ingenuos homines , sed plane servos in famulatu habuerint , quorum ad vi tum , eultumque , S

caeteras vitae opportunitates , Opera, ac mianisterio uterentur. Nam cum hominis natu

ra celsa , amplaque , & erecta sit, longeque ad imperandum magis, quam ad parendum accommodata ; in eam vigentem, atque imregram herile imperium , quod nos facimus, exercere qui volunt, ii molestum negotium, atque odiosum aggrediuntur . Itaque veteribus in edomitos jam, di quasi mansuefactos, quippe quos Prius aut compedes, ergastulumque, aut a pueritia usque captivus animus enervasset, atque emollisset, neque dissicilis , Opinor , neque injucunda dominatio fuit . Nobis contra cum robustis, valentibusque, E 2. di tan- Dissiligod by Cooste

59쪽

36 DE OFFICIIS INΤΕR POTENTIORES,

& tanquam adhuc seris res est, qui S propter naturae spiritus domin tum aspernantur , & oderunt, ct propter libertatem dominis etiam reinsistunt; rationem quidem dominationis , iniquius interdum , saepe tamen jure, ab ipsis heris requirunt, de repetunt. Ex quo querelarum, expostulationum , litium plena sunt Omnia . Sic enim est profecto r nam injusti rerum nostrarum ratiocinatores sumus , ac cum sua quisquo, quam alius, teque bona nimio carius aestimet, eoque plus in omni r

tione ferat expensum , quam acceptum reserat, res convenire non mintest . Hinc acerba illa sane querimonia , atque exprobratio : Ego me domi tuae contrivit contraque et Ego te sustentavi, alui, in honore habui . Quam quidem inter homines controversiam, quodque dissidium, ut , quantum est in nobis , sedemus , & componamus , a nobis, huc est ab hominis ossicio , minime duximus esse alienum . Quamobrem ,

cum in eam cogitationem saepenumero incumberem , praecepta quaedam, de tanquam artem de necessitudine , de communione ea , quae potentes inter, ac tenuiores conjugatur , quaeque ab ea re, quam imitari plurimum visa est, servitutis acerbum sane nomen invenit , degenda composui, eamque literis mandare institui; ut labore nostro , si modo quod cupiebamus, aliqua ex parte asscquuti sumus, normam utrique haberent, ad quam dirigere si se vellent, iis commoditatibus, propter quas eam coniunctionem , quae sane una omnium maxime turbulenta videtur, copulassent, placide , tranquilleque fruerentur. Quoniam igitur communionis, societatisque unius cujusdam inter homines praecepta tradimus plures autem sunt hominibus inter ipsos, de variae communitatum species , quarum aliud aliis propositum sit in primcipio haec ipsa, de qua sit nobis hoc tempore explicandum , succrni a caeteris, seiungique debet ἱ ut, quamquam de omnibus quaedam com muniter praecipi soleant, quae ad uberiorem quandam , amplioremque artem pertinent; tamen, quoniam hujus quoque generis separatim prae

ceptioncs sunt , eae a nobis distiniste , dilucideque exponantur . In omni itaque societate vincienda , aut voluptatis dulcedine , fruendaeque jucunditatis studio homines ducuntur , aut rerum, quibus utuntur, facultatem, potentiam , Opes , & copias, cxteraque id genus adipisci, tuerique, aut etiam adaugere Volunt, quae Omnia in rationem utilitatis

cadunt; aut honesti, rectique , ac decori pulchritudine , & splendore excitati , illectique rapiuntur . Ac primi quidem in genere exemplis enim res fiet apertior in libidinosi amores sunt , de quae deliciae appellantur , caeteraque ejusdem modi . Utilitatis autum genus latissime fi sum est : continet enim Rempublicam primum universam, deinde sim gulas sere Civitatis partes et nam inita est civibus communiter inter ipsos

60쪽

ΕΤ TENUIOR EI AMICOS. 37

societas eam ob caussam, ut congregati, salvi, incolume sque e sse posisint; tum multae quaestus , lucrique caussi communiones sunt privatim contractae . Tertium autem genus amicitiam complectitur , non hanc

popularem, sed illam bonorum ; cum scilicet honestum, Iaudabile , d corum , non emolumento captans aliquo , sed sua ipsum vi , ac digniatate inductos homines virtutis amantes conjunxit arcte , atque devinxit. Tenuiores autem homines cum se ad Principum Civitatis amicitiam applicant ; contraque clari , potentes , opulenti cum obscuros, insi mos , exiles in contubernium , ac familiaritatem recipiunt , neutri fere honestatis decorem consectari , ac ne attendere quidem videntur, sed utilitatem modo , aut voluptatem sequi . Id ex eo intelligere licet, quod neque illi bonos quosdam viros, justosve , aut fortes, ac moderatos , quibus inserviant , sed gratiosos , ac locupletes, si utrumvis iticeat , delegerint; & sortunis ditati, confestim, tanquam id operis habuerint , discedunt , aut certe cupiunt et atque hi rursum Iaboriosum, quemlibet, aut industrium, S solertem , frugique exquirunt , cosque insigniori al;qua virtute praestantibus longe praeferunt. Quare , quae de vera illa , & germana amicitia praecipiuntur , cum morum similitudo,& convenientia bonorum animos stabili quodam amore , ct caritate devinxit, huic necessitudini convenire non poterunt: diversorum enim generum eaedem praeceptiones esse non possunt; neque vero eadem esse genera, quorum exitus, finesque diversi sunt. Atque alia est etiam humanarum societatum divisio et nam aut pares inter se copulantur, quales fratrum conjunctiones sunt; aut dispares, cujusmodi parentum est, ac liberorum inter ipsos communitas . Permultum vero refert ad imveniendi officii rationem , utro quis in genere cam , qua de agimus, necessitudinem constituerit , quamquam m promtu id quidem eli: --bigi enim non potest, quin ad posterius reseratur. Sed cum sere comsset , dispares hoc amicitiae genere copulari , illud parum percipiant,

aut certe non satis constanter ad extremum usque retinent. Stabilie

dum est enim, firmandumque quid sit illud , cu)us praestantia princeps

in hac necessitudine , & tanquam herus cernatur, ne vagari, errareque hujus ignoratione cogamur . Principem igitur locum non, ut plerisque in rebus, ita hoc in genere , doctrina, nec aetas, nec nobilitas, nec vero virtus obtinet; sed pecunia modo , & dignitas, ct potentia dominatur . Atque haec quidem ut concurrant omnia, optabile est ; sin minus , vel uni deserviendum est . Satis est autem ad hoc argumenti, 'quod saepe . unius conversione fortunae ratio Omnis amicitiae commutatur , multique cum iis , quibus diu tanquam praefuerint , non modo

exaequantur, sed etiam iis ipsis efficiuntur humiliores, a quibusque an

SEARCH

MENU NAVIGATION