Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

71쪽

g DE OFFICIIS INTER POTENTIORES,

apertis capitibus dextra, sinistra stantes ne respicere quidem a Regi ,

igitur haec, atque hu)usmodi imperia relinquantur . Qui vero parem illis praestantiam assequuti non sunt, desinant eorum speciem assiectareo, ne & suis odiosi , invisique sint , & irrideantur ab alienis . Nihiloque clementius illud est , cum levi quaque de caussa contumeliis, convicio. que , & clamoribus honestos saepe homines consectantur, idque palam in publico. Quid vos servis faceretis Ut enim sit impotentium amico.

rum ferre omnia , vestrum certe est , quantum eos oneretis , videres. Nam qui eo usque protervi sunt, atque effrenati, ut manus etiam hominibus liberis afferant , eos tanquam desperatos aliquos coercendos censemus , non admonendos. Negat Aristoteses, ullum esse ossicium,

quod in servum , quia quidem scrvus sit , tueri dominus debeat ; sed

quia homines tamen servi sunt, adversus eos quoque humanitatis leges inviolatas servari censet oportere . Nec vero illud incommode', quod

falsus ille Sauria, quamquam servus, de quidem nequam , homini libero respondit in jurgior

Tam ego homo sum , quam tu. At ii ne liberos quidem homines putant , quorum etiam durior eli, quam bestiarum quarundam apud eos caussa: etenim quibus equis ipsi vehi consueverunt, eos curari diligenter student, neque labore nimio defatigari, fetasque recreari, &- conquiescere volunt. Hominibus vero quando aut quisquam parcit, aut medetur , aut ulla in re consulit Aut quodnam Romae genus est tam omni indignitate , atque iniquitates exercitum, quam Potentium tenues amici Sunt haec non modo Christianae caritati , atque humilitati repugnantia , sed ab humanitate quinque hac communi, longe , longeque abhorrent. Ne igitur humanitatem fortuna obruat, neque opes, θ' potentia libertatem coerceant. Dissicile est autem omnibus in rebus modum non solum tenere , sed etiam, qui sit , cogitatione investigantes statuere et variantur enim ossicia personis , temporibus, aetatibus , rerum natura , hominum moribus , lincorum consuetudine , rebus aliis prope innumerabilibus. Quam quidem varietatem uno aspectu intueri , ct comprehcndere , hominis est acute, celeriterque dispicientis . Nos neque acrius cernere nos quicquam putamus , neque id mὀgnopere nunc quidem necesse esse arbitramur : Ω-tiscieri enim huic loco posse statuimus, si praecipiemus ut ea , quae

superius memorata sint, retinere velint. Sunt autem duo : unum, ut amicorum obsequio , atque Opera tum clementer , & benigne , tumis

etiam juste , hoc cst , congruenter utantur ; alterum , ut ipsi mini, me sint amari , minimeque dissicitcs, ac moros. In muneribus igitur assignandis, dandisque negotiis , personarum ratio , & delectus habea

72쪽

tur , ut , Ruid sordidius tractandum inciderit, vilissimo cuique mania detur ; neque per homines nobiles , quod nonnulli perversitate quadam

adducti student , verrantur sedes , aut e tricliniis , conclavibusve immunditiae efferantur . Laboriosa ut ne imbecillis , neve subturpia quae dam honestis, aut ludicra, & levia grandioribus natu imperentur. Nec enim Homerus Phoenicem Achillis jussu pocula ministrantem facit, hominem senem, & gravem; sed adolescentem, aequalemque suum Patroclum . Illud etiam praestent, ut nihil omnino cuiquam majoris aut oneris imponatur , aut laboris , aut contentionis, nisi necessario , aut cerae magna de caussa: praecipit enim humanitas, uti ne aliena solli citudine , O cura, praesertim quae gravior sit, tanquam animi caussa

abutamur . Nam ii quoque , qui servi plane sunt , ferre haec graviter, aegreque pati solent: me heri immodesta coigit, me qui boc

Noctis a portu ingratis excitavit.

Nome idem hoc luci me mittere potuit Ferramenta , ω veetis , reliquumque instrumentum animale habuisse , Daedalus dicitur ; num igitur eum censemus , aut quae serrae ementopera , caelo mandare solitum t aut eam ipsun , cum moliendum t men nihil esset, vetuisse quiescere t Hunc igitur imitentur , sitque imperium in amicos justum , & clemens . Qui vero acerbe ab amicis operas exigunt, qui semel, atque iterum cessantibus succensent atrociter, qui se se implacabiles , atque inexorabiles praebent , praeterquam quod injuriam faciunt , non amicorum catervis se se stipatos esse cogitare debent, sed hostium . Aiquc cxia1n cst ira scamone, S convictu sup riorum comitas quaedam , vel severitas potius, sed humanitate , & jucunditate condita , qua praedita qui fuerint, eos domestici amici quasi

parentes verebuntur, non autem ut tyrannos metuent , eoque etiam diligent . Omnes enim , quem me uum , eundem oderunt . Verum

plerique familiaritatem nimiam vitare dum volunt , quod apud eos, qui in consuetudinem se se penitus immerserint, retinere se dignitatem vix putant possie , contumaces sunt , atque inhumani. Ac fuit omnino

Dejoces quidam Medus , vir sapiens in primis, qui cum propter i

stitiam , ut est apud Herodotum, rex esset constitutus, cum alia mulinta dicitur habuisse salutariter instituta , tum illud in primis, quod ad

majestatem pertinet et quaecunque enim inciderent , transegisse per interpretem dicitur , ut Medorum audiret ipse neminem . Neque cuiquam aspiciendi sui potestatem faceret e metuebat scilicet vir magnus invidiam ; aegreque laturos sentiebat cives suos , quicum pari dignitate tam multos annos vixissunt, cum ipsum tanto sibi honore praeferri . Huic Tom. III. G igi-

73쪽

igitur malo occurri ea ratione putavit posse , si se se non familiarhati modo, sed etiam oculis civium subtraxisset: fore enim , ut paullatim ab ea , quam de se cogitationem habere soliti essent , desuefacti majus quiddam animo conciperent , & mente. Sic est enim omnino : nam quae incognita , intractataque habemus , ea majora plerunque animo Mobis fingimus , & suspicamur esse. Neque vero ego is sum qui suis perioribus id praecipiam, ut se se inserioris ordinis amicis, quas m manis fratribus, patefaciant, ac nudent: sit hoc simplicis, snceraeque

amicitiae proprium . Sed ut hoc non probarim , ita austeros, tristesque, ct duros esse eos nolim . Recte autem Dejoces , ut in barbaris qabdem , dominationeque nova ; quamquam multa cum sequuta esse imcommoda necesse est , in primisque illud, quod aequalium, quod sit rum , quod civium denique consuetudine, & conspectu caruit . Digni, ratem igitur Potentes retineant, sed bono modo; audiantque , negotiis curisque vacui, clomesticos amicos; & quidem humaniter , benigneque respondeant; interdum etiam ultro ipsi appellent; familiariter quoque garriant , dentque se se ad lenitatem , ut inrelligant homines tenues, non tam serviliter se tractari t est enim hominis natura minime dom nationis patiens; quo magis servitutis , ac famulatus species , quae ut in suis appareat, de industria quidam essicere solent , occultanda est, atque opprimenda . Sed est etiam in nonnullis malitia quadam simul ta comitas, qui, quo diutius amicorum operis fruantur , gratis homines miseros, atque abjectos spe producunt , ct clementiae , bonitatis.

que smulatione laetant, ut annorum multorum labores una cum Ma da appellatione compensentur . Tollatur igitur meretricius hic mos

malitiaque, & fraus non ex hac consuetudine solum, sed e tota vita pellatur. Nec , pecunia fraudare quempiam si turpe putamus , vitae, atque aetatis alienae fructus intercipere, frustrarique per bonitatis spoclem homines vel amicos, vel certe familiares, tenues quidem , atque inopes, rectum , honestumque censeamus . Callida est etiam, malitiosaque eorum interpretatio, qui , quod renuibus amicis non injuste , aut graviter imperarint, quodque in eos ingenio leni , ct clementi sint, vigilias, labores , curas , pericula , damna omnia dissoluta illis es existiment , affatimque suisfactum autument; quas vero id initio sp etatum sit , ut obsequium obsequio , ac non pecuniae fructu , atque emolumentis compensaretur. Neque cium citharoedum , in epulis qui caneret , iidem si conduxerim , atque is ubi postridie mercedem exigat, assidere hominem jubeant, audireque se vicissim vel modulatius canem tes , non injusti fiat i Non enim commodata oblectatio est, eandem ut

reponere aequum sit, scd quasi vendita. Quomodo autem Superiorum

74쪽

ET TENUIORES AMICOS. yr

incommoda , de contumelias inopes perpeti decet , neque id patienter solum , sed etiam demisse ; ita vicissim , siquid offensum ab inserioribus forte se , squid repertum vel in natura est , vel in moribus vitii, aequo animo, tolerabiliterque serre id Superiores debent. Quam

enim dissicile sit, ad alienum arbitrium , sensumque viventem , ut cum dicta, tum facta, tum ipse mediusfidius motus, gestusque ad alienam voluntatem dirigatur , nihil Mendere, nusquam incurrere ex eo in telligere licet , quod ne ad nostrum quidem judicium , ad libidinemque cum vivimus, facile nobismet ipsis satisfacere solemus. Provideant igitur , ne , siquid aut quotidiano in ministerio minus apte, minusvei eleganter forte ceciderit , aut in rebus mandatis gerendis non exqui stam quandam solertiam , industriam , diligentiam , celeritatem praestiturint tenues amici, continuo excandescant, atque esserantur iracundia , quod faciunt quidam , S sane furenter, S saepe et nihil est enim facilius , quam per alium enicere, quod velis, qua id ratione comm .dissime fieri possit, optantem cogitatione desgnare I sed facientes multa impediunt , multa interturbant , de retrahunt . Quamobrem sium indulgere potentes inopum peccatis. aequum est, tum se se ipsos excutere , perstr utarique decet , ne , siquid forte in animo mendi latu rit , quam ipsi culpam sustinere debent, eam amicis attribuant et saepe' enim usu venit, ut Superiorum inconstantia , perversitate , festinatione, iracundia , levitate bene , ac prudenter institutae , procurataeque res, accurataeque , ac diligenter administratae conturbentur , secusque cadant. Ex quo illud e vacre comoedia r Euam arduum, Dii boni , negotium es, Dementi hero cum servitutem Iervias. Caveant igitur hoc quoque I neque in amicos stomachum erumpant, cum irati sbimet ipsis esse debeant. Quoniam autem non benevolentia,

neque caritate adducti , sed praemiorum illecti spe , quemadmodum antea quoque dimam est , ad hanc conjunctionem accedunt . procurandum est, ut, qui suas partes diligenter, accurateque peregerint, qui observantiam, de sedulitatem , sdemque , de solertiam praestiterint, ne

laborum suorum praemio , ac mercede fraudentur . Ac quo modo ad inferiorum quidem incium pertinet , ut ne quicquam acerbius exigere videratur , neque potentem amicum flagitent, neve urgeant, sed tantum admoneant, dc rogent , idque verecunde longe enim ab O sequio , atque observantia recedit , qui ad summam illam rari emo, ac veritatem jus suum persequitur; camque ob caussam indigne paremtes ferre solent , cum a liberis in judicium vocantur et exaequari enim cum us se nolunt in sic haestantis in , atque adeo injuriam cogitantis,

75쪽

11 DE OFFICIIS INTER POTENTIORES,

cunctari , expectareque , dum admonearis , ut, quod debeas , dissolvas r est enim plane debitum , ne sorte errent, ut, quorum vita in nOsris commodis consumitur, eos remuneremus. Non igitur Mneficium se se dare arbitrentur , neque in gratiae loco potentes , atque opulenti ponant, cum bene de se meritos tenues amicos facultatibus augenti ac locupletant; sed ita existiment, obsequii se , atque observantiae pro mium solvere justum quidem , ac debitum et quaque ipsi mensura operas , industriamque ab illis exegerunt , eadem retribuant mercedem , imitenturque terrae , agrorumque consuetudinem , qui , a quibus diligentius coluntur, ac laboriosius, iis uberiores fructus ferunt: praeterquam enim quod ossicio facient satis, utilitati etiam consulent ; grati cnim habebuntur, ac benefici; atque ea re omnium erga se voluntates, studiaque amicorum excitabunt, ut summa alacritate, summaque contentione adsint, obsequantur, obtemperent. Illud etiam summopere viatandum est, in quod plerique solent incurrere, ut domesticis, famili xibusque amicis male ne sit, neve cibaria restricte nimium dent, ne svilissima quaeque , ct contemtissima consectentur, ne algcant, ne usu riant: nam id quoque in mercedis , non in gratiae loco ponendum est,

ut illi, sua quisque pro dignitate , alantur . Qui vero aut demensum quasi servis , exigue, sordideque praebent; aut, siquis quid commiserit, squis uspiam cessaverit, id cibo S potione subducenda vindicant, d pliciter reprehendendi sunt: & quod illorum in se cum odia, tum etiam voces irritant, a quibus diligi, colique velint; & quod, per quos la

titiam , magnificentiamque oltcntari , elucereque volunt nullam enim aliam ob caussam tantos suscipiunt sumtus in per eosdem illorum sordes, avaritiaque detegitur, atque effertur. Huc accedit, quod aspere , avareque tractui , de potentis amici benignitate cum semel desperarunt, in posterum quoque eum contemnunt: itaque neque dant operam, ut

illius sibi gratiam concilient , & , siquam etiam collectam habent, dia labi facile patiuntur: neque enim gratis diligere, ac ne diligi quidem,

nisi ex ea re ad se utilitas redeat, volunt. Itaque aut nulli, aut vili L. smus quisque in ossicio est et utilitas enim, quae hujusmodi necessitudinem constituit, eadem tollit . Quamobrem sua quoque interesse Poten- res statuere debent, ut quoad fieri possit , alacres, speique bonae plenos inseriores amicos habeant , amantesque sui, ultroque, ac libenter obsequentes . Id assequentur, si leniter, si humaniter utentur imperio,& si bene, benigneque merentibus fecerint. Nunc vero imitantur plerique civitatum quarundam leges, non sapientissimas illas quidem , quae poenae , suppliciique metu deterrere improbos ab injustitia tantum C

nantur 3 sausque habent, si illud praestuavit, uti iacinorosis inutile sit

76쪽

, peceare , aut plane etiam aerumnosum . Rectius autem est eas sequi, , . . quae regiae a Xenophonte appellantur eae enim emciunt non modo,

i ut peccare inutile, perniciosumque sit , sed etiam , ut recte facere sit, frui uosum , cum uraemia bonis , sortibusque proponant. Studeant igitur Potentes, ut voluntario amicorum Obscquio utantur: ita enim dei mum potentia jucunda est, si in Volentes eam exerceas. In invitos auia, tem , ac repugnantes imperium iis dedisse mihi Deus videtur , quos dignos judicavit , qui ita adfecti viverent , quemadmodum Tantalus,

quem apud inferos ferunt semper secundae mortis metu torqueri. Callidum est etiam quorundam , Versutumque consilium , qui domesticos inferiores amicos inter se congruentes metuunt , eoque in discordiis, dissidiisque in familia commovendis , Odusque fovendis , atque alendis sunt occupati et conspiraturam enim in patremfamilias consentientem domum Munt, dissidentem autem inter se cum eo conventuram . Qui si in improbos inciderunt , atque infideles amicos, quid est, cur c vere eos , quam coercere, aut Omnino iis carere malint i Sin probos, integrosque nacti sunt , metuere nihil attinet . Qui autem esse potest discrepantium inter se amicorum usus r Addiscant igitur imperii gerendi rationem: neque enim facilis quaedam res est , aut pervulgata; ac si verum quaerimus , ne humanitatis quidem usquequaque, sed magna ex parte divinitatis. Verum ea doctrina ab alia quadam arte petenda est, quam qui tenebunt, nae illi facile praestabunt , ut ab iis, qui imter se vel fraterne diligant, colantur ipsi, atque amentur plurimum. Ea tamen illud habet praeceptum saluberrimum , quo jubentur , qui cum aliquo imperio sunt, eorum quibus dominentur, voluntates , he nevolentiamque collectam , & comparatam habere et nam & domvatio tutior est, ac munitior , & obtemperantium usus tum fructuosior, tum longe, multumque Iucundior . Quo magis accusandi Iunt, qui aeternum cum familia sua bellum susceperunt ; qui non modo suorum patrocinium non suscipiunt , sed etiam ipsi oppugnant, & quasi adversariis, atque inimicis, quibus possunt locis, incommodant; ac, quo quemque industriorem, lidelioremque experti sunt, eo deprimunt magis, veriti scilicet, ne, si semel emerserint, vel ad alium se conservit, vel

rem suam agere velint. Rectius autem erat, quomodo vetercs efficiebant , ut e servis sibi libertos haberent eos, qui liberaliter servirent, sic hos a mercenaria, & servili, ad gratuitam, & liberalem amicitiami illos evocare e neque veIO rectius tantum , sed tuam utilius . Quod esti enim praedium, quaeve possessio tam opima , tamque omnium fructuum i ferax , ct fertilis , quam amicus est a Quantum vero interesse putamurit per gratuitosiae amicos Ita nostra, nosque ipsi curemur, an per hosce,

i in

77쪽

in quibus amicitiae smulacra vix ulla quidem apparent, amicitia vero ipsa plane longe abest ι Etenim , qui virae suae, vclut usuram, locant, ii, fieri non potest , quin laborum mercedulam , spemque dubiam utilitatis spectent, se seque respiciant, deque se unis anali , sollicitique sint. Itaque, quomodo coloni, qui non suos, sed de dominis conductos, funis

dos colunt, nec arbores serere , nec fundum instruere, nec vero vilis Iam aedificare, ornareve volunt , sed eam modo culturam adhibent,

quae prassentcs fruges , quam minimo fieri possit impendio, quam ube rimas habeat ; sic ii, quandiu quidem , tanquam operarii aliqui , dein serviunt , nulla re augeri , aut amplificari superiores amicos student, neque dant operam , illi ne nudi, inanesque sint; sed , ipsi ut quam brevissimo temporis spatio quamplurimum auferant , in eo laborant. Ubi vero a quaestu ad caritatem , atque amicitiam ingenuam illam , ac gratuitam traducti sunt , jam , quasi agrorum domini , non illud

modo attendunt , quantum ex ea conjunctione uno illis , aut altero anno reficiatur , quantumque ex ea re capiant; sed, uti nos ornatos, neque cultos habeant, id vero curant, atque enituntur . Itaque, am re , ac benevolentia complexi nos , Omnem laborem suscipere, omneque adire periculum gestiunt nostra caussa , non secus quidem ac sua; nec μm defatigantur, aut conquiescunt, aut separatim sibi quicquam a nobis prospiciunt. Quae quidem amicitia , nisi superbia humanitatem obterat, nisi hominis ponamus naturam, immanitatem autem belluarum induamus, sua ipsa sponte oriatur, atque alescat . Nihil est enim, quod homini accidere 7ucundius possit, quam hominis consuetudo, Praesertim congruentis ; ut sapiuntem quoque , qui haec tractam , in solitudine , atum fore negent . Nihil est autem proclivius , quam ut , quorum jucunditate oblectemur maxime , ea diligamus , atque amemus pluriamum . Magna praeterea est convictus , & contubernii ad hominum animos benevolentia implicandos vis : nam bustiarum quoque nonnul- Iarum animadvertere desiderium licet, cum ab iis eas distrahas, quibuscum pasci consueverint ; ut , qui cum , cujus fidem experti sunt, industriam probant, mores laudant, cuIusque Mnevolentiam , atque amorem erga se perspectum, S cognitum habeant, non corde ament , neque cum eo opes suas aequabilea faciant , naturie mihi vim adsurrevideantist humanae .

. FINIS.

80쪽

CARDINALIS BEM BI

I O AN NE CASA

Notis illustravit, se auxit Apostolus Zeuus.

Ετ iis Ba Maus IJ Venetiis natus est annis post Christum ortum M. cccC. Lxx. i in Patrem habuit Bernardum Bembum , is hominem cum vetere nobilitate , tum doctrina , tum etiam dignitate clarissimum, znam res Venetum publica a certis nominatim familiis administratur r eae clarae habentur : reliqui cives , quamquam sunt eorum multae amplae, honestaeque familiae , neque genus suum magnopere extollunt, ct in sua quique re gerenda occupati , civitatis princurationem sere non attingunt. Inter eas familias Bembi antiquissima stirpe orti , cum omni tempore in republica floruerint, ampli in pri- Tom. m. . H mis, Dissiligod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION