Opere di monsignor Giovanni Della Casa dopo l'edizione di Fiorenza del 1707 e di Venezia del 1728 molto illustrate e di cose inedite accresciute. Tomo primo sesto 6

발행: 1733년

분량: 298페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

38 DE OFFICIIS INTER POTENTIORES,

tea coli soliti sint , eosdem aut pecunia auctos, aut honoribus amplificatos contra ipsi reverentur , atque observant . Quomobrem sit hoc caeterarum communionum , siquibus ita viditur, praescriptum, & tamquam formula , ut , quod in unoquoque boni sit, subductum habeant; ac tantidem se quisque faciat , quanti sit, tantidemque ab amico aestimari se vcl postulet, vel patiatur . Nobis autem alio quodam modorationem institutam esse intelligendum est: plerosque enim fallit, quorum est error tollendus, ne , quod faciunt, turbent omnia . Cum igitur ratiocinabuntur, meminerint adnumerari , appendique par esse non omnia , sed pecuniam modo , atque potentiam ; quando ea est haec societas conditione contracta , ut potentibus, ut locupletibus propter id ipsum, quod opulenti sunt, tribuantur omnia . Quare qui sese paupertatem serre posse non tam negant , quam re ipsa ostendunt , quibus quaesito opus est , quique aliena egere se fatentur potentia , desinant molesti esse ; neque ingenium , aut nobilitatem, aut doctrinam , quihus rebus , quamquam prctiosae alioqui sane sunt, ne ipsi quidem magnopere confdunt , magnum quoddam pondus habere postulent , ut comparari se propterea, quod iis instructi sint, superioribus, aut etiam ante serri putent oportere. At vir ego, inquit, sum melior, eruditior, nobilior ; una modo re insertor , quae ipsa non in virtute posita est , sed ex fortuna pendet . Sit ita sane et muto enim , quod plerumque nimium semetipsos diligunt, nimium amplexantur ; sed, ut ita sit, tenendum tamen illud , nihil in hac communione relictum esse iis rebus, quas illi commemorant, loci et principem esse pecuniam , imperium obtinere potentiam placuit; accepta semel conditio est, quae aut tunc recusanda fuit, cum ferebatur, aut ne nunc quidem improbanda . Fuit olim apud AEthiopas lex, ut eum regem facerent , qui procerissimus reperiretur . Num igitur philosophus , brevis si forte fuerit , atque AEthiopiae regnum affectet, non ca lege puniendus si I Atqui Sapientia proceritati , Omnique corporis staturae longe antecellit 1 nemo negat id quidem ; sed ea tamen AEthiopes lege vivunt, quam violare sit nefas: sic nos eam scrvare legem debemus, quam nobis, quasi populo, usus , vitaque communis promulgavit, & tanquam suasit , quamque adeo ipsi sanximus . AETantum enim abest, ut quicquam adscribendum cuiquam sit, praeter id, cujus haberi semel rationem placuerit, ut cepe id ipsum , adjectis iis , quae plurimi alioqui sunt, vilius emciatur et ut meretrix pudoreis deterior est : ad quaestum enim ejus aestimatio refertur, quem pudor, quamquam laudabilis ipse per se , tamen imminuit ; petulantia vero, tametsi sua ipsa vi , naturaque turpis , auget . Neque vero aliam ob

62쪽

ET TENUIORES AMICOS.

caussam quibusdam in civitatibus institutum est, ut eximia quadam viro tute cives , populi arbitrio , innocentes relegarentur ; isque mos ab Aristotele , quanto, qualique philosopho non admodum improbatur, nisi, quod cum una aequabilitate res eorum publica contineretur, Omne quod emineret , cujuscunque tandem id modi esset , amputandum , S tanquam complanandum censebant λ ut ne virtuti quidem , se se nimium attollenti , parcerent . Quare divitiae tantum , atque opes in ea re censenda , atque aestimanda ponderentur, quibus semel principatus , di dominatio data est; reliqua circumcidantur: his se virtus, no bilitas , doctrina submittat: hoc qui recusant magnus est autem numerus ) seditiosi ut in Republica cives , sic in amicitia turbulenti existimandi sunt. Vinciuntur igitur necessitudine hac longe potentia, ac dia vitiis dispares r vinculum autem est non caritas, sed utilitas i ex quo illud conficitur, quod antea quoque dii tum est a me , errare eos, qui hanc necessitudinem verae illius, iustaeque amicitiae legibus temperari

putant. Nam hoc quoque genus importunum est, magnam quandam , aequabilemque benevolentiam , atque ardorem amoris requirentium t diastinguenda sunt enim necessitudinum genera , ne temere omnia ab omnibus exspectentur et quibus enim sua cuique privatim utilitas proposita pene ex conventu sit , eos nostra caussa tantum velle putare, ut alienum commodum anteferant suo , temere optantis est , non considerate judicantis . Neque vero eadem utriusque proposita utilitas est rsed operam , atque obsequium a tenuioribus potentes expetunt; inopes contra a divitibus , atque honoratis pecuniam , aut dignitatem : illi enim, utpote divitiis aliauentes , nullum sequuntur emolumentum ; sed id modo attendunt, quod eam sibi conjunctionem ad dignitatis splendorem honorificam , ad victum autem , cultumque , atque res gerendas , cum jucundam , tum vero multis sane locis peropportunam esi se intelligunt. Inferiores autem propter paupertatem , atque inopiam, pecuniae fruetum , aut dignitatem quaerunt: tum propter imbecillitatem factioses , opulentosque amicos sibi , tanquam adminiculum , parant. Quibus ita constitutis , quoniam expedit cum unaquaque in re eum nos bene cognitum hasere , quicum negotium nobis futurum sit, tum in hu)usmodi necessitudine vel in primis refert, non ignota nobis esse eorum , quibuscum vivimus, studia, clo voluntates , ut vel ad eas nos dirigamus , vel rem totam , s modo fieri possit, repudiemus ; operae pretium est, locupletum , ac potentium, contraque tenuium patque in pum naturam, & tanquam formam quandam , & speciem, quoad posissimus, investigare , in medioque ponere. Neque vero exquisitam quandam ad rationem exigi haec a nobis debebunt; quoniam nec omnibus

aeque

63쪽

M DE OFFICIIS INTER POTENTIOREs,

aeque in rebus subtilitas quaerenda est, nee vero postulandum , ut prensius agatur, quam ipsarum , quae subjectae sunt, rerum vis , & natura patiatur. λc locupletes quidem ita fere sunt morati, ut superbia , ct fastidio efferantur e perinde enim affecti vivunt , quasi bonis omnibus affluant . Et quoniam , quanti unumquodque sit , aestimari fere snummis soleat, eaque ratione argento venire Omnia, quia eo ipsi abundent , Omnium penes se rerum pretium esse opinantur , itaque beati sibi videntur. Ad hoc accedit , quod homines magnam pariem in re facienda, atque exaggeranda occupatos , divitiisque inhiantes vidente quare illarum possessione , tanquam excellenti inter homines bono quodam , quod unum expetant, quodque admirentur omnes, ipsi gloriantur ; reliquos autem despiciunt, nec homines putant. Quae quidem arrogantia , insolentiaque ea quoque re augetur plurimum, neque adeo immerito, quod multos multa locupletem rogare necesse est ; tum a bitrantur , sese dignos esse dominatu i propter copias enim, quibus ipsi affatim praediti sunt, dominationem , regnumque expeti putant. Gl riosae itaque, atque insolentes divitiae sunt; eaedem petulantiam habent, superbiae comitem: dissicile est enim, nisi si sorte ratio adsit , prudemtiaque , secundo Fortunae cursu non auferri. Eorundem est diffuere luxuria r nam & delicati , mollesque sunt, S copiarum ostentatione Mati videri volunt. Ad summam stulta pecunia est, sed fortunata, &felix . Praeterea autem multo haec sunt eadem novis in divitiis detelliora , quam in veteribus vitiar repente enim divites facti sunt, abu

dandi , ut ita dixerim , imperiti , ut plerique Romae . In quo si qui fortasse fuerint , qui detrahi sibi a nobis querantur , si meminisse de hebunt , non hunc nobis de hominibus , sed ipsa de re institutum esse

sermonem . Potentium autem mores partim cum locupletum natura,& consuetudine congruunt, partim aliquanto sunt etiam probiores: nam& honorum studium in his est , & animus virilis, atque ad agendum

promtus et praebet enim potentia facultatem , & propter dignitatem gravitas quaedam inest. Ac de Iocupletum quidem, ac potentium m ribus hactenus. In paupertate vero, atque inopia omnia iis contraria reperientur. Sic igitur animati erga potentes, & pecuniosos tenues amici esse debebunt, ut illorum incommoda, contumelias, injurias , ineptias non modo facile perferant , sed amanter etiam tegant ; eosque squoad feri possit, diligant, colant quidem certe omnibus locis, atque observent et diligi enim volunt , propterea quod existimant , a quibuSamentur , iisdem se se probari . Itaque cum omnia sbi divites arrogent , amicorum Obsequiis , atque observantia magnopere delectantur riui enim de se judicii habere eos adscriptores putant. Dissicile est a

64쪽

tem diligere eum , quem non probes et nihiloque factu facilius sic mo ratos, quemadmodum dictum est, Probare vcrumtamen, ut ait Tiaresias ille,

Iuvando pauperiem migis ambagibus horres , devoranda haec sunt, ferendumque aequo animo , quod corrigere nequeas; praesertim cum non virtute , & probitate haec necessitudo contineatur , sed emolumentis , & fructu . Stulte igitur faciunt , atque inutiliter , qui tanquam Horatianus Davus , decembri in dominos abutuntur libertate :Tu , cum sis , quod ego , ct fortassis nequior. Perniciosa enim haec sunt, praesertim adversus potentiam, superbiaminque . Quare non modo dici, proferrique haec non expedit , sed ne cogitari quidem sine detrimento possunt: retrahunt enim nos ab obsequio, & cultu potentis amici, sine quo contineri necessitudo haec diutius non potest . Non minus est autem eorum vitium , clamnum cc te idem , qui de superioribus amicis in omni sermone absentibus detrahunt , eosque , quos revereri , & colere non modo decet, sed etiam

fruiniosum est, laedunt. Itaque dupliciter accusandi sunt, & quod ab

ossicio recedunt , & quod eorum cum factis minime consentit oratior cum eo enim re vivunt, quem sermone improbant. Superbi etiam , atque arrogantes monendi sunt, atque , ut ab hoc studio desistant, hortandi r nam nihil obsequio , atque observantiae tam est adversarium , quam arrogantia. observamus cnim , & colimus , quos insigni aliquare antecellere nobis putamus et omnia autem sibi qui arrogant, nae illi longe abest, ut cuiquam Obsequi velint. Ac sunt omnino quidam nulla de re tam solliciti , quam ut ne cuiquam succumbere , aut quicquam cuiquam concedere videantur. Ii se se inseriores appellari mortis instar putant , pauperiores tantum dici volunt: austeri, tristes, duri, omnia summo jure, sevcre agentes , atque acerbe τ qui si appellentur modo, continuo ad calculos abeant ; consestim sua, atque aliena digitis metiantur ; rationem subducant, a qua ne punctum quidem cuiusquam

eaussa decedere jus esse arbitrentur . Ii , ut antea diistum est, ad aliud studium traducendi sunt, ne aetatem sollicite, anxieque degant, & ea exacta , si ustra, quod nihil processerit, Fortunam, quod facere solent, accusent, cum ipsi in culpa sint. Nobis autem leni homine opus est,

molli, flexibiIique ingenio praedito , qui & de suo jure decedere didicerit , S parere Fortunae; idque animo hilari, aut certe aequo facere possit, ut non appareat coactum obsequit nemo enim, quem colit, ilii invitus obtemperat. Quoniam igitur superbiae occurrendum est nihil est autem ad eam molliendam , ac demulcendam valentius obse Tom. III. F van-

65쪽

x DE OFFICIIS INTER POTENTIOREs,

vantia , atque obsequio ; in eo exiles , atque inopes amici elaboraro

debebrint, ut in superiores Omne ossicium , omnemque cultum conserant di id partim in dictis apparebit , partim in factis. In sermone igitur , & congressonibus non modo eomitas, & suavitas adhibenda est, sed quaedam etiam reverentia : assentatio autem, de qua mox dicetur, procul amovenda . Permultum vero id reseri r nam neque quicquam est , quod tam crebro incidat , quam ut loquamur , & ad conciliam dos hominum animos summa in oratione vis est . Illa igitur primum cautio ad hibeatur in verbis , ut submissa , ut humilia sint, ut prope abjecta r blandum enim in seculum incidimus , cujus in errore nihil est , cur versari nos cum reliquis pudeat . Contumax est non modo monere , sed etiam consilium dare ; reprehendere vero non ferendum. Longum est autem singula persequi, quare genus ipsum indicasse sit, opinor, satis . Deinde repugnandum siqua in re forte fuerit , ut pedetentim , timideque fiat , & tamen &' raro, di non nisi necessarior neque enim est obsequentis adversari. Saepe autem in congressionibus, aut in conviviis disputationes inducuntur incertis, aut subtilibus de rebus , in quo docti quidam homines , S ingeniosi facere sane imprudenter solent r arripiunt enim ipsi tanquam suo jure sermonem, obl quuntur , interturbant, pertinaciter resistunt, redarguunt denique, idque acerbe , atque acriter . Non sunt haec observantiae , aut obsequii fiagna . At non mea , inquiunt , culpa est, quod homo rudis, atque iuliteratus, & fortasse hebes, de rebus obscuris, atque involutis balbutiens me lacessat , irritet , in contentionem vocet, praesertim eam ipsam artem , ad quam disputatio pertineat, professum . Sed parcendum tamen est, quasique cum amico lueteris, non cum adversario , non est viribus utendum , scitum est enim in loco. cedere , aut succumbere Ivictoria vero saepe perniciem habet . Ex quo vetus illud N κη-.

At dissicile est , inquiunt, praesertim concalefactis jam altercatione aniamis; tum in eo ipso, quod profiteamur , cuiquam nos cedere videri , pati non possumus . Ego neque hoc disputo, &, si postulant , etiam concedo. Illud teneo, atque denuntio, inutile id illis esse , plane etiam

perniciosum . Quare superbiam excutiant, animum molliant, aut amia citiam se se gerere nescire fateantur. Diligenter etiam caveant, nequam do committant, ut cum potenti amico jocari aggrediantur , nisi ab eo

ipso invitati, ac prope jussi: inest enim in joco aequabilitatis significa

tio, & securitas quaedam , qua superbia irritatur . Cavillationem autem,ci dicta superiorum , quamquam habebunt saepe aculeum , & contumeliam , hilaritate, & lepore excipiant r iracundiam, nequa sorte erum

par effervescet enim illa quidem ὶ quam diligentissime poterunt, com- Dissiligod by Gorale

66쪽

priinant ; ac , ne si acrius quidem pupugit , quicquam mordere audeant et neque enim est obedientis , doloris sui poenas persequi. Quo

autem cuiquam uberius erit ingenium , atque acutius , eo dissicilius is praestare hoc poterit et multa enim occurrent falsa , quae vix reticebit. Estque omnino audquaquam mediocris patientiae , cum saepe vapules, telum autem sempςr teneas , nunquam referire. Sed iracundia tamen

perquam diligenter cohibenda est , neque cum superiore, ne justa quiadem de caussa , concertandum : nam ct victi oderunt , & pares cum discedunt, tamen vinci se putant et itaque alio se se convertunt, & eos, quorum tractata semel laesit asperitas, in posterum non attingunt. Quo autem modo jucunda consuetudine, assiduisque sermonibus , & comitate superbia mollitur 3 ita silentio, severitate , & tristitia recrudescit. Tum stultum est , quorum contumelias perpeti necesse habeas, corum non ferre jocos. Quare ita se se tenues comparare amici debebunt, ut potentis vel immoderatam in j ando licentiam, non modo bonam in partem accipiant, sed etiam , quo familiarius rractentur , habere se gratiam signiscent. Reliqua vero in ultae consuetudine ea moderatio adhibeatur , ut in sermone plurimum hilaritatis , plurimum & festivitatis insit, non effusae ; sed ad voluntatem, nutumque divitis amici omnis oratio temperetur . T ristitia vero, & taciturnitas absit, quae minime samabiles, & plerumque invisae , suspectaeque sunt et quos enim tristes animadvertunt , iis se suspicantur non satisfacere. Praecidatur etiam loquacitas : est enim reverentis adhibere modum et neque vero sermonem

ipsi priores inducant, nisi si Brte jussi sint aliquid in medium , consumendi otii caussa , ut sit, proponere z ad superiores enim pertinet indicare , qua potissimum de re velint audire . Neque immerito is argui rur, qui prete festinet , ubi herus adsit, praeloqui. Quod autem dictum

a me est, procul ex hac consuetudine amovendam assentationem esse, videamus, quam vim habeat . Non sum enim nescius, secus a plerinque solere praecipi , qui cum adulationem unam omnium rerum fructuosissimam esse contendant , facile permultos nominant aud magni prctii homines , qui una assentatione adjuti non modo divitias pararunt , sed ad summos etiam dignitatis gradus irrepserunt. Sed, quamquam ab utilitate profecta haec ratio est, non debebunt honestatis , &justitiae oblivisci . Itaque , nequid turpitudinis lucri caussa contrahatur, operam dabunt , tuebunturque justitiam , si non summam illam bon rum , at hanc popularem saltem vulgi: etenim unum pecuniae fructum sequi si volumus , neque honestatem audimus, eos ipsis superiores amicos spoliemus licet , aut adversariis prodamus . Cavendum est igitur, quamquam ab utilitate prosccta haec ratio est, ne longius si progressi. F 2 cri-

67쪽

DE OFFICIIS INTER POTENTIORES,

erimus, justitiae fines transgrediamur . Quid est autem , quod ab honestate longius absit , quam assentatio , & blanditia λ quarum cura , &nutrimentis hominum educentur , saepe etiam gignantur, & procree Iur vitia. Metuet igitur Scurrantis speciem praebere , professus amicum . Finitima est autem obsequio blanditia : tum in unaquaque re dissicit

est statuere quatenus et sunt enim vitia cum virtutibus prope contine tia , aut ita certe inter se conjuncta, vix ut appareat commissura. Sed quaedam tamen cst regula , qua uti qui volent, neque a probitate discedent, & utilitati tamen consulunt . Est igitur in congressionibus semilaon s quaedam temperatio , di modus, quam quidem Virtutem, cum ea vocabulo carere videretur , ab amicitia mutuati, Oolas Pcripatetici nominaverunt ; quod ejus compotes qui sint, talem ad omnem congrcssum humanitatem , affabilitatemque adhibeant, qualem adhibere i ter se amici consueverint . In eo autem posita est , ut neque Omnia ad voluntatcm loquamur , & petulantia tamen absit , & tristitia , a steritasque vitetur . Ad eam autem mediocrem retinendam permagni

refert, quicum loquare , quique ipse sis . Id quale sit , ut pleraque somnia , in iis animadverti maxime potest, qui, longo quodam inter tanquam intervallo, inter se distant , ut in parentibus, S liberis, ut in privatis, & iis, qui sunt in magno aliquo imperio: quae enim in

privatum commode dicta existimantur , eadem in Magistratum collata petulantiae habentur non ferendae . Ac Parentes quidem obIurgare fi gitium est, Magistratum nefas, parem vero non dedecet. Hanc in se mone mediocritatem retinere hic noster vel mordicus debebit lubricus enim locus est in ut neque ad assentationem delabatur , minimequesti amarus, aut agrestis. Id autem , nisi quid me fallit, ea ratione cfficere non incommode poterit , s , quae superiore in anaico probanda erunt, ea & suo loco , & pleniore etiam aliquanto, ut dicitur, Ore laudabit , peccata vero non attingct omnino et ad pares enim amicos monitio, atque objurgatio , non ad inseriores pertinet. Qui vero ea laudant, quae non probant, improbi hominis funguntur ossicio , & vani , ac fallacis , & fraudulenti . Omnis autem sermo verecundiae pI nus esse debebit; non modo quia sic omnino bene moratos decer, sed quia securitatem etiam petulantia praeseserre videtur . Absit igitur o scenitas 3 tetrae etiam, Immundaeque res ne appellentur, singulisqueis cum dictis , tum factis significatio quaedam insit, non negligere tenuem amicum, quid de se superior sentiat. Provideant etiam, ut gestus, m tus , incessis, status , scisio, accubatio , manus, Oculi, vox, non ineptus modo vacent cst enim id aestus .cujusdam discipliuae praecipereo

68쪽

ΕΤ ΤENUIORES AMICOS. 4ς

sed ut reverentiam quandam erga potentem amicum , cultumque indicent . Removeantur igitur cachinni , S clamores , & palaestrici quidam motus ; tum oscitatio frequens , atque excreatio , reliquaque id genus . Quae soluti, liberique sunt animi , ad amicorum aequabiles coimgressiones reserventur. Vestitus etiam ratio habeatur, ut elegans , ut mundus, ut aptus sit : Volunt enim ostentatione divitiarum, quemas modum dictum est, beati Videri ; tum ad luxuriam pertinet, quorum utantur ministerio , eos non agrestes , nec sordidatos habere , sed et gantes , & ornatos . Quamquam autem in sermone plurimum cultus, o servantiaque elucet, permultum tamen etiam in factis apparet. Quamobrem superioribus inseriores praesto sint , obsequantur, obtemperent, neque re tantum ipsa , sed etiam significatione quadam , S specie r nia hil enim necesse est tantas amicorum catervas domi alere : ad speciem comparantur , & pompam . Quare ne haec quidem negligant: adsint, adstent, sectentur , assiduitatem praestent, molestiam caveant; neque se cogitent, non hasce sibi datas esse partes, sed certum quoddam munus

assignatum : sunt enim communes inferiorum omnium amicorum. Qui vero cunctantur , qui tergiversantur, & cessant, perniciosium genus' in hanc communionem inducunt et parce enim , ac restricte munus ipsi suum cum exsequuntur, potentem amicum prope admonent, ut benignitatem ipse quoque suam contrahat, ac minutatim , exigueque praebeat omnia. In rebus autem gerendis , curandisque mandatis, primum fides , integritasque praestanda est, non modo quia decet, rectumque est , sed quia fructuosum est etiam et quos enim fideles experti sqnt , iis se se totos committunt, & tradunt, eoque bene etiam illis facere coguntur. Dein de cura, & diligentia , S solertia, quasi in re propria adhibeatur , major etiam si fieri possit , quo dissicilior cst cura rerum alienarum . Sed haec communia isieratum Omnium et illud hujus conjunctionis est proprium . Neque enim, quod commodissimum , aptissimumque quaque in re fuerit , spectare debebunt , sed illud modo attendere , quod maxi- me potenti amico probetur et id, 'quod una in re notatumo ad reliqua omnia transferri poterit. Qui igitur ullo fere in gradu dignitatis locati sunt , homines eruditos , atque in scribendo exercitatos scorsum pDrant , qui de omnibus rebus , quaecunque inciderint , epistolas componant , ut eae superiorum amicorum nomine reddantur; ii persaepe ea praecepta servantes, quae magno labore didicerunt , hominibus illiteratis , a politaque , ct accurata oratione abhorrcntibus suas lucubrati nes non probant et Optima quaeque , aptissiniaque inducuntur : Omnia pervertuntur, retexuntur Omnia. Quid igitur Ost tui consilii r Illud sci-

69쪽

DE OFFICIIs INTER POTENTIORES,

Potentiis stultitia perferenda est ;

de quamquam dissicile factu est in

Una eum insipientibus desipiendum. Unam igitur habebunt non scriptorum modo , sed etiam actionum omnium regulam, Potentis amici Voluntatem, ac Iudicium; ad eam se formabunt, eaque metientur dicta , factaque omnia : neque vero per pendent , quam recta S, aut prava, sed tantum claborabunt, ut eam hene cognitam , observandoque notatam habeant ; dabuntque operam, non ut recte , siquid mandatum est, curent , sed ad voluntatem superioris amici apte , atque accommodate . Itaque inferior amicus imis perium herile distat , ut quod frons velit, oculi sciant. Haec sere sum inferiorum partes, atque incia amicorum , vel stirpes potius quaedam, atque initia , e quibus ea orta, ac prosecta sunt: expositis enim gene rihus , singulas tamen secare , ac pcrsequi partes cum infinitum duxia mus , tum vero etiam minime necessarium . Locupletibus vero, & f etiosis multo , ne errent, hujuscemodi praeceptiones attentius audiendas, retinendaeque sunt: est enim potentia , . nisi siquis artem , hoc est, rationem adhibeat, ipsa per se licentior . Itaque solutam eam , ac li- heram paullo si diutius siveris , ubi se corroboravit, exsultat, effren teque effertur , ac ruit . Quid enim mereat quis , ut nonnullorum , quos fgniscari a me , quam nominari est aequius, immanem, ac ba

baram superbiam ferre velit r Qui quidem eo usque sunt odio digni, nihil ut mirum sit, si abjectissimi quoque hominus egestatem vel summam perpeti malint, quam eos non modo ferre, sed ne aspicere quidem . At tenues , atque inopes, satis ab ipsa necessitate , quod sui sit incit, admonentur; & squid tamen peccent, sane haut deesse corinrceior potest . Statuant igitur divites, se quoque legem tenere ; quando patrium etiam jus quibusdam quasi cancellis natura circumscripsit, quos

transre nefas, impiumque st: nec quos sortuna, atque opibus anteeunt, eos tanquam desertos omnino, ac neglectos, pro nihilo habeant; nec vero aricctissimum quoddam Observantiae genus , cultumque servitio proximum omnes ab omnibus requirant : dilatantur enim intervalla , contrahunturque , quibus alii alios pr. currunt . Ad corum igitur m gnitudinem , & spatium tenuium ossicia amicorum reserantur et neque

enim par est superiorum omnium praestantia. Itaque Deum splurimum enim inter se distantibus in rebus id , quod monstrare volumus , ain parebit maxime) Deum igitur veneramur , ct colimus t homo autem pauli' locupletior sacrificium sibi quoque ad aram furi ab inopi amico si postulet, insaniat et nec claros quidem , atque illustres cives pari observantia colimus , ac Pursarum Rugum . Ut igitur inserioris partes

70쪽

ET TENUIORES AMICO s.

sunt , obsequium ut praestet non gravate , sed libenter , nec semper

monitus , sed saepe ultro ita superioris contra est incium , eorum sedulitate nec abuti , nec acerbe Obsequium exigere , sicque cogitare, amicorum uti se se opera, si non gratuita, at voluntaria, at certe libera , non autem servis imperitare et liberi enim sunt, nec lege tantum nam id quidem perspicuum est ) sed etiam natura, si quidem is

natura servus est, cujus unum est, aut certe praecipuum , in corporis,

membrorumque usu positum munus ἰ quique ita rationis est particeps, illam ut sensu percipiat , non ea ipse ut Praeditus st: si autem , quos jamdudum inseriores amicos appello, non ut operarii quidam , ac b juli membrorum robore , ac lacertis, sed potius industria, & ingenio,& rerum usu , animi denique viribus , non corporis commendantur. Liberi igitur sunt: verum consuetudo , atque dicendi mos famulatum, ut antea quoque dictum est, tristi sane verbo, conjunctionis hujus ne cessitudinem nominavit ; sed idem tamen mollivit : etenim vel superiores qui sunt amici apud eos, quos diligunt, quamquam tenues sunt, servitutem servire se se, quia ita mos est dicendi , dicunt ; ut jam benevolentiae id, observantiaeque nota , non servitii vocabulum sit . Sed verum investigantes de rebus , Opinor , potius , quam de nominibus sollicitos esse oportet . Nam quandiu veteribus servos bella suppedita runt , nec habere eos lege prohibitum est, nihil magnopere fuit, cur liberorum opera , S ministerio uterentur : itaque nihil mirum , si non suum , propriumque est ei rei vocabulum impositum , quae sere emet incognita . Ubi vero , S bellica nostris in hominibus frangi vinus corapta est , atque hominem religionis socium servitute premere impium existimatum; verisimile est , ut infimi initio homines mercedula addi cti eum facere quaestum occeperint , ut opulentioribus servorum viceministrarent ; deinde vero re paullatim in morem inducta honesti quoque homines eum ipsum quaestum non sint aspernati . Verum sero vismit hic quidem mos , eo sciIicer demum tempore , eum si e medio sublati sunt, qui ei rei nomen cudere , & tanquam fabricari poterant. Itaque in re nova vetus vocabulum, quod usurpemus , nisi quid meis forte fallit , non est; novare autem nobis quidem non licet et iis enim

haec tractare conamur vocibus, quae multis antea seculis prope coni euerunt , quam haec inventa communio si . Sed nos eo redeamus,

unde digressi sumus. Tenuiores igitur amicos ad famulatum usque qui deprimunt quotus autem quisque est , qui id non conetur emcere ii non modo inhumaniter faciunt , atque inclementer , sed etiam injuste, ac plane tyrannice . Cujus enim est dominatus , in xysto multas horas quotidie ambulantem amicos adesse ad unum jubere , eosque s

SEARCH

MENU NAVIGATION