장음표시 사용
61쪽
μ ORATIONES. bere homines loqui , extra curiam etiam' moverent vocem. Neque se videre qui sibi minus privato ad concionem populum VCCare , quam illis Senatum cogere liceat. Ubi Vestent , experirentur quanto ferocior dolor in libertate sua vindicanda , quam cupiditas in injusta dominatione retinenda esset. De bello Sabino cos referre ; tanquam majus ullum Populo Romano bellum sit, quam eum iis , qui legum ferendarum cauSa creati , nihil juris in civitate reliquerint : qui . Comitia , qui annuos magistratus , qui viciti studinem imperitandi quod unum exaequandae sit libertatis sustulerint : qui privati fasces & regium imperium habeant. Fuisse, Regibus exactis, patricios Magistratus : creatos postea post secessionem plebis, plebeios. Cujus illi partis essent , rogitare. Populares uid enim eos per populum egisse optimates Qui anno jam prope
Senatum non habuerint : tunc ita habeant,
ut de Republ. loqui prohibeant i Ne nimium in metu alieno spei ponerent. Graviora quae patiantur videri jam hominibus. qu in quae metuant.
62쪽
. EX LIUIO coLL. c. Lib. III. 6i
T. Q. CAPITOLINIQUART CONSULIS AD POPULUM ROMANUM.
Cum Patrum ac pIebis certamina civitatem
semper distraherent, AEqui Volscique sumι-lere animos, ει ad moenia ipsa Romae populabundi acce sere. Unde psquam praedar multi egire , Tribunis deIedium impediem tibus ς suintius cingμι populum ad con
cionem vocavit : eumque Sraviter quidem, sed sne ulla acerbitate objurgavit. so. Tsi mihi nullius noxae conscius , Quun rites , sum , tamen cum pudore summo in concionem Vestram processi. Hoc vos scire , hoc posteris memoriae traditum iri, AEquos de Volscos vix Hernicis modo pares, T. Quintio quartum Consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse. Hanc ego ignominiam quanquam jamdiu ita vivitur , is status rerum est , ut nihil boni divinet animus si huic potissimum imminere anno scissem , vel exilio, vel morte si alia fuga honoris non esset vitassem. Ergo si viri arma illa habuissent , quae in portis fuere nostris, capi Roma me Consule potuit gSatis honorum , satis superque Vitae erat. Mori Consulem tertium oportuit.
63쪽
62 ORATION Essi. Quem tandem ignavissimi hostium contemsere Nos Consules , an vos , Quirites FSi culpa in nobis est, auferte imperium indignis : 8c si id parum est , insuper poenas
expetite. Si in vobis , nemo Deorum nec hominum sit , qui vestra puniat peccata ,
Quirites : vosmet tantum eorum Poeniceat. Non illi vestram ignaviam contem iere , nec
suae virtuti confisi sunt : quippe toties fusi fugatique, castris exuti, agro mulctati, sub jugum missi , M se M vos novere. Discordia ordinum est venenum urbis hujus ; Patrum& plebis certamina : dum nec nobis imperii, nec vobis libertatis est modus , dum taedet Vos patriciorum , nos plebeiorum Magistra-ruum , sustulere illi animos. 'α. Pro Deum fidem , quid vobis vul- 'tis ' Tribunos plebis concupistis. Concordiae
Cauru concessimus. Decemviros desiderastis. Creari passi sumus. Decemvirorum vos pertaesum est. Coegimus abire magistratu. Manente in eosdem privatos ira vestra . mori atque exulare nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus. Tribunos pleb. creare iterum voluistis. Creastis. Consules sacere vestrarum partium , etsi Patribus videbamus iniquum : patricium quoque magistratum plebi donum fieri vidimus. Auxilium tribunitium, provocationem ad populum , scita plebis injuncta Patribus , sub titulo a quandarum legum nostra jura oppressa tutumus , & ferimus. Qui finis erit discordi
rum 3 Ecquando unam urbem habere , e quando communem hanc esse patriam licebit Victi nos aequiore animo quiescimuS ,
64쪽
qukm vos victores. Satisne est , nobis vos metuendos esse ' Adverssis nos Aventinum capitur, adversus noS sacer occupatur mons.
Esquilias quidem ab hoste propἡ captas, Sescandentem in aggerem Volscum hostem nemo submovit. In nos viri, in nos armati eLtis. Agitedum, ubi hic curiam circumsederitis , 8e forum infestum feceritis , & carcerem impleveritis principibus ; iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam : aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros, ferro ignique vastatos , praedam abigi, fumare incenta pa sim tecta. 94 At enim communis res per haec loco est pejore : ager uritur , urbs obsidetur, belli gloria penes hostes est. Quid tandem privatae res vestrae quo in statu sunt 3 Iam unicuique ex agris sua damna nunciabuntur. Quid est tandem domi, unde ea expleatis Tribuni vobis amisia reddent ac restituent IVocis verborumque quantum voletis, ire rent , & criminum in principes , M legum aliarum super alias , Se concionum. Sed ex illis concionibus nunquam vestrum quisquam re , Ertuna , domum auctior rediit. Ecquis retulit aliquid ad conjugem & liberos , praeter odia , offensiones , simultates publicas privatasque a quibus semper non vestra virtute innocentiaque , sed auxilio alieno tuti sitis. At hercules , quum stipendia nobis Consulibus , non Tribunis ducibus , Min castris, non in sero faciebatis , M in acie vestrum clamorem hosteS , non in concione Patres Romani horrebant: praeda parta, agro
65쪽
ex hoste capto , pleni fortunarum , glorimque simul publicae , simul privatae , trium-Ph ntes domum ad Penates redibatis : nunc oneratum vestris fortunis hostem abire sinitis. Haerete affixi concionibus in foro vivite.
Sequitur vos necessitas militandi, quam fu-grtis. Grave erat in aequos M. Volscos proficisci l Ante portas est bellum. Si inde non Pellitur , jam intra moenia erit , & arcem& Capitolium scandet, & in domos vestras VOS persequetur. Biennio ante senatus delectum haberi , Ela educi exercitum in Algi. dum jussit. Sedemus desides domi, mulierum ritu inter nos altercantes , praesenti pa-Ce laeti , nec cernentes ex otio illo brevi multiplex bellum rediturum.
96. His ego gratiora dictu alia esse scio: sed me vera pro gratis loqui, etsi meum
ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere , Quirites : sed
multo malo vos salvos esse ; qualicunque erga me animo futuri estis. Natura hoc ita comparatum est , ut qui apud multitudinem sua causa loquitur , gratior eo sit , cujus mens nihil praeter publicum commodum vi det : nisi sorte assentatores publicos , plebicolas istos , qui vos nec in armis , nec in otio esse sinunt, vestra vos causa incitare M stimulare putatis. Concitati , aut honori , aut quaestui illis estis: te quia in concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se , qukm nullius , turbarum ac sediti num , duces osse volunt. Quarum rerum si vos taedium tandem capere potest , Se PR-trum vestrosque antiquos mores vultis Pro
66쪽
his novis sumere , nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero , M a portis nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem , quo VOS nunc attoniti estis , transtulero.
AD PLEBEM. C. Canuleius , Tribunus plebis , duas leges ferebat. I'. De connubio Patrum 9 plebis α'. Ut populo potestas esset, seu de plebe , seu de Patribus vellet , Consules faciendi. Tribuno Patres summi vi res ebant. Canu- Ieius pro legibus suis ita disseruit.
FZ. Uantopere vos , Quirites , eonte in aerent Patres , quam indignos ducerent , qui una secum urbe intra eadem moenia Viveretis , saepe equidem & anto videor animadvertisse : nune tamen maxime, quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud , quam admonemuS civeS nos eorum csse , 8c si non easdem opes habere , eandem tamen patriam incolere' Altera connubium petimus , quod
finitimis externisque dari solet. Nos quidem ciVitaῆem , quae plusquam connubium est .
67쪽
66 ORATIONE shostibus etiam victis dedimus. Altera nihil novi ferimus, sed id quod populi est, repetimus atque usurpamus : ut, quibus velit, Populus Romanus honores mandet. Quid tandem est , cur coelum ac te
ras misceant 3 Cur in me impetus modo penis in Senatu sit factus 3 Negent se manibus
temperaturos , violaturosque denuncient sacrosanctam potestatem l Si Populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus Velit, Consulatum mandet, Se non praeciditur spes plebeio quoque , si dignus 1iunmo honore erit , apiicendi summi honoris , stare urbs haec non poterit de imperio actum est Seperinde hoc valet , plebeiusne Consul fiat, tanquam servum aut libertinum aliquis Consulem futurum dicat lss. Ecquid sentitis in quanto contemptu vivatis 3 Lucis vobis hujus partem, si liceat, adimant. Quod spiratis, quod vocem mittitis , quo 1 formas hominum habetis , indignantur. Quin etiam si Diis placet) nefas
aiunt esse Consulem plebeium fieri. Obsecro vos , si non ad fastos, non ad commentarios Pontificum admittimur , ne ea quidem scimus , quae omnes peregrini etiam sciunt: Consules in locum Regum successisse, nec aut juris aut majestatis quicquam habere , quod non in Regibus ante fuerit ' En unquam creditis fando auditum esse, Numana Pompilium , non modo non patricium , sed ne civem quidem Romanum , ex Sabino agro accitum populi jussu , Patribus auctoribus Romae regnasse φ L. deinde Tarquinium non
inodb Romanae , sed ne Italicae quidem ge
68쪽
tis , Demarati Corinthii filium , incolam 1 Tarquiniis , vivis liberis Anci, Regem fastum Servium Tullium post hunc, captiv1
Corniculana natum , patre nullo , matre se Va , ingenio, Virtute regnum tenuisse' Quid enim de T. Tatio Sabino dicam quem ipse Romulus parens urbis in societatem regni accepit. Ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus , crevit Imperium Ro
IOO. Poeniteat nunc vos plebeii Consulis , quum majores nostri advenas Reges non fastidierint , & nc Regibus quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti. Claudiam certi gentem , post Reges exactos, ex Sabinis non in civitatem modo accepimus , sed etiam in patriciorum numerum. Ex peregrinone patricius , deinde Consul fiat i Civis Romanus si sit ex plebe , praecisa consulatus spes erit i Utrum tandem non credimus fieri posse , ut vir fortis ac stre-RuuS , pace belloque bonus ex plebe sit, Numae , Lucio Tarquinio, Servio Tullio rumilis 3 an, ne si sit quidem, ad gubernacula
Reipublicae accedere eum patiemur potiuiaque Decemviris , deterrimis mortalium , qui tum omnes eκ Patribus erant, quIm
Optimis Regum , novis hominibus similes Consules sumus habituri IOI. At enim nemo post Reges exactos de plebe Consul fuit. Quid postea φ Nullane res nova institui debet Se quod nondum' est factum , multa enim nondum sunt facta in novo populo ea, ne si utilia quidem sint , fieri oportet i Pontifices L Augures,
69쪽
Romulo regnante , nulli erant : ab Numa Pompilio creati sunt. Census in civitate , de descriptio centuriarum classiumque non erat: ab Servio Tullio est saeta. Consules nunquam fuerant: Regibus exactis creati sunt. Dictatoris nec imperium, nec nomen fuerat: apud εPatres esse coepit. Tribuni plebis , aediles, Quaestores nulli erant; institutum est ut si rent. Decemviros legibus scribendis intra decem hos annos & creavimus, ic e Reph blica sustulimus. Quis enim dubitat, quin, in aeternum urbe condita, Se in immensum Crescente , nova imperia , sacerdotia , jura gentium hominumque instituantur i Hoc i sum , ne connubium Patribus cum plebe esset , non Decemviri tulerunt paucis his annis , pessimo exemplo publico , cum. summa injuria plebis An esse ulla major aut insignior contumelia potest , qu m partem civitatis , velut contaminatam , indignam connubio haberi ' Quid est aliud, quam eEilium intra eadem moenia , quam relegationem pati φIo 3. Ne affinitatibus , ne propinquitatibus immisceamur caeveni ; ne societur sanguis. Quid i hoc si polluit nobilitatem is-
Lam Vestram , quam plerique oriundi ex Aubanis & Sabinis , non genere, nec sanguine, sed per cooptationem in Patres habetis, aut ab Regibus lecti , aut post Reges exactos jussu populi ; sinceram servare privatis con- 'siliis non poteratis, nec ducendo ex plebe, neque vestras filias sororesque enubere sinendo e Patrihus 3 Nemo plebeius patriciae
irgini vim afferret : patriciorum ista libido
70쪽
est. Nemo invitum pactionem nuptialem quenquam facere coegisset. IO3. Verum enimvero lege id prohiberi.& connubium tolli Patrum ac plebis , id demum contumeliosum plebi eli. Cur enima non confertis , ne sit connubium divitibus ac pauperibus ' Quod privatorum consili rum ubique semper fuit, ut in quam cuique
Reminae convenisset domum , nuberet ; eX qua pactus esset vir domo , in matrimonium
duceret: id vos sub legis superbissimae vincula conjicitis , qua dirimatis societatem cia vilem , duasque ex upa civitate faciatis. Cur non sancitis ne vicinus patricio sit plebeius ne eodem itinere eat i ne idem convivium ineat ' ne in foro eodem consistat
Io . Quid enim in re est aliud , si plebeiam patricius duxerit , si patriciam plebeius ' quid juris tandem mutatur Nempe patrem sequuntur liberi. Ne quod nos ex
connubio vestro petamus , quicQuam est,
Praeterquam ut hominum , ut civium numero simus: nec vos nisi in contumeliam ignominiamque nostram certare iuvat) quod comtendatis , quicquam est. Denique , utrum tandem Populi Romani , an vestrum summum imperium est Z Regibus exactis , utrum vobis dominatio, an omnibus aequa libertas parta est oportet licere Populo Romano, si velit, jubere legem an , ut quaeque rogatio promulgata erit , vos delectam pro Poena decernetis' di simul ego Tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim Consul sacramento juniores adiges, in cantra educes , & minaberis plebi , minaberis
