Antonii de Haan Dissertatio medica sistens Examen tritissimi proverbii medicina turpis disciplina

발행: 1763년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

51쪽

Quaeritur 3. Quaudonam dandus cibus Resp. Hipp. Lib. de Diaei. in aeui. & in pIuribus aphorismis , quod mox latius patebit, eo dandum tempore, quo febris vel abest, si intermittat; vel lenior est, si remittat. a. Quoties dandus

Resp. Hipp. ibidem semel vel bis in die, prout aeger, dum sanus existebat. Consueverat. Luceat hiC cum pace Manium Hippocraticarum dicere, Europaeos saltem Medicos diuturno rerum

usu observatuque didicisse, quod minori Copia, sed magis repetita, praestet Cibos exhibere: quum viscera vi morbi debilitata vel turbata nimia Coinpia simul sumta graviter laborarent opprimerenturque.

Hic tandem Hippocratica elucescit sapientia. Vult enim primo consideret Medicus quantum temporis sit duratura Febris : adeoque totus est in sgnis, quae hoc doceant, tradendis. Hac re occupatur toto Libro de Crisibus, huic innixus Regulae, , Crisium quae brevi meliorem fore stari tum Portendunt, eadem sere sunt, quae sania is talis , fgna. Hinc libro hoc citato, Lib. deis Diebus suffieat. de Coacis praenot. in Epidem. M in Aphor. &c. jubet Μedicum attendere ad Omnia, quae in aegro Plus minus a statu sano reiseessere . idque in actionibus omnibus vitalibus, naturalibus, animalibus. Hinc Libro de dies. Ddidat. se Magnam artis, is inquit, Partem esse duco, posse, quae restiis scripta sunt, speculari. Qui enim haec noveo rie, iisque utitur, is mihi in arte non multumis salii videtur. Unamquamque sane tempestatum

52쪽

s, anni, & morborum Conditionem exacto ad ,, discere oportet, & quisnam morbus bonus . ,, quis periculo conjunctus, aut in temporis Conis ditione, aut in morbo, quinam morbus Ion ,, gus sit, & lethalis; longus quinam salutaris a, , acutus quinam lethalis, acutus quinam salutas, ris. Ex quibus tum judicatoriorum dierum s ries Contemplanda est, tum etiam praedicendi facultas suppetit. Praetereaque ex his . quibus,, re quando, quamnam victus rationem praeser es bere oportear, cognoscere licet. Aphor. I. n. Ia. docet Μedicum quo pacto exEXacerbationum varietate, & temporis Conditio De , & excretionibus variis melioribus vel pejoribus citius vel tardius apparentibus hoc agnos- Cat. Praecipuum in hisce fundamentum desum iea diebus indicatoriis, vide Aphor. 2 24. 4 3646 7 I. Quorum omnium exempla in Epidemicis tradidit. objicies ex ipso Hipp. Aphor. 2--19. Acu

,, torum morborum non omnino tutae sunt praeis

G dictiones, neque mortis, neque sanitatis is Hinc que signa morbi longius breviusque duraturi Certa non esse , adeoque Regulas praescribunda Ditetae hisce signis innixas haud admodum sta

Resp. ideo Hippocratem ubique sapientissimum saepe in tradendis suis prognosticis addere suurn

ως ἐπὶ τὸ πολυ adeo ut exceptionem citra ullam hae Regulae non obtineant. Posset v. g. contingere in febre continua putrida, ut sisna adsne omnia, quae indicent sore ut brevi crisi salutari morbus terminetur: & interim, ut nonnunquam Visum, ad membranam succingentem Costas, Vel

53쪽

34 DISSERTATIO MEDICA.

alias nobiliores partes tota vis morbi metastatim irruat; faventemque prognosin reddat salsissimam. Verum Regulae hae spectant tantum Consuetum Naturae ordinem , quo non turbato . passim sic Contingunt: adeoque summopere notandae Μedico . quia sine iis boni nihil, nisi casu tantum , efficiet.

objicies et. Ipsum jam olim AFIepiadem ut vanum repudiavisse delectum hunc dierum , & auti Oltra usque tempora haud incelebres Artis Antistites eum plane ridere , Contrarium videlicet quotidiana expertos Praxi. Res p. cum praelaudato Bagsivo . Prax. meae. Lib. 2. cap. I 2. q. M Nirari desinant practiis Cantes, si hodie nec frequenter , nec perse-M cte succedant Crises ; ut olim in Graecia: si- ,, quidem illi Graecarum Legum vel ignari vel M obtrectatores, a principio morbi , ad deClina- ,, tionem usque , Purgantibus . Diaphoreticis , ,, Phlebotomiis, Spirituosis aliisque imprudenis ter & intempestive exhibitis Medicamentis se- .is re conficiunt aegrotantem : ideo impossibile est ,, ut humores per tam diversas Remediorum s ,, ditiones distracti ad criticae despumationis ne- ,, gotium stato tempore disponantur: sed assiduis ,, Confusionibus agitati, loco Criseos perfectae, in

,, metam ses praeternaturales desinant : atque haeri de Causa , neC criseos, nec dierum Critico- ,, rum , nec aliorum demum Naturae motuum R

,, gulas ab Antiquis traditas in febribus observabi- ,, mus. is Testatur autem sibi juxta has Regulas agenti doctri rae Hippocraticae veritatem ubique

observari. Videatur Usp. I a. totum.

Fatentur equidem practici nosnunquam rerum, disse-

54쪽

differentia multarum has Regulas permutari: nam pro varietate materiae morbificae, aetatis , tem periei , climatis , temporis anni, sexus, morbi Citius tardiusve Sic Pestis, febre pestilentiali; Febris pestilentialis, febri ardente ; Fe-hris ardens febre Continua putrida acuta , judica tur citius : imo idem Acutus morbus diversos homines affigens citius judicabitur in infante , Cui dicente Hippocrate, calidum innatum maius . quam in adolescente; in adulta aetate Citius quam in senio , in viro Citius quam in semina, Caeteris paribus; aestate Citius, quam hyeme: in Cho-1erico & sanguineo citius, quam in Phlegmatico. Verum falluntur qui vel hinc observationum Hip-POCrat. autoritatem labefactari autument; quum omnia eorum observata Cima harum Regularum varietatem , ipsissima Hippocratis sint verba ; qui Cum suis generalibus Regulis etiam has exiguas varietates observari jussit, quique ipsis exemplis In Epidem. has easdem observavit. Μajorem autem autoritatem Conciliavit suis Mi pocrates observatis dum experiundi gratia , num hae Regulae ab antiquis observatae , sibique per Continuam Comprobatae praxim, in dissitis quoque Regionibus aeque atque in Graecia obtinerent, Filios , Discipulosque, ut pridem dixi, quaqua- versum misit; atque demum omnia , quae ipsi notaverant, Colligens diserte assirmat sub finem

Lib. praenot. Et in Lybia ardentissima Africae parte & in Delo . Insula Maris AEgaei sive Archi- pelagi & in Scytia Regione priorum respectu

frigidissima has omnes Regulas cum suis excepotionibus comprobari.

Quibus omnibus perpensis magnus ille Vir om-D nium

55쪽

56. DISSERTATIO MEDICA.

nium has Regulas neglecturorum suturam in pravi infelicitatem cecinit vates : Lib. scilicet I. De Diaeta . . , Qui, inquit, Omnibus his rejectis ac ,, repudiatis, aliam inventionis viam, aut mori dum aggreditur, & aliquid se invenisse jactitat. ,, is Cum saltitur, tum alios sallit: Neque enim ,, istud ullo pacto seri potest. Hi see ita stabilitis sequitur ut medicus Varios

in mente Canones ordinet, quos juxta sciat quantum cibi & qua vi dari oporteat : Regula generalis est tantum dari oportere , quo Vires queant sustineri, ut coctioni & crisi lassiciant. Canon itaque primus erit: Quo brevior morbus , eo minus, & debilius offerendum & contra. Si itaque in labri quatuordecim duratura dies tam tenuem & parvam Diaetam praescripsero, quam Praescribere in febre 3. dierum debeo,

aeger meus Consumetur, antequam febris illa suum. vigorem adepta sit. Unde Hipp. Aphor. I. n. 9.M Considerare oportet etiam aegrotantem, num auri morbi vigorem victu lassiciet, & an prius illeri deficiet, &victu non sufficiet; vel morbus prius dcficiet, & obtundetur. is Et Aphor. seq. Quia ,, bos statim Μorbi vigor adest, statim tenuiter a- lendi. Quibus vero in posterum Uigor, his ,, ad illud, & paulo ante illud tempus substrahen-

, , dum. Antea vero uberius alendum , ut sufficiat aeger. Vide & aphor. 7. 8. 6sdem fect. I.& Lib. de Dia t. acui. pag. 39O. Conser Cum AD retini pag. 74. 4 Liu. IS. ad aO. V pag. 73. a

Canon 2. Petitur ex aetate aegri Cognita ; quo enim animalia origini propiora, vel senectuti summae, eo dissicidiua inediam serunt. Insantea quiae

56쪽

quippe perpetuo sere fugere & dormire videmus 1 qui proin deficerent, si quam tenuem diaetam adulti ferant, eam & ipsi ferre cogerentur. Hinc dixit Hipp. Aph. I. n, Ig. M Jejunium serunt Omis nium minime pueri is . Quid ita 8 Rationem' dat h. seq. uae Crescunt plurimum habent misse lidi innati, plurimo igitur egent alimento; snse minus Corpus consumitur. ,, Rident quidam Hippocratem , quod crescentibus plus calidi innati dixerit inesse; sed tamen per sese res evidens est. I. Quia Cor eo majus , Proportione corporis si prima post conceptum tempora excipias quo animal suae propius Origini est ; adeoque cor illud majores, ad extrema usque, vires

exercet.

a. Quia vi illa cordis majore humores per Plura vasa fluunt. Quod & praestantissimum ex recentibus inventis Farhenheytii thermometron Confirmat, quo infantes I. a. gr. eas. Plusquam dulti gaudere deprehenduntur. Senes quoque dicimus inediam minus ferre posse; licet Hipp. Aphor. I. n. I 3. Senes sa-cillime jejunium ferunt is & Aph. seq. ,, Senibus , M inquit, Paucus Calor, propterea paucis fomi- , , tibus indigent; a multis enim extinguitur. is Sed hinc non sequitur, quod jejunium ferant Commodius. Revera respectu caloris plura alimenta validius dictantis senes dicendi forent jejunium tolerantius ferre, ut bene P. Alpinus Lib r. de praesag. vit. F mori. Wrol. cap. a. advertit; ut & quibusdam videri posset ex eo quod senes haud ita valide , quam pueri, appe

tere Cernantur ; verum omnium saeculorum Observatu constat paucum illum in senibus calorem

57쪽

modica . sed continua ali materie debere. Quare& apud illos, quibus jejunia indicere Religio

mandat, senes veluti rude donati milites excusantura

Canon 3. desumitur a statu & vehementia moris hi, si cognoscuntur. In vigore tenuissima & pa ca, in adscensu & descensu eo Plus & meracius chmdum quo magis distet a vigore morbus. Hoc iam pertractavi ad I. Can. Hordei insulam , decoctum , Cremor, puls , Omnem hic absislvunt paginam. paucis verbis rem

totam complectitur Hipp. Aphor. I. n. 7. se Ubiis peracutus est morbus statim extremos hahet ,, labores, & extreme tenuissimo victu uti neces-

is se est: ubi vero non, sed plenius cibare licet.

,, tantum a tenui recedendum, quantum mor-

,, hus remissior extremis fuerit. Vide S Aretaeis, pag. 7 . Canon . Colligitur a Ioco quem aeger incolit. Qui enim aequatori vicini tenuem victum facile, polis autem propiores dissiculter serunt. Hinc Hipp. b. I. n. 2. Iubet Medicum is respicereri Regionem ,, & apser. I. n. II. ubi generales Regulas antea recensuerat, has non ita obligare Censet quin aliquid concedendum sit Regioni. Potissima autem ratio Consistit in frigidiore vel calidiore Climate; cujus rei ratio mox dabitur. Canon I. habetur ab anni tempestate; quum constet Hyemem validiora petere, tenuissima sectatem. Unde Hipp. Aph. I. n. I 8. is AEltate &,, autumno Cibos dissicillime serunt, hyeme sa- ,, cillime, deinde vere. Hinc jubet Medicus atri tendat ad anni tempestatem qua morbi continis Sunt. APhor. I. u. a. n. II. Quae ratio hu-

58쪽

is jus 8 se Ventres, inquit, Aphor. I. n. II. hyeme ,, & vere natura sunt Calidissimi, & somni lon- ., gissimi. In his igitur temporibus etiam alimeniari ta plura exhibenda : Innatum enim caloremis majorem habent. Nutrimento igitur copiosio- ,, re indiget,, Frigus nempe externum reddit corporis fibras hyeme, quam aestate, rigidiores; quae hinc fortiorem actionem simul exercentes, validiora, in quae agant, alimenta requirunt; EO pore alioqui citius desecturo. Quae regula ne glecta Medicos, qui magna cum laude in Italia aliisve calidioribus Regionibus medicinam secerant , infortunatissimos effecit, dum in Suecia, Dania, Polonia &c. ad Μagnatum aulas advoca ti septentrionales homines eodem, quo Italos, pede metiebantur. Sane in Asia homines aqua& fructibus horaeis felicissime degunt, fastidiuntque frequentem solidiorum usum: Borealibus vero populis carnes piscesque saliti , atque alia

dura alimenta cum meraca cerevisa conducunt,

a tenuiore cibo minus bene se habentibus. Vbile Hipp. init. Lib. I. de Diaei. Canon sextus Conficitur a Consuetudine aegri, ejusdemque Naturali temperie seu idiosyncrasa. Ratio est quia sani lautissimis usi , eaque facile climant, aegrotantes quoque pluribus egent, quum vasa & viscera his assueta sint. Ajunt quidem

vulgo, quo homo lautioribus assuetus, eum eo facilius toleraturum inediam; pauperem vero, cui

res augusta domi, difficulter: sed pessime falluntur. Homo enim sobrius minima re contentus

est, dum helluoni a minima inedia vasa colla-huntur. Quare & Dictator noster Aphor. I.

II. is Concedendum aliquid consuetudini is &

59쪽

eausam praecepti hujus hi ncce ait esse, quod qui copiosioribus & lautioribus assueti sust, longe gravius subitam serunt in tenuiorem vi mmutationem: ita quidem ut is a multo tempore is Consueta , etiamsi fuerint c teriora. insuetis minus turbare soleant. Aphor. a. n. IO. PuIis Crius vero Aph. seq. ,, omne multum Naturae inimicum: quod vero paulatim sit tutum est; ,, tum & alias, tum & si quis ex altero ad alteo rum transeat. Lor. autem de diint. in acuto,, pu 39 I. pluribus exemplis quanta sit consuetudinis vis, quamque periculosa cita mutatio, puIcerrime demonstrat. Canon ultimus concinnatur a sensu leviore vel

graviore, qui post assumta solet sequi. Haec demum erat Iapieus illa Antiquorum Μedicina, quia juvantibus nocentibusve Certam Confecere clo ctrinam: ita ut Lib. de prisca med. Hippocrates ex hacce observatione non modo natam fuisse medicam artem , sed & ex eadem non nasci non potuisse scribat. Sic si aegro data fuit hora prima stisanae unc. I. isque deinde levatum se sentierit, dari sesquiuncia potest hora sequenti: bene iterum hinc se habenti dabuntur hora tertia unc. II. a quibus si paulo minus recte habere videatur , imminuatur pauxillum. Sic justa tandem mensura obtinebitur. Iuberi Custodes aegrorum. Imaxime infantum, poterunt sedulo ut advertant ab eo quod dederint num somni aeque boni, Respiratio aeque lacilis &c. Haec vera Hipp. methodus quam tradidit Li . de Loc. in hom. a pag. α Io. ad 422. Ut & Lib. de Liquiae usu pag.

Haec sufficient, opinor, ut pateat quam fmplia k

60쪽

plicissima res, si semel bene intelligatur, si Diaetae in acutis praescriptio; quamque firmae innixa basi Contra omnes litigantes, interque sese digladiantes Medicos, immota perstiterit. Neque majus negotium Ulaeta lacescit sanorum ; quae Regulis sequentibus tota inniti

tur.

I. Sanitatem perfectam se ipsam destruere , quumst aptitudo in corpore ad exercendas actiones: quae aptitudo constat in determinata partium tam firmarum quam fluidarum mobilitate: persectam autem sanitatem partes firmas ex sua natura deinterere, fluidasque consumere. Haec sane probatione non indigent, cum aeternum observatum sit animalia deficientibus alimentis interire. a. Hinc requiri ut quoad copiam & qualitatem tantum & tale restituatur, quantum & quale perditur: loquor autem de homine ἄμ- adepto. Est Aphor. magni Sanctorii Sect. I. n. I. F IO.

tioni famulari, non quidem per se, sed per actiones animales, vitales, naturales ipsius corporis , quibus ad loca requisita direparanda applicantur. Sic Hipp.

Lib. de alimento. φ εις, ait, παν- παρον.

is Natura per omnia sibi lassicit: ad eam extrinis secus quidem accedunt alia . . . intrinsecus au-- tem , & ex praedictis quaedam. & ad haecis Causa occulta, & toti, & parti; & cuidam se etiam , Cuidam Vero minime. ,, Et Paulo ante doCuerat, id, quod uni alimento cedit, non Cedere alteri, ut lac , vinum , &C. Lac enim tam blandum , tam amicum humoribus humanis,

non nutrit, sed corrumpitur, & dira symptomata

SEARCH

MENU NAVIGATION