Nahumi de Nino vaticinium

발행: 1853년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

81쪽

gie claudit. Corollarii quodammodo loeo, qui Chaldaici temporis

secundum tenet locum, ZΕΡΠΑΝΙΑΗ ' breve et succinctum de Nino addidit vaticinium, quod, cum oppugnatio urbis iam coepta esset, ne humanae quidem dubitationi ullam relinquit ansam. Postremo EZECHIEL immensam tanti imperii ruinam praeclara similitudine deploravit et tanquam atrox omnipotentiae divinae proposuit

exemplum.

Quare cum caput argumenti cum aliis Vaticiniis Nahumo videamus commune esse, Aingularis tamen oraculi ratio atque peculiaris in eo primum conspicitur, quod Assyriorum interitui describendo plurimum tribuit, redemtionem Iudaeorum paucis tanium declarat , atque adeo satis luculenter ostendit salutis notionem in V. To .maxime positam esse in securitate ab hostibus adipiscenda. Neque vero secundum Nahumi doctrinam, qualem in uno hoc libello habemus expressam, Israelis salus et redemtio ad summum finem suum si inuique cumulum vergit, qui in Messia positus est: nihil enim in vaticinio eius deprehenditur, quod probe appellari posset Messianum: negari tamen nequit, non prima tantum alterius capitis verba , verum totius oraculi quasi summam , eversionem imperii secularis atque gentis sacrae Iiberationem et restitutionem, in Christo demum eiusque rogno absolvi et cumulari. Tum vero sicuti a gelo Domini et energia proficiscitur I, 2, quae Peccatorem non dimittat insontem, ita per omne vaticinium talionis divinae et retributionis declaratio vel latitans quodammodo sub superficie, vel apertius expressa deprehenditur,

id quod in singulis deinceps locis explicandis ostendimus. Aesicuti in describendo geli divini ardore versatur, ita oratio eius ipsa igne quodammodo et flammis flagrare videtur; apposite enim

LowTHIUου stilum eius his perstrinxit verbis: , ,ex omnibus minOribus prophetis nemo videtur aequare sublimitatem, ardorem, et audaces spiritus Nahumi nec non assentimus ΚREENENIO , qui,

iit Iudaei Manasse regnante in atrocissima peccata reversi minas illas iani eventuras pertimescerent: eodem enim tempore Nahiim ipsis Assyriis interitum instare, Iudaeis autem salutem et redemtionem affirmavit.

82쪽

posteaquain insignem stili poetici et Sublimitatein et ornatum et summam etiam, quae in oculos incurrit, dictionis puritatem Iau. davit, is etsi ΙMaiae, inquit, si non plane neque ab omni parte aequalis, huic tamen ipsi, non dicam in his virtutibus aequalis, sed certo non multo inferior osse videtur. Fervidum hoc atque igneum vatis ingenium maxime omnium perspexit UMBI ITIUS atque disertis verbis descripsit. Est enim

ingens Nahumi vis ot vigor in dicendo; neque intelligi potest, quid fuerit quod ΕwALDus ob aetatem forsitan vutis perperam definitam) ita iudicaverit: seman findet bet diesem schon Eu denspateren gehOrenden Propheten nichi melir so vici inners Κrasturid rei ne Gedanken fullo; manehos wiederholi sicli liter beretis aus ulteren Ausspruchen. Habet autem dicendi genus, licet satis elegans sit, austerum aliquid atque Aeverum, nec puritas orationis et brevitas Iesaianam, quam uiunt, scriptorum Hebraeorum aetatem minus Olet quam genuina sententiarum ipsique propria ratio, quae, licet aliorum interdum reserantur enuntiata, longe diversa est ab eorum libris, qui Ieremiae vatis aetato vaticinuti sunt. Satis deinde ornata apparet oratio similitudinibus audacter

institutis, modo brevius indigitatis, modo susius explicatis ;quo adde sententias praeclara vicissitudine inter se variatas atque oppOSitas, nominum numeros et genera celeriter saepeque immutata; praeter cetera autem egregia paranomasiarum et Verborum inter so assonantium copia δ distinguitur, nec non vocum sonitus ad sententiarum naturam haud raro mirifice expressi ornatum et venustatem dictionis amplificant. - Tum vero non universum solum vaticinium suo ordino probe dispositum ESt, verum Singulae etiam orationis partes secundum sententiarum indolem et varietatem subtiliter paene atque artificiose numeris descriptae

eXhibentur; quo in genero primi potissimum capitis priores duae

partes egregium praebent exemplum. Utraque enim quinque Ver-I CD. II, v. 12. 13. III, v. 15 - 17.

solum conquirendo verum germanicis etiam verbis, quantum neri posset, reddendo operam permultam navavit HOELE A us in comm . et Praemissa praelatione.

83쪽

PRO LEGOMENA. CAP. III. sibus absolvitur; prima nutem stropha, qua tremenda Domini iudicium exsequentis species adumbratur, bipartita deinceps habet versuum membra, duobus vel tribus quatuorve verbis certo quodam ordine composita; altera autem stropha, quae bonitatem

dei et clementiam addit, qua per hostium interitum eos redimitatque salvat, qui ei confidunt, longe diversam exhibet imaginem:

nam, quasi effusus undarum cursus cohibeatur, ulterum tantummodo cuiusque versus membrum A. Salaeph partitum est, et numerus etiam verborum minor est, excepto 9'' versu, qui ad

prioris particulae naturam vergit - Λt vero, licet eiusmodi in dicendo ars haud multis prophetarum exemplis videatur aequari, nimium tamen viderunt maximeque errarunt LoWTIHUs, GREVIUR; ali., qui persectam carminis rationem indagari posse contenderunt; qui in diiudicanda vaticinii forma eodem vitio laborant, quo omnes sere prophetarum interpretes, qui exeunte s. XVIII seripserunt, ab idonea argumenti aestimatione impediti erant: eo nempe, quod propria et peculiari visionum et propheticae Orationis natura neglecta ad carminum rationem reserebant, quae ab oratorio dicendi genere suspendenda sunt. Licet enim numerus ot rhythmus multaque alia communia sint poesi atque prophetiae, tamen quantopere u carminum habitu et larma prophetica distet oratio, luculentissimo Ostendunt poemata vaticiniis inserta, veluti Ion. e. II. Ies. c. XXXVIII. Hab. e. III. Ceterum universa evertendae Nini descriptio, etiamsi adeo

ornata sit atque ad vivum eXpressa, ut ingentem cladem non solum cernere oculis Verum raucos etiam plagarum inflictarum et armorum concussorum clangores nuribus nobis videamur percipere , tamen habet simul speretum aliquid atque obscurum: id

I Cis. p. 22. 23.

N IM-nivs l. l. usseverat: . adde quod eius vatiuiuium integrum acilistum est podma; eXOrdium magnificum est et plane augustum, et.' Plura etiam eaquo satis Singularia vidit Gngvlvs , qui comm. p. 30 exordium ex vorsibus iambicis dimetris acatalecti eis et catalecticis alternatim compositum esse e xistimat; carmina autem duo, quae praeterea in Vaticinio discernenda docet, trimetris iambicis composita esse. Versus autem, in quibus definiendis longo roeedit a partitione Masorellii ea, secundum tractatum suum de numeris Hebraeorum poeticis editum, ut praestitutis metris illis adaptaret, non vocales tantum verborum verum ipsa verba adeo immutavit, vix ut interdum Nahumi vaticinia te legere opineris.

M Cis. ad I, 10. III, 2.

84쪽

k. 8. DE EVENTU VΛTICINII. LXXIII

quod inde repetendum est, quod nullo ne verbo quidem significatur, a quibusnam gentibus tanto imperio exeidium pararetur. Eas autem Babylonios atque Medos esse inter se consociatos, tam o Iesaiae et Habakuki verbis quam ex eventu colligere licet: ad quem paucis iam absolvendum Rggrediamur. q. 8. DE EVENTU VATICINII. Enuntiato Nahumi vaticinio quomodo paullatim ad eventum

res deductae suerint ut suo ordine proponamus, Primum reVertendum nobis memoria ost in eam conditionem, in qua Iudaeos versatos fuisse ostendimus, cum Manasse rex vinctus Babylone

teneretur; quo laeto laetissimum vaticinii consciendi initium atque pignus quoddam in reditu regis positum suisse intelligemus; nam

cum rex ab Assyriorum vinculis, populus ab exsilio summa cum sollicitudine exspectato appareret liberatus, haud temere sperabant fore ut ab omni eorum dominatione moX vindicarentur. Vix autem quadraginta annis praeterlapsis luculentius eventuri oraculi signum oblatum est, cum Phraortes, Medorum reX, a. c. 635 Ninum obsideret. Nam qui Assarhaddonem secuti sunt Assyriorum reges, non solum a dilatandis regni finibus verum etiam conservandis videntur abstinuisse; nihil enim praeter nomina de iis traditum est, neque ea quidem scriptorum conSen Sucomprobata: nam ALEXANDER POLYHIATOR R post Asordanium Sammugem eiusque fratrem 42 annis regnasse tradit, donec Nabopolassar ad regnum perveniret; in canone PTOLEMAEI idemunnorum numerus Saosduchino et Cyniladano tribuitur, ADI DENUAM autem extremi Assyriorum rogis nomen Saraci, alii Sarda-1 CD. Ies. XXIII, 18: -Εii terra Chaldaeonim, haec est gens, quae non fuit hucusque i. e. quae non suis legibus adhuc parebat , Assyria tradidit eam incolis deserti, - ii turres suas erigunt cl. Hane vexatissimi Ioel versionem unice probari posse, Iuculenter ostendit DELITESCR.proll. ad IIabah. p. XXI Ss.

2 Cis. I, 6. Quoniam in IIabakuki vati einiis Chaldaeis iudicia divina

de gentibus exercendi munus tribuitur, iidem dei ministri apud Nahumum iuro statuuntur. Quod a Chaldaeis overteretur Ninus, gravius erut PTO-phetarum menti, quoniam destruetis Assyriis summam illi inter gentes

potentiam assecuti sunt. Medorum opera in ii. ss. non commemoratur, verum e veterum scriptis cognoScitur. v. infra.

85쪽

riapali iiuiicupant; vix autem dubium est, quin eorundem regum diversa illi nomina perscripsisse putandi sint . Verum si quid accipi de illis potest, hoc est, quod luxuriae magis Sese magi que dederunt , atque depravatis civium moribus regnum eo ceri ius ad destinatum interitum conformaverunt. Nihilominus avitum Assyriorum robur nondum prorsus cesserat: Phraortis enim aggressum non 8olum propulsarunt moenibus verum ipsum quoque in pugna interfecerunt. Cuius necem ut ulcisceretur, Cyaxares filius a. 634 collectis copiis iterum petiit Ninum: at, dum cinctam Obsessamque teneret, Scytharum incursione coactus est, ut patriam potius a novis hostibus illis defenderet; iis autem paullatim devictis, a. c. 609, iuncta cum Nabop Iassare, Babyloniorum regulo ab Assyriis constituto, societato si familiaritate, exauctis magnopere viribus intermissum antea opus rursus Ruscepit; at tres per annos munitissimam urbem superare non valuerunt; donec vi et insidiis magnificentissimum potentissimi imperii caput DXpugnarent atque horrendo incendio cremarent. Quod quo anno factum sit, haud inter uv. dd. exploratum esse constat; ab aliis enim anno 627 tribuitur, ex. gr. R IOSEPHO, ab aliis v. 625, inter quos nominamus KEILIUM; nostra memoria plurimis placet a. 606 s.; nec desunt, qui altius etiam descendendum rati vel intra a. 605 et 597 si uetuent veluti GESENI Us et HITZIGI 8, vel VOLNEIL M secuti in hoc termino consistendum esse existiment. Iam vero, licet satis impedita atque intricata sit quaestio, tamen idoneis argumentis Videtur probari posse, quod1 Cis. Cras-R memoriam apud DIODOR. II, 23. cis. H Fm . exemit t. II erod. II, P. 49. BRANDIs. I. l. p. 33. Sunt qui plures uno Sardanapalo inter regum Assyriorum numerum inveniri existimant, HRLLANICI sere et ΗRs vcnii et CA IsmErris testimoniis sublevati, quorum postremus ενα diciti reor q2ιυν παι γενναιον, αHον δὲ uni ακον. Quao sententia historieis quidem argumentis haud satis idoneis nititur, eis. ΗγνR . exerciti. Her. I, p. 38. BRANDIS. I. . p. 35 not.; RAwLIN s. autem non soliun Divanubarae patrem bellicosissimum regem et sortissimum, eo nomine insignitum esse opinatur, Assar-adan-pal eir. Comment. p. 21 vel Assur - akh - bal cis. Athen. Lond. 1852, 27 Mart. , verum idem nomen Phulo etiam et Sammugi, qui Assarhaddonem excepit, tribnendum esse existimat est. Outtines p. XXIII. XXVI. XLII . Quae cuneorum interpretatio quomodo confirmetur, videndum est.2 Cis. Hur . de rebb. Ass. p. 53. BRA Dis. I. l. p. 30 M. M CD. HEROD. II, 150. DiODOR. II, 23. DURcκκRi Gesch. des Alter-tharus I, p. 397 fis.

86쪽

anno 606 Ninus fuerit eversa I Tradit enim ALEx ANDER POLY-UISTOR, BEROSUM seeutus, Nabopolassarem y ducem ab extremo Assyriorum rege ad avertendum hostium quorundam aggressum Babylonem missum, leto eum Medis laedere et Astyagis eorum

principis i. e. Cyaxaris filia Nob adnegari filio suo in matri

monium data, Ninum petiisse atque expugnasge. Iam quoniam secundum PTOLEMAEI canonem Nabopolassar Babyloniorum rebus ab a. 625 ad a. 604 usque praefuit, intra hoc temporis spatium quaestionis locus esse debet. 2) Legitur porro apud HERODOTUM , a Cyaxare Medorum rege, una cum Babyloniis, Ninum eversam

esse; CyaXarem autem, antequam Ninum iterum oppugnaret, non solum S thus superasse verum Lydium etiam bellum a. 610 consecisse, necesse est; et quia CTESIA auctore tres Per annos obsessa Ninus est donec caperetur, non prius potest quam a. 606eXPugnata esse. 3 Neve serius aliquod temporis momentum statuamus, eo prohibemur, quod a. 605 vel 4 Nabopolassar propter senectutem et infirmitatem suam Nebucadnegari filio exercitum ducendum tradiditq; Nebucadnerar autem, cum eodem anno

Nechonem, Aegypti regem, apud Circesium fugatum in Syriam

Persequeretur, de morte patris certior factus estq; neque vero in Syriam et Palaestinam profectus sesso probe potuit, nisi Assyriis antea superatis'. Quo argumento eorum simul infringitur sententia, qui intra annos 606-597 vel serius etiam Ninum captam

1 CD. CLiNros fasti Hellenici I, p. 269. G Frit Bettre. Σ. eL Gesta.der Ass. 1828, p. 11. ΗGp . l. l. p. 7 ss. DELITEscu. proli. ad Habae. p. XVIII M. EWALDI Gesch. des V. J. III, p. 424. LAT. Nini veli v. s. Ueberr. p. 273. 296. Du cx R. l. l. p. 393 ss. RAMTin s. ouil. p. XLI. BRA Is. I. I. P. 25.2ὶ Ad errorem PoLYuisTonis reserendum videtur, quod Nebucadnegaris patrem a BRRoso nominari prius ammat Nabupalsarem, paullo post Sardanapallum Chaldaeum; cis. Εvs B. chron. arm p. 44; quem errorem eorrexit SincEmus ed. DIND. I, 396. Eundem ABYDENUs Busalossoris nomino affert, eis. ΕΠΑΕΒ. l. l. 3 CD. BRANDIA. l. I. P. 29, not. l.

4 CD. IIRRon. I, 103. 106; Nini eversio extremo loco inter res RCyaxare gestas affert; belli autem, quod ei cum Lydiis erat, finis solis desectu notaιur, qui R. 610 accidit, cis. I, 73. IDRLERI Hand b. d. Chronol. I, p. 209. b) CD. BRRosi vorba a Iosκpso laudatu, Ant. X, Il. 6ὶ Cis. Iosnpu. ibid., c. Apionem I, 19. 7ὶ CD. DRLlTEsci . l. l.

87쪽

LXXVI

PROLEGOMENA. CAP. III. esse docent . Iuni vero, qui ad a. 625 vel G26 recedendum existi-munt, id potissimum exprobrant nobis, quod Nabopolassar inde ab A. 625 tanquam Assyriorum princeps in canone PTOLEMAEI recensetur, sicuti luna etiam quarto eius anno, 621 defecisse ab oodem traditur ; quid est autem, quin per viginti sero annos satrapi vel reguli Assyrii munere Babylone lanctus esse putetur, donec parata seditione rerum ipse potiretur 3 Quibus autem in rebus UERODOTUM parum sibi constare ostendit KEILIUS , quo, quae illo tradidit, pro nihilo habenda appareret, eae ab ΙΙUPFELDIO et D UNcκΕRo' satis videntur compositae e88e. Iam vero quanam ratione Ninus capta sit et quae Sardanapalus rex passus fuerit, ea copioso o CTEsIAE libris exscripsit DIODORUS ; ac licet Medorum et Babyloniorum principum alia exhibeat nomina, Arbacem dico et Belesyn, nonnullaque ulla a reliquis scriptoribus videantur discreparo, vix tamen dubitari potest, quin de eadem expugnatione narraverit, et eo tantum Erraverit, quod, quae ad Cyaxarem pertinent, ea ad primum Omnino Medorum regem retulerit'. Nihil est igitur, quin omissis fabulis quae Sardanapali memoriae admistae permultue sunt, narratione eius ad illustrandam Nini eversionem utamur, sicuti, quae Nahumi verba comprobaro videantur, in Da notatu reperiuntur.

1 Cis. GgsΕΝ. Halliselio Literatura. 1841, No. I. HITEisil proli. ad Nah. 2 Cis. ALκAGEsr. XIV, p. 125. - Addendus est huic sententiae PR-tronus UssEnius, qui ad a. 626 recedendum docet in annali.

6 CD. HUpr. Ex. I, p. 34 ff. DUNcΚRR. I. I. p. 395. BRANDI s. l. l. P. 35. Quorum ex disputatione satis superque apparet, quam temere ΚALI SK Us l. I. res a CTEsIA narratas ad Assarhaddonem pertinere existimaverit, alteram autem eamque ultimam Nini obsidionem sub Saraco a Cyaxare et Nabopolassare suetam esse; quo unum hoc censemus addeudum, quod EX omni vati ei nil a Nahumo editi ratione alia quaedam expugnatio urbis statui nequit; eam enim, si quae fuisset, certo proposuisset exemplo, neque vero futuram illam Thebarum. Simul autem notamus, Nahumum, uti apposito iampridem amrmavit DELIrasci I. I. I. p. XIX, non primam Nini obsidionem a Cyaxaro institutam spectare, uti placuit HITE Glo, nec alteram, Verum quae Per utrumquis lacta sunt, ea uno simul animi praesagientis conspectu comprehendit.

88쪽

Quo laeto cum potentissimum Λssyriorum imperium una cum magnifica urbe funditus eversum esset, vati inium Natauini non

consectum omnino utque absolutum est; ea enim cum plurimorum V. Ti vaticiniorum, tum porum tenenda ratio est, quae dct Summis orbis terrarum regnis edita sunt, quod non eversa aliqua gente, verum universa demum mundana potestate destructa, humanis robus finitis, ad plenum cumulatumque perducuntur eventum. Est enim eadem semper huius mundi potestas, quae modo hac modo illa gente, variisque deinceps regibus comprehenditur atque eXpressa resertur imagine. Ergo praedicta eius regni destructio, cui illo sorte tempores summa de orbe terrarum potentia eontigerat, iterum iterumque evenit, donec bellua ista , quae universam omnino potestatem divinae civitati inimicam in se gorit collectam et comprehensam, in igneum aliquando coniiciatur stagnum , et vere qui dicuntur Israelitae ab eius arbitrio et persecutione vindicati sint in secula seculorunt.

q. 9. INTERPRETUM CONS C PUS.

Restat, ut eorum nomina videantur recolisenda, quorum libris

in explicando Nahiimi vaticinio usi sumus; id quod ita absolv mus, ut eX iis, qui vel universum V. T. , vel XII prophetarum librum, vel solum Nahumi vaticinium versionibus et commentariis illustraverunt, gravissimum quemque et quos evolvendi facta nobis potestas fuerit, appellemus; qui amplum cumulatumque desiderant cntalogum, eorum praesertim, qui Nahumo interpretando singularem operam navarunt, iis praeter CARPZOVIUM In

Deu ubergeteti una erklart. p. 12 88. . Ac primum quidem ut de versionibus veteribus dicamus, ALEXANDRINA de qua cis. quae nuper WICIIΕI.HAUS de Ieremia versione Alexandrina p. 4-35, et TIIENIUA Comm. uber die Bb. der ΚOn. p. XIII s s. disputaverunt adeo mendosa est atque negligenter instituta, vix ut interdum intorpretationem iuvare videatur; auctoritatis igitur quam dignitatis caussa saepius laudata est. Aliquis sorte redundat usus e reliquis versionibus graeco Sermone eXPressis, e quibus THEODOTiosis illa LXX religioso

89쪽

sere sequitur, AQUILA verba potius, SYMMACHUs sententias probe interpretari studuit. Chaldaica IONATuAm8 paraphrasis, quae sensum copiosius sere descriptum exhibet, superatur Syriaca versione, quae PESCHITO Vocatur, quippe quae textum hebraicum Alexandrina versione collata simpliciter et luculenter ut plurimum reddiderit cis. CRYDΝΕR de propis. min. versione Syriaca.

182T; Wicii ELiiΛΓs de N. Τi versione syr. . Arabica interpretatio, quae in bibl. Polyglottis reperitur, raro quidquam intelligendis vatis verbis prodest.

Iam vero, ut ad patres pergamus, HIERONYMI, CYRILI.IALEXANDRINI , TII EODORETI commentarii v v. dd. manibus teruntur. Ex iis, qui medio aevo prophetarum libros explicaverunt, asserendi sunt THEOPIIYLACTUS , REPERTUR TUITIENSIS, NICOLAUS LYRANUs. Inter Iudaeorum magistros nominandi sunt R. S.IABCIII, KIMCHIUS, ABEN ESRA, A BARBANEL cuius comment. in Nah. rabbinico et latino sermone edidit SPRECHERUA 1703 . Post emendata sacra primo loco nuncupandus est LUTIIERUA noster, qui medullas sententiarum ingeniose et egregie plerumque

perspexit cla. opp. lat. Viteberg. IV, s. 613-621. ed. WALCHVI, p. 3041 ff. . Ex Lutheranis deinde interpretibus, qui s. XVII 'μ' scripserunt, praetor TARNovIUM 1623 et GAI OvIUM IMIet Ιo. SCHMIDIEM 1687 in Nahumo explicando versati sunt Io. QUISTORPIUs, Κriegspredigien, oder Erlitarung des Propheten Nahum. Rostoch. 1628. 4. I. H. UusINUA, Hypomnemata in Obadiam et Nahum, Francos. 1652, 8.

Longe amplior eorum extitit opera, qui Reformatae ecclesiae addicti fuerunt s. XVI et XVII. Ac primum quidem Tu. BIBLIANDER Buchmann , Propheta Nahum iuxta veritatem hebraicam et. Tiguri 1534, 12 accurate pro sermonis hebraici, quae tum fuerat, cognitione, tam doctae interpretationi quam usui theologico eruendo operam dedit. Tum vero post egregios CALVINI commentarios et interpretationes a IUNIO, TREMELLIO, PISCATORE exhibitas, asserimus LUDOV. CROCH comm . in Nah. proph. Brem. 1620. 12. GUAL-TiiERI homilias in XII proph. 1609.

MUNATERI, VATABLI, CASTALIONIS, DRURII, GROTII, CASAUBONI, IO. et L. CAPELLOR Μ notae tam in ,, Criticis sacris 1695 editis quam in P I.I synopsi criticorum 1694 roperiuntur collectae.

90쪽

Romana etiam ecclesia uliquot iisdem seculis tulit interprotes, qui prophetarum minorum libros illustraverunt, veluti RinERAM S. I., 1559, ARIAM MONTANtu 1582, CIIR. A CASTRO S. I., 4615, G. SANCTAM 1Glsi; quo adde CORNELIUM A LAPIDE O. 16: TIRINUM 1678, MENOCHIUM all. Quorum explicationes gravissimas collectas exhibuit ACKΕΗMANNUS, proph. min. I 830. Ingentis autem v v. dd. assiduitatis, quae initio seculi XVIII maxime vigebat, praestantissimum specimen praebet IO. MARCΚII comm . in XII proph. min. 170l, edit. ali. ed. PFAFF. 1734, in

quo omnium sere interpretum diversae de quoquo versu verboque Sententiae proponuntur comprehensae, et COCCEII potissimum impugnantur Opiniones; eandem sere instituti rationem secutus ostΙ. H. Micru ΑΕLIs in bibit. Halensibus 1720, sua insuper sententia saepius explicata quam admisit MARCKIUS ; utriusque enarrationes interpretationi fundamentum largiuntur egregium. Sequitur CALMETI opus, qui et ipse veterum potissimum theologorum placita conquisivit, et BURΚII brevis et succinctus Gnomon, qui 1753 prodiit. Iam vero novam aetatem Nahumo interpretando conciliavit I. G. ΚΑLINSRIUA, Vatico. Chabacuci et Nahumi, itemque nonnulla Iesaiae, Michaeae et Ezechielis oracula observati. hist. - philolog. illustrata ci. Vratistaviae 1743. 4. Is enim primus intellexit, idoneam vaticiniorum Explicationem ab explorata temporis historia debere proficisci, atque adeo in indagandis tam Iudaeorum quam Assyriorum rebus, quae ad Nahumi aetatem viderentur portinere, assiduitatem collocavit egregiam. At vero duobus nominibus laudabilo consilium dici vix potest quantopero absit ab exitu: primum enim, uti supra notavimus, nominum similitudino seductus, Assarhaddonem non differre a Sardanapalo non opinatus solum est verum uberrime demonstravit, Medorum autem seditionem et desectum ad finem Assarhaddonis regni reserendum esse; itaque altero en-pite Nini expugnationem a UT I A et DIODORO descriptam praedici existimat, tertio autem eversionem Nini a Cyaxare Perpetratam. Deinde perversissima hae sententia adeo captus est, ut vatis verba non eventu studeret comprobare, verum ipsi eventui adaptaret; atque adeo relicta potestate verborum usu probatusimplicem non solum sententiarum nexum et progressum haud

raro turbavit, verum etiam, quid intersit inter prophetiam et meram divinationem et praedictionem, plane videtur neglexisse. Diuiti su by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION