De diluuii uniuersalitate dissertatio prolusoria

발행: 1667년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

31쪽

Da D LM. Giυθrsalitate alia id genus absona quae alius loci sunt& itistituti; nihil quippe in praesens agitur nisi ut palam fat, quam non pro clive visu in sit Scriptoribus, caetera doctis& ingeniolis, illam vim immensam aquarum, quam in Diluvio und cumque Universali fuisse oportuit, asesertum ire. Ut nihil porro in eam rem promptius habuerint, quam aquilicia facere, hoc est, ut ex Tertulliani Apologet. patet; Iovem ipsum e Caelo elicere. Nimirum Chrysostomo jam vidimus haud satis liquere , quonam demum abierit tanta aquarum copia ; dc nos interea quasi majorum tribunalium judices nihil addubitabimus. Equidem mihi semper res haec visa est ejusmodii in quam proprie competat quod de

Delio natatore fertur; sicubi enim notatore optimo opus visum est aliquando, nusquam, opinor , magis quam m. hac vi aquarum tanta tuto ac feliciter

enatanda.

PAxs III. Non est, sateor, convellendum temere, quod jam in vulgus pridem receptum fuit: quippe ubi hoc fit, periculum est ne Omnia pervertat innovandi libido: attamen ita standum receptis opinionibus videtur, ut non pu rorum in morem quaecunque dicuntur promiscue,sed cum aliquo, ut viros decet,

32쪽

Dissertatio Prolusoria. et 'decet, judicio approbemus. Rusticos

Videmus messe peraeta, priusquam sese ad colligendas fruges dent, grana e cutere in areis, atque adeo ventilare so-- litos, ut quisquiliis difflante vento in

aerem dispersis, residuum fiat in vanno triticum. Simili opera & nos contritas 'opiniones discutere modo ac ventilare - .

'par est , quo neglectis quae non nisilpeciem veri & fucum habent, sola m neat & quidem pura ac puta veritas: V eritas fallit non raro illa quae in pervulgatis si receptisque opinionibus apparet Veri 2.

species, estque periculum ne nobis sub- ργ.Lιζώε in inde imponat ipsa quae pro eis facit au- lucem. toritas. Uti enim plerumque in vulgus accidere videmus, nonnullas aedium sacrarum rudes, attritas, ac vetustate propemodum corruptas impensius &religiosius coli, quam quae magnifico sunt opere & eleganti: sic in opinionibus quoque evenit, eas saepenumero religiosius impensiusque observari quς .plus prae se ferunt vetustatis, licet minus forte habeant veritatis. Quare Antiquitatis autoritatem malum non raro esse proeJudicium, rite monet Plato in Theaeteto. At veritati cumprimis nos 'insistimus, Jc cujuscumque aetatis sit ac formae eam amplectimur; nec temeri tatis continuo arguendum putamus di b tro

33쪽

16 De Diluvii misersalitate tralatitiis opinionibus atque olim pro communibus habitis non acquiescere , vel dissentire. Quamquam in re prae- senti nihil equidem ipse assii mo, & ex suspicione omnia exsequor, certus nihil quam conj ectorem hic agere, prout egi rhaetenus. Agedum ergo, adoriamur nunc quicquid est autoritatis quod causae huic obtenditur, & quantum por- ro in ea momenti sit, sedulo pensemus. f. Ac primum Scripturae autoritas, quam supremam hic & ubique habendam esse inter nos convenit, cujusmodi hac quidem in re sit videamus. Equi- dem huic causae praejudicatum jam scio, cunctis Scripturae Tractatoribus in id promiscue conmirantibus, ut ver- 3ba sacri textus de Universali Diluvio

accipienda censeant, nec quisquam est i qui contra profiteri aperte ac palam audeat. Verum ut praefiscini,id quidem dixerim) mihi ipsa haec verba paulo a- crius dispicienti, nulla dum omnino

reperta, perspectave ratio e st, cur asserere cogamur, toto terrarumorbe Di-

luvium fuisse grassatum. Ac primori quidem de hominibus, quod pro certo

habetur, neminem praeter eos qui in arca Chim Noemo fuere, id est, ut a Petro dicitur, non nisi octo animas, e sisese, non sine aliqua modificatione debet l

34쪽

Dissertatio Pr Uoria. Q

intelligi ; certo enim constat, excipie

dum esse Enochum, quem scimus aluecubi terrarum fuisse reservatum , ubi etiamnum ad obsistendum Antichristo una cum Elia adversari credimus. Quare quod de hominum universalitate Scriptura refert , ita interpretari convenit, ut CXceptio aliqua intercedat. De animantibus jam longe minus difficultatis esse videtur, de quarum universitate non ita palam affirmate Scriptura pronunciat; adeo ut si quem forte iuvet negare omnia omnino Diluvii aquis pernise, non sit quamobrem ei proti, - α Is i Oporteat quin videri is potest habere porro eorum admirati ni occuriositati quo satisfaciat,qui quanam ratione a Diluvii temporibus quaedam animalia, ut leones, ursi, t gr , aliaque id genus, in procul remotas, ingentibusque adeo marium atque Oceani spatiis disclusas orbis partes, Americam puta,novamque Guineam, in quibus hujuscemodi visuntur animalia, deportari contigerit, haud satis intelligunt: maxime cum in illis etiam partibus aliqua extent, quae alibi terrarum nuspiam reperire sit. Videsis Au-n . . civit. cap. . Imb de

illis pariter inde gratificabitur, quibus, ut arca fuerit capax tot animalium ex

B et orbis

consule

35쪽

28 De Dilumii Uniυersalitato orbis parte confluentium, vereri subit; non parum quippe ex illa colluvione ac Congerie animalium detrahitur , si di- xeris, non nisi unius cujusdam partis terrae eo concessis Q. Ad Scripturae au- tem verba quod attinet, in quibus me tio fit cunctorum animalium universae terrae , haud dissiculter ex iis quae post- modo dicturi sumus,respondere promptum est. Abulensis sane in caput I 3. Gen. quaest. II 3. fatetur,non fuisse ii clusa sub generalitate Diluvii animalia quae erant in Paradiso, sed solum quae erant foris super terram: nam sicut ho- imo qui ibi erat non mortuus est, neque inclusus fuit sub illa generalitate o- mnium hominum morientium, ita & animalia, quae ibi essent, non includerentur sub clausula generali omnium

animalium ; ita ille quidem ; qui post

quaestione II 8. quomodo signum uni, Versale, omnis) modificari debeat, do- icet. Verum quoniam nihil admodum . est incommodi de animantibus quoque id fateri, cuncta Diluvio absumpta pe- sriisse,& Scripturae verba favere nonnihil videntur, demus hoc porro animi gratia, vel certe in medio, si placet, nunc quidem relinquamus , utrum e go videbitur cuique verius, eo utatur,

nihil nostra admodum interestiquibus

36쪽

Dissertatio Proluseria. Σ id dumtaxat propositum modo est ad

docendum, praecise ex Scrip urae ver- 'bis, totusne terrarum Orbis usquequaque Diluvii a aquis cinctus absorptus. 've fuerit,non satis liquere; id autem sic facile doceo. Verba Scripturae quibus Diluvii Universalitas confieri credi-

tur, sunt sprout jam vidimus in lis ex

Cap. 8. Aquae erim erant super Univem Idistisinua am Terram; atque ex cap. 7. Opertique Iunt omnes montes excels Db verso δε,- .m Coelo, nec non & ubi de animantibus in arcam admittendis agitur, quod in- cum de tota

fertur setiologicon; ut salvetur semen εμ pigmfuper faciem Universe Terrae: haec, opinor, Vel sola, vel potissima videntur, quibus adducti fuerint Patres aliique, uixessalia ad Universalitatem Diluvii affirmam dam. Vertim Verba haec praecise, qua ex sua ipsorum propria notione, qua ex Scriptura: usu, illud nequaquam evi cere, in promptu est teltimoniis compluribus demonstrare. Recita dum igitur nobis testimonia ex Scriptura imprimis , ac dein etiam ex prophanis Scriptoribus, prout modo in hanc rem Occurrent : & vero indidem ex hoc ipso opere auspicemur. Genesis ergo cap. 2. de quodam fonte dicitur, rigasse universam superficiem terrae: Fons

ascendebat de terra inquit Moses) ii,

37쪽

3o De Diluvii Uuisersalitate rigans universam superficiem terrae; ubi quisnam porro hic tantus fons fuerit universae superficiei terrae rigandae par, mirantur vulgo Interpretes, nec facile hac difficultate omnes se expediunt, ut de illis merito dici id queat

Scinditur incertum studia in contraria vulgus.

Quosdam conciliare studet Albinus , sive Alcuius in illo brevi suo in huDc

librum commentario interpolatae e positionis e Patrum sententiis, terram

hanc quam Moses dicit irrigatam esse

uno fonte, non omnem terrarum orbem , sut vox sonat) sed terram dumtaxat Paradisi interpretatur, quam paulo post Moses ait irrigatam fluvii unius, qui sub Paradisum in quatuor c pita diducebatur, alluvione. Atque eandem Augustini quoque interpret tionem esse convenit : quippo qui

lib. de Gen. ad lit. cap. 9. & IO. non nisi unum initio mundi fontem fuisse ait., quo statis temporibus exundante , terra omnis, ut Nilo AEgyptus, rigaretur i, qui enim fieri potest, ut unico fonte totus terrarum ambitus proprie acceptus valeat irrigari λ haud dubie synecdochicos hoc dictum voluit:

Fons ascendebat e terra irrigans universo supersciem terrae. Similis sente

38쪽

i est Glassae interlinearis. Alterum

extat testimonium cap. I. lib. ejusdem,

ubi cum de illa AEgypti fame, quami Iosephus Pharaoni praedixit, sermo

est, tantam fore eam dicitur, ut consumptura sit omnem terram: nec dicas AEgyptum totam intelligi; latius enim grastatam esse constat , ex subsequente p. φ2. nec non ex φ3. cujus initio de eadem fame totidem verbis infertur:

Interim fames omnem terra vehementer

premebat: agitur enim illic de Palestibna ergo non sola AEgyptus terrae omnis appellatione venit hoc loco : terram autem omnino omnem qu in late pa- . tet usquequaque hac fame oppressam , nec credibile est , nee quisquam Tractatorum docet : per synecdochen ergo explicandum. Suppetunt & alia huic rei firmandae testimonia, cum apud Mosem , tum alibi Scripturae veto

ris, quae Rossem hic proferre ; quale in

illud quidem cap. q. I . modo cit. Omuesqueprovinciae veniebant in Eu tum ut emerent escas. Certum est tamen sinquit Abulens cit. q. Ii 8.) quod non veniebant homines de toto mundo in aEgyptum ad escas emendas, cum &aliquae gentes sint in mundo quae nesciunt an AEgyptus sit, & aliae ad quos cibi ex AEgypto non possent ferri; & si B q. omnes

39쪽

omnes provinciae venirent in I yptum, non sum ret AEgyptus pro toto mundo forte pro una hebdomada ad Cibos. I .R eg. 13. Ecce ityi discumbebant

supra faciem universe terrae comedentes, sec. Daniel. 2. Nabuchonodosori dicitur : Tu Rex Regum es,c, Deus Cor-Ii regism, ct fortitudinem, ct Imperium dedit tibi , ct omnia in quibus habitant ii hominum, O sub ditione tua unive= fa constituit : quae per synecdochen mmnia interpretatur Pererius, vel per Hyperbolen ; vide ejus commCntar. lib. 2. Atque e veteri instrumento ha- etcnus : piget enim cuncta referre, nec admodum attinet. Venio itaque ad n Vum, ubi unum extat plane luculen tum atque auro sui dicitur) contra carum, quod minime omitti placet: Luc. nimirum cap. 2. sic habet, exiit Eae rium a Caesare Augusto ut describeretur niversus orbis : in quo synecdochen inesse, qua major pars pro irato accipitur, Omnes monent, & res manifesta est,inquit Maldonatus, nec etiam totus orbis Romani Imperatoris jussu de- scribi poterat, cum totUS HUS non pa reret imperio : teste Suetonio, Augustus Gotthis, Armenis, & lndis non

imperabat. Per univcrsum igitur or-

bem hoc loco , ea orbis pars quae R

40쪽

Dissertatio Proluseria. 3manis erat obnoxia, accipitur, eaque describi jubetur , cujus magnitudo ut declaretur hyperbolicos orbis universus dicitur. Quo fere modo apud promanos habetur. Orbem jam totum victor Romanus miri ob. habebat, ' Sat c. F sa mare, qua terrae, qua sidus currit utrumque. Et illud; Gentibus est aliis tellus data limite ονἰL

certos

Romanae spatium est umbis, ct orbis

idem.

Romanos orbis dominos ait Appia- λωλα nus) Imperii terminos Orientem O si c cidentemque sibi fecisse : & DionysHallicarn. atque ex eo Veget. Solem d. γeis, uti utrumque in eorum imperio currere. Hinc Rutil. Ethicus, Senatum populumque Romanum vocat totius mundi dominos, domitores orbis, & praesules, Itiner. lib. 2. quae omnia assentatorie

per Hyperbolen d synecdochicos dira eta, ne ipsi quidem quibus ita assentari

libuit, negaverint Cum palam sit ac nemini, Vel mediocriter tincto literis , non compertum, permultas fuisse nationes atque orbis partes minime Romanis subjectas: Scythia eorum audivit arma, non setisit : itemque Arme

SEARCH

MENU NAVIGATION