De diluuii uniuersalitate dissertatio prolusoria

발행: 1667년

분량: 115페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

81쪽

7 . De Diluvii Uniυersalitate prande naufragum. Ubi instat illa pernicies, mutarique genus humanum cuit , fuere a siduos imbres ct non es modumstavus concesserim; suppresps sequionibus o fiat mome, austras nubesct imbres,ct amnes abundare C. MOM

Deniq- cum per ista pro semein cre

cunt maria, se sinersebium ct uctum

cunt maria , Da I perj0M μμ I 'ultra extremum, tempestatis maxime vestigium mittunt. Deinde a tergo ventis fureentibus angens aequor evolvunt, quod

longe a consputa Litoribus frangitur Deinde ubi litus bis terque prolatum entis pelagus in alieno conintit, relut admoto malo cominus procurrit aestus ex imo recessu maris. Nam ut aeris, ut aetheris, sic huius elementi larga materia ent, multoque in abdito plenior. Haec fatis mota, non aestu nam aestus fati ministerium. Irin attollit vasto sinu fretum, agitque ante se : Deinde in miram altitudinem. igitur, ct illis tutis hominum receptaculis superin. Actum de mar1s altitu- dine& effluxa obiter disputat , indeque subdit. Ergo ut selet aestus aequinoetialis sue ipsum Lunae solisque coitum, omnibus aliis major undare: sic hic qui ad

occupandas terras emittitur stitu maximissique violentior plus aquarum trahit, nec antequam supra cacumina eorum, qηρspernorm est, montium crevit , ce-

82쪽

Dissertatio Pros orta. s volvitur. Per centena millia quibusdam locis aestus excurrit innoxius oraeivim servat , ad mensuram enim crescit iterumque descrescit i, at icti tempore solutus legibus sine modo fertur qua ratione 8 in- suis: eadem qua con gratio futura est, utrumque fit cum Deo visum ordiri m liora, metera finiri. Aqua ct ignis te

renis Aminantur , ex his ortus ex his interitus e t. Ergo quandoque placuere res novae mundo; sic in nos mare emittitur desuper, ut fervor ignis cum aliud genus exitii placuit. Ac rursus paulo post: Itaque non pluvia istud siet , se luvia

quoque ; non incursu maris , sed maris quoque incursu; non terrae motu , sed terrae quoque motu: omnia a juvabant naturam , ut naturae constitutaperagantur

Quae exsequi pergit ad extremum Vsque libri, naturae viribus dc causis cui cta adscribere certus.. At nos sacra docti ductique historia paulo aliter idem possumus enarrare, in hunc videlicet modum ; ut quod Scri-

plura ait raptos omnes fontes ac'.

magnae &cataractas Coeli apertas est & factam es te pluviam super terram quadraginta diebus & quadraginta noctibus; cum non uno e Patribus nos de duplici causa Diluvii interpretemur, . Puta eruptione fontium abyssi magnς,

83쪽

6 De Diluvii Uni salitate& apertione cataractarum Coeli , unde continuatio pluviae per quadraginta dies extitit; nec aliam puto causam esese Gquirendam, cum Scriptura nihil aliud significarit. De his autem quom do sint accipienda videndum porro est. Per fontes ergo abyssi magnae intelligi puto omnes: aquarum scaturigines quae terris superfunduntur, quarum magna crebraque facta est disruptio, ita ut non per modicos ainactus meatusve, uti modo assolet, sed maximis hiatibus &scissuris sive ingentibus chasmatis aqua eruperit , atque exundaverit, adeo ut nova inde flumina & stagna, novisque lacus extiterint, de quae erant antea , subinde immersa aquarum vi aucta fuerint; Per cataractas autem Coe-1i apertas intelliguntur nubes imbriferas & nimbosae, aquis vehementibus foetae, quibus apertis ac veluti effractis tanta vis pluviae profusa est , ut nondam guttatim, sed quasi e fenestris patentibus ruens praecipitari in terras cem,eretur. Duplicem ergo causam materialem proximam Diluvi oses hic affert : Nam continuatio pluviae per quadraginta dies, non tam pro Causa ab xliis diversa habenda est sui recte monet Pererius) quam pro effectu hujus apertionssct reserationis cataractarum;

84쪽

Dissertatis Profusoria. 77.& vero non pluvia solum , sed ipsa

aquarum e terra scaturientium or

ptio dies quadraginta itidem tenuit , quamvis id Moses non expresserit. Demari autem num ad Diluvium quicquam contulerit quaestio esse potest :iunt qui per abyssum magnam, cujus

fontes ruptos Moses refert, mare imtelligant: at Ruperio ac C etano, a liisque refragantibus, quorum sententiae ut accedam ipse, facit, quod quo ωλι undique modo maris fontes rupti dicantur non ex omnib- video ad inundandum terram; ad haec μνω Pirari si mare loco moveatur ad occuparis

dum terrae solum, quid fiet ipsius loco λ az-.

quem manere cuum & inanem nem fini, xcit

cesse sit, vel aliunde suppleri oporteat, qμ o quod perinde est, uti ante docui; quare' ' non video quid de eo aliud dici queat, nisi auctum,qua imbrium, qua fluvi rum & torrentium, quave scaturiginti . subtus ebullientium aquis in magnam molem intumuisse. Quod si ventorum' flatu &impulsu, vel etiam Angelorum opera, aut alia quavis ope in eam par- tem in qua degebant homines, quam' que Diluvio obrui oportuit protr sum, in eamque occubuisse dixeris, nihil video non probabile, & Dei proposito consentaneum. Itaque repagulum& obex , quo Diluvii aquae in eam

85쪽

78 De Diluvii misersalitate

partem effusae exundantesque , ali sum ne diffluerent supt inhibitae, ac velut sufflaminatae, non aliud fuit praeter divinam hanc opem, qua suum ut exequeretur consilium Deus uti vo-Juit, sive per semetipsum, sive per An gelos , aut Ventorum vi , in itam terrae partem quam incolebant homines, quaeque illorum vitiis insecta erat, aquas immittendo exaggerandoque , quoad opus fuit. Angelorum meminit Fromond. loco jam citato, quos vocat ipse Aquarios, atque horum munus fuisse vult aquarum molem ut retin

rent ne . eodem revolveretur : ac tan

dem concludit, cum in haec inundatio a Deo fuerit, nim verendum tot admittere miracula quot necessaria sint ad Historiae veritatem. Quod verum equidem reor, modo Theologorum , aut Ecclesiae scitis minime adversentur; quale hoc esse duximus, de quo supra, eorum qui novas volunt aquas fuisse in usum hujus Diluvii a Deo creatas, ac deinde in nihilum post Diluvium redactas, quod Orthodoxis Do Horibus non placet. x. Alium es te scrupulum sunt qui ob- jiciant, ex eo sumptum quod cum homines ante Diluvium perdiu viverent, simulque perfecundi essent, ac

86쪽

Dissertatio Prolusoria. 79 Dei voluntate propagationi assidue in- Cumberent, & operam darent liberis, fieri haud potuerit, quin multiplicatio ingens facta sit, cui capiendae non se secerit Asia , ideoque in alias quoque

terras distribui oportuerit. Ita Lestius lib. I 3. deperfect. divin. cap. 6. & alii: quibus ut respondeam breviter, ajo primum , ut fuerint aevi illius homines vita longioris, fuisse tamen ad generandum tardiores, uti ex Scriptura patet, quae refert plerosque nonnisi post cem tum eoque plures annos genuisse. Imo Noe situm traditur primogenitum non ' te annum quingentesamum genuisese. Quod si ex Augustino excipias, mi I. 1 f.' nime ex eo quod Scriptura eorum non timeminerit qui fuerant ante geniti, onsequens esse nullos esse antea genitos : Respondeo utique hanc esse quin rundam opinionem qui ita factum volunt in gratiam Christi, cujus potissi- mum genealogia intenditur : verum ut cum plerisque aliis, quod verius existimo dicam; cum Scripturae moris sit post narratam quorundam generationem , qui ad Christi genus pertinebant, aliorum labinde ad Christum mi, nime pertinentium meminisse confusim, sub hac generali clausula, genuise

qVesilios ct filias , qua singulorum PD

87쪽

to De Diluvii Universalitate

triarcharum prosapia subtexitur, quidni pariter mentionem factura fuerit e rum qui praecesserunt, etsi ad Christi genus minime attinerent; quandoqui, dem &alioru commeminit Scrrptura, qui non pertinebant ad Genealogiam

Christi;ecquid enim Iaphet'uid Cha3 quid Iapheti λ quid Chami, aliorumque multorum posteri; quid Abel ipse, quid

Caim , eorumque posteri ad Christum pertinebant λ qui tamen quia vel primogeniti vel inter priores aut primos geniti erant, memorantur a Scriptura, prςsertim cum primogenitoru maxima haberetur ratio, quippe qui Sacerdotes essent, & aliunde constet e Scriptura, ut in Ismael, α Mau,& filiis Isai, & D vid, accidit, fuisse nominatos semper primogenitos , tametsi ex illis nasci Ant Di-- Christus non debebat, & vicissim n minatos semper fuisse eos ex quibu h.--.M nasci Christus debuit, licet primogeni,s ae ii non essent. Unde demum colligo ,αηο. Post vel mortuos fuisse eos qui antea geniti

Post Di μ' - . essent , quos nasci contigisset,acyrO-

ι- ιὰ inde ad multiplicationem humans g

mqvi ma- neris nihil intererat eos fuisse genitos, yr extitit. Uel Certe neminem ante eos qui in Scriptura Velut primogeniti reeensentur,

genitum fuisse, nec proinde ullam inde propagationem consequi potuisse.

88쪽

Dissertatio Prolusoria. ii Accedit huc porro, quod observatudignum videtur, hominum multiplicationem Diluvii tempore non Omnino atque in totum absolute tactam dici in Scriptura,sed coeptam dumtaxat : sic namque initio cap. 6. expresse dicitur Cumque coepissent multiplicara homines super terram: quod ita significanter&diserte expressum , atque annotatum, temere dictum credere haud equidem fas esse reor: nihil etenim in Shriptum Otiosum, ac frustra positum existimare par est. Ecquis enimvero dixerit illud

Joan. . incipiebat enim mori in de filio Reguli, temere adjectum p quo videlicet moribundum sive morti proximu , uti fert Graecum, non autem Omnino mortuum significari unt Interpretes. v. Tolet. Tit man. &c.

Postremo de Enochi secessu,ac quomodo cautum ipsi fuerit , disceptandum venit ; non enim difficultate id vacat: siquidem cum ex Scriptura con- set eum superesse, & alicubi degere , terestatis .candidatum, ut loquitur Tertul. lib. de resurrect. carnis cap. 8. ab omni vitio, ab omni damno, ab omni inj uria & contumelia immunem, necesse est tempore Diluvii in tuto quodam receptu & seclusorio perma serit, ab aquis Diluvii semotus atque

D s illaesus;

89쪽

8α Do Dilusii Unizersalitate illaesus; aliunde autem ex eadem Scriptura habetur nonnis1' octo animas in arca servatas superfuisse Diluvio , quod videtur pugnare cum eo quod de Euo chi. salute & conservatione creditur. Quare ut hoc quidem primum concibilemus , postea de loco in quo tutus fuit

Diluvio, dicturi . sic quod de octo ,

animabus a Diluvio per arcam vindicolis ac servatis traditur, interpretari convenit, ut de his tantum hominibus in telligatur qui propalam in hominum conspectu agebant & cum hominibus conservabantur ; de iis enim unis semmo, est : Enoch autem ab hominum conversatione & convictu procul remotus , ut Scriptura eadem loquitur, non apparuit, se non inveniebatur, quia 'iran sunt eum Deus. E medio hominum consortio sublatus, in hominibus minime numerabatur , alicubi gemitum vel terrarum sursum ab omni hominum societate occultus aevum degens , quasi immortalis, nullo mortales inter numero habendus. Itaque inter eos qui Diluvium evaserunt nequaquam recensetur , sed perinde quasi

nullo inter homines loco numerove esset, seorsum ab hominum catalogo reponitur, atque non tam inter Vivos, quam unus Divorum veluti reputatur.

90쪽

Dissertatio Prolusoria. γDe loco & secessu in quo jam sevum git, in quove, Diluvii tempore commitit, mihi nunc dicendum: quo de controversia est percelebris, digna vit dice. In Paradiso degere, addubitari

non sinit locus Eccles cap. .ubi translatum esse in Paradisum traditur, ut enim illud in Paradisum , quod in vulga- En chrata extat, minime habeatur in Graeco, r. μή unde traducta e t vulgata, nihil admodum refert; cum vel sola satis sit vulgata autoritas: nec dubium quin olim in Graecis exemplaribus, queis usus est.

noster, id quoque lectum fuerit; sane

meliores eum codices nactum, compluribus argumentis exploratum habetur. Deinde ita fert eorum traditio qui Apost olorum discipuli fuere, recepta a plerisque omnibus orthodoxis, atque adeo , sanctis Patribus, a quo haud fas

videatur secedere. Igitur pro certo nunc

maneat oportet, Enochum divinitus transsatum esse in Paradisum. At quis, qualisve Paradisus hic habendus sit quaerendum adhuc superest. Cum ' namque id nominis in Scriptura varie accipi soleat, ut puta pro Edenis horto

seu loco Voluptatis, de quo supra MQ- i , seε cap. 2. proque loco quovis amoeno

ac delectabili. Cantic. si & Ecclesiastici ipsius cap. lo. nec non & pro C

SEARCH

MENU NAVIGATION