Institutiones theologicae quas in usum auditorum suorum composuit Franciscus Iavarone in Regio Archigymnasio Neapolitano theologiae dogmaticae professor, Academiae Herculanensis archaeologiae socius ordinarius, Herculanensium voluminum interpres. Tom

발행: 1824년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

pendunt, Spiritu Sancto reguntur: atquc ideo

erroris omnino immunia iuro meritissimo habentur.

Prob. IL Patribus, qui Gencralium Syno dorum definitiones, tamquam fidei normam venerati sunt. A concilio Nicaeno , scribit S. Ambrosius , nec mors, m c gladiuS PO-teril mst separare. Ep. XXI. n. 24. Quae

illic , de eodem Concilio assirmat S. Athana Fius, Pro Igata indes est, tum ad impietatem Omnem eperiendam , tum ad

Mem aεserendam susscit Quid est quod nonnulli discutare, ac quae8tioneS movere ausint3 Epist. ad Epictetum, n. I. Pag. 72O. T. I. P. II. Patav. 1777. Qua libet in fide quaestionem plenario totius Ombio Concilio sirinitor definiri indicat S. Augustinus , Lib. I. De Baptismo cap. VII. n. 9. Dominus quae prius noraro ministerio definierat, sie S. Leo Magnus, unipersae fratrenitatis irretractabili Imaou assensu, ut Mere a Se prodiisse tenderet, quod a prima Omnium se prius formatum totius orbis Christiani recepisset iudicium. Epist. XCIII. ad Theodoretum, cap. II. Sicut Sancti mam

192쪽

gelii quamor Lbros , εμψασιμως concludit S. Gregorius Magnus , sic quatuor prima

cecumenica ) Concilia Auscipere, et penerari me fateor. . qiaintum quoque paruor Oenerari Epist. ad Ioanne in Patriarch. Constantino P. et Cet. Patriarch. Τom. II. pag.

Prob. III. Perpetua, ot constanti Praxi. Semper enim , pro haereticis habiti sunt, qui Oecumenicarum Synodorum in rebus fidei desinitionibus repugnarunt. Haereticos scilicet post Nicaenam Synodum Arianos reputarunt omnes Christi discipuli; ac similiter post Constantinopolitanam I. Mace nianos, Post Ephesinam Nestorianos, post Chalcedonensein Eutychianos , atque ita deinceps. Atqui haereticus dici non potest, nisi qui aliquod fidei dogma obstinatus ne gat. Ergo fidei dogmata comprehendunt SJnodorum oecumenicarum definitiones. Prob. IV. Adversariorum testimonio. Isti enim quatuor priorum oecum enicarum Synodorum decreta Venerantur , et amplectuntur , ut e1 ipsorum operibus , et symbolissabet. Nimirum , ut unum , et alterum a I

193쪽

gumentum proferamus, sic de Nicaeno Concilio loquitur Augustana Lutheranorum consessio e Ecclesiae magno consensu viaia nos docent Decretum Nicaenas Synodi de unitate essentias disinas, et de tribus personis perum , et εins ulla dubitationes cres ciendum esse. Art. I. Atque deinceps haer Ses omnes in quatuor primis Conciliis damnatas damnat. Calvinistarum vero Consessio a Bera conscripta dicit : Admittimus quod determinatum itiit psr antiqua Concilia , et detestamur Omnes εectas , et hae Ses , quas reiectae fuerunt Per sanctos Doctores,uι per S. Nilarium , S. Athanasium, S. Ambrosium , S. CFrillum. Art. VI. Sic enim eos docuerat apertissimae Calvinus ipse seribens: Priscas illas amnodos, ut Nicaenam , Constantino olitanam , Ephesinam primam, Chalcedonensem ac εimiles , quae confutandis erroribus habitas.sunt, libρnter amplectimur, moeremurqust ut Sacrosanctas , quantum attinet ad fidei dogmata rnihil enim continant, quam puram Et natisam Scripturae interPretationem , quam

Sancti Patres Spirituali prudentia, ad

194쪽

irangendos Religionis hostes, qui tunc eme SErant , accommodarunt. Institui. Lib. IV.Cap. IX. 8. Atqui eiusdem naturae sunt PO- steriora oecumenica Concilia. Ergo eadem ratione ipsorum Decreta venerari , et amplecti

necesse esti OBIECTA DILUUNTUR.

Obiic. I. Homines, quotquot velis, quum Propria industria , et diligentia veritatem inquirant , salii possunt. Atqui homines sunt Pastores in Concilium congregali , et humana diligentia fidei veritates inquirunt. Ergo errori subiaCent. Resp. Falli quidem possunt homines, qui sola humana industria ac diligentia veritatem investigant; non vero homines, qui divina virtute roborantur, ne in errorem labantur. Atqui eiusmodi sunt Pastores , qui in Synodum oecumenicam congregantur; iis enim , utpote Apostolorum in grege fidelium pa-Secndo successoribus, se omnibus dichus usque ad saeculi finem adsuturum promisit Christus, atquE Spiritum Sanctum suum

195쪽

concessurum , Spiritum scilicet veritalis, Ut omnem Veritatem eos doceret, atque Cum isdem in aeternum maneret. Ergo salii non Possunt tales homines. Obiic. II. Ipsa Concilia plonaria adfirmat S. Augustinus Save Priora a Postorio ribus emendari , quum Gliquo experimentororum aperitur quod Clausum errat, et cognoscitur quod latebat. Lib. II. de Baptis, cap. VI. n.4. Ergo etiam Oecumonicae Synodi selli possunt. Besp. Ex una Scriptoris Sententia, obscura quidem, et dissicili, illud inferre quod

plurimis cius sententiis, immo totius operis ab eo conscripti scopo adVerSatur , sanae eritices regulis contrarium esse latentur omnes. Ex pluribus enim apertis , manifestisque sententiis, et ex totius operis scopo obscura

at dissicilis explicanda potius est , quam ex illa una obscura et dissicili plures clarae, et evidentes, ac operis ScOPO convenientes reiiciendae. Atqui in septem illis de Baptismoeontra Donatistas libris generaIium Conci librum infallibilom auctoritatom apertissime

196쪽

PIi causa testimonia aliquot eΣcerPamus , quaestionem de haereticis iterum baptizandis dubitationem aliquam afferre Potitisse ait, . nec plenario totius orbis Concilio, quod saluberrimo sentiebatur, Ettiam remotis

dubitationibuo, Armaretur , Lib. I. eaP. VII. M. 9. Nec nos ipsi , addit , tales aliquid,

valere nempo haereticorum baptismum, auderemus assctrere, nisi universae Ecclesias concordissima atictoritato Irmati , cui et

ipse S. Cyprianus sines dubio cederet,

si iam illo tempora quaestionis huius νε-ritas eliquatia, et aeclarata per Punarium Concitium solidaretur, Lib. I l. cap. IV. n. 5. Hoc autem iactum fuisse dicit: Postoa tamen , dum inter mullos ex utraqua parta tractatur, et quaeri ur, non solum in-νenta esst veritas ), sed etiam ad pianarii concilii auctoritatem roburque Per crupost Cypriani quidem Passion , etc. ibid. cap. IX. nc scilicet ullus relinqueretur amplius dubitandi Iocus. Ergo S. Augustinum

oecumenicariaua Synodorum in Vibilom auctoritatem pro certa explorataque re habuisse tam certum eM , quam quod Certissimum.

197쪽

Ilis vero positis , obscuriora illa verba non una ratione explanari possunt. Quibusdam Theologis ita Augustini verba explicare PIacuit , ut ad disciplinam, non ad sidem, animadverterit S. Doctor , quum illa scripsit, siquidem in disciplinae negotiis salii possunt

ipsa oecumenica Concilia. Talem vero interpretationem hoc ratiocinio confirmant. De

iis loquitne Augustinus , quae prius igno

rata experimento rerum cognoscuntur. At

qui eiusmodi est sola disciplina, nam fides

non a rerum experimento , sed a Dei verbo hauritur. Alii autem forsan melius Augustinum do illis Conciliis verba sacere existimarunt, quac licet generalia, quia ex orbis Pastoribus collecta , legitima tamen omnino dici nequeunt , ut Ariminenso , et Sele ciense, ubi Catholici, per haereticorum fraudes , fidei sermulae subscripserunt, quae ambigua quum esset, ipsi Catholico eam sensu intellexerunt , Ariani vero sensu opposito. At rerum experimento fraude detecta, quouim Prudenter facium fuerat, in posterioribus Conciliis Pastores ipsi emendarunt. Ergo te, gitimarum Synodorum auctoritatem non infirmant obiecta S Augustini verba.

198쪽

Obiic. III. Verba S. Gregorii Naziaugent, qui sic ad Procopium scripsit: Ego, si Me

ra scribere Vortet, hoc auimo sum; omnem

Episco Orum conpentum fugiam, quoniam ntillius Concilii Anom laetum et faustum Midi , nec quod Fulsionem maDrum potiuS , quam acceSSionem , et incrementiam habuerit. Tom. I. pag. 814. Ed. Lipsiae cyo inexc. Qui omnem Episcoporum

conventum fugiendum existimat , omnium Conciliorum auctoritatem reiicit. Ergo iuxta S. Gregorii sententiam Conciliorum auctoritas repudianda. Resp. Non omnium omnino Synodorum auctoritatem parvi pendit S. Gregorius, sed earum omnium , quae iusius tu illa tempestate, quum ea scribebat, A rianorum factione praevalente, cogebantur, atque tristissimo exitu concladebantur , Cuiusmodi erant Seleucie

sis , Syri ensis , Ariminensis , Mediolanensis, Smymensis; siquidem ad simile Concilium

a Pro Copio Imperatoris nomine vocatus Eonvenire recusat. At cetera Concilia , oecumenica Praesertim, reveretur, et colit. dimirum Nicaenam Synodum summis laudibus

199쪽

prosequitur Orat. II. et Constantinopolitam. e I intersuit ipse, et Spiritus Sancti divinam

naturam adversus Macedonia D summo Stu

dio defendit.

SECTIO- V. De Romani Ponιι scis Primatu ἀ . I. Primia lus nomine dignitatem illam intelligunt Τheologi , qua Petrus, eiusque successor Ecclesiae caput a Christo constitutus suit. Quum aute .m qni foetetatis. alicuius Caput seu Princeps declaratur, P testatem aliquam in ceteros necessario adi piscatur, ut semper contingit, Petrum eiusque successores, a Christo Capitis dignitatem consequutos, potestatem tu universam Ecclesiam. acquisivisse necesse est. At pseucio-Resormati novam quamdam excogitarunt differentiam , ut summo Pontifici auctoritatem , quam Christus ipsc illi contulit, eriperent, inter primatum honoris , et iurisdictionis , Primum Petro a Christo concessum confitendo, non vero alterum. Scilicet Petrum a Chri

200쪽

sto ita Ecclesiae Caput declaratum Comminiscuntur , ut inter potestate pares primum ipse obtineret locum , quod significat primatus honoris; nulla vero ei in ceteros Potestas tribueretur, quae primatum iurisdictionis constituit. Reudo-Reformatis in

hac haeresi praeivit Wicclesus , et Wiccles

Graeci duce Photio. Nos vero cum Catholica Ecclesia ita Ρetrum, ideoque et eius SuCCessores , Ecclesiae Caput a Christo institutum Credimus, ut non honorem tantum, sed et potestatem Capitis, seu Principis aceeperit II. Sed, ne cum haereticis Catholicos confunderemus, in duas partes propositionem nostram discrevimus : altera enim primatum tum honoris, tum iurisdictionis , quem iure divino in Ecclesiam Petrus, eiusque SucceSS res habent, complectitur ; quod, nullo dubitante, fide tenendum est: altera autem Summi Pontificis ex cathedra definientis ατ αλειαν,

de qua nonnulli inter Catholicos dubitarunt , comprehendit, quod stricte ad fidem

non Pertinet. Ideo alitein alteram cum a1-tera in eadem propositione coniunximus ,

quod priorem partem, si recte ratiocinabimur,

SEARCH

MENU NAVIGATION