Institutiones theologicae quas in usum auditorum suorum composuit Franciscus Iavarone in Regio Archigymnasio Neapolitano theologiae dogmaticae professor, Academiae Herculanensis archaeologiae socius ordinarius, Herculanensium voluminum interpres. Tom

발행: 1824년

분량: 518페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

omnino Certa non est. Primo enim dubitaturnu in Linus, an Clemens primurn Petro suC- cesserit ; deinde non unus in sedem Romanam contra ius et fas se intulit, et intrusit; tertio septuaginta quatuor annorum

spatio a Clemento V. scilicet usquo ad Gregorium XI. Summi Pontifices Avenione in Gallia, non Romae resederuiit; demum duo vel tres aliquando se Petri locum tenero contenderunt, quod accidit praesertim anno 158o , et ad Constantiensem Synodum usque Perduravit , quadraginta scilicet antiis. Resp. Quod ad primum, dubitatio utrum Linus, an Clemens Petro successerit, udxem non facit; immo unum Petro successisse , quisquis ille fuerit , Linus , an tae- mens , an alius, aperte ostendit. Quod ad secundum , Vel tu iuriosus Pontifex ab univorsali Ecclesia receptus fuit, et legitimus evasit Potri successor; vel ab univcrsali Ecclesia reiectus, ct ad interregnum res adducta est , interregnum autem successionem non destruit. Quod ad tortium, Summi Pontisces Avenione rosidentes Rom ini Ponti sicatus munera obierunt, ideoque Romaui Pontifices,

232쪽

non Aventonenses iure meritoque censentur. Quoid ad postremum , Schismatis tempore vel unus ex contendentibus iustus erat, et

legitimus Pontifex , licet non omnibus Cognitus , vel ad interregnum res rediit ;utroque tamen easu interrupta non suit legitima fac eSsio.

Obiic. VI. Romanorum Pontificum plerique a fide aberrarunt, Petri exemplum sequuti , qui Antiochenos ad Mosaicas caeremonias adhibendas compulit. Nimirum Artemonis haeresim , qui Christum merum hominem esse docebat, complexus est Victor ;Montani haeresim Zephyrinus; Λrii Liberius; Pelagii Zosimus ; Photini, et Aracii Anastasius II.; Monothelitarum Honorius. Praeterea Stephanus dum haereticos non esse iterum baptizandos docuit, in Ecclesiam admisit eos etiam, qui Evangelieis verbis non fuissent baptizati, ut contendit Blondellus; et Marcellinus idolis thus adhibuit, ut ipsemet in Sinuessano Concilio consessus rat. Resp. Profecto nugantur Adversarii, dum Pro sactis mendacia nobis obiiciunt. Petrus enim, si a Paulo reprehensus suit, non er-

233쪽

roris contra fidem, sed nimiae erga Iudaeos indulgentiae reprehcnsus suit. S. Victor ab A temonis haeresi , in quam prolapsum fuisse Per meram calumniam dictitant Artemonis discipuli, adeo ubhorruit, ut Theodorum Coriarium haereseos illius ducem ab Ecclesia eiecerit. Montani errores a S. Zephyrino damnatos testantur Tertullianus nondum Montanista, et Caius coaevus Scriptor. Liberium priori fidei formulae , Catholicae scilicet, non fi Cundae, nempe Arianae, subscripsisse demonstrant Baronius ad an. 557. Tom. II.

et Natalis Alexander In Hist. Saec. IV. Di fert. XXXII. : sed etiamsi alteri formulae subscripserit, id non ex cathedra docens es ecit, sed ex cathedra in exilium pulsus, et metu quam gravissimo agitatus: nam antea Consi intit Imperatoris minis mini tuo dcterritus Nicaenam fidem Propugnavit, atque in exilium pelli se potius , quam a vera fido descere Passus est; et Postea Arianorum perfidiae , et Ariminensi conciliabulo restitit constantissime exilio iterum a Valente mulctatus. Zosimus Iitteras Basilisco

misit, ac Pelagii, et Coelestii causam ad se

234쪽

referri iussit dubitans, an aliquid contra istos accusatorum fraude, Africani Episcopi iniuria decrevissent; ideoque υOtantas emendationis , non falsitas dogmatia a probata est a Zostino , ut scribit S. Augustinus Lib. II. ad Bonifacium cap. II. Caelestius enim

Zosimo seripserat SQ omnia, quas Sed Romana damnaret, damnaturum; quum tamen coram Pontifice se sisti detrectasset Caelestius , ab eo damnatus fuit, ut testatur idem S. Augustinus Ioc. cit. et Lib. de Pece. origin. cap. VI. Anastasii II. cum Photino, et Acacio communicantis sabellam detegit insignis anachronismus. Acacium enim sub Felice II. vuIgo III. mortuum testantur Nicephorus Lib. XVI. cap. XII. Evagrius Lib. III. cap. XVIII. ceterique; at Felici successit primum Golasius , deinde Anastasius. Denique Honorii epistoIae ad Sergium, et ad Ecclesias Orientales scriptae hil definiunt,

sed silentium in unius vel duplicis voluntatis quaestione ad Ecclesiae definitionem usque servari iubent; atque ideo catholico sensu exponi possunt, ut illas exposuerunt Ioannes IV S. Maximus Martyr ,

235쪽

et Anastasius Bibliothecarius, quorum I Ca recitat Nat. Alex. In Hist. Sec. VILDissert. II. Prop. 5. Sextae Synodi acta interpolata suisse in ea parte , quae Ηο- norii damnationem respicit , contendit Baronius ; at etiamsi germana sint , Honorii

Mouothelitarum haeresim iam emergentem non reprimentis, et haereseos Auctoribus nimis indulgentis culpam, non ex cath dra definientis errorem damnavit Sexta Sy

nodus.

Quod vero ad S. Stephani decretum , his verbis expressum fuit: Si quis erm a quacumque haeresi penerit ad nos, nihil inno Metur, nisi quod traditum est. Atqui traditum, quod Baptismus , modo debita materia , ac forma administratus fuisset , ubicumque, et a quocumque id factum esset, valeret. Ergo a S. Stephaui decreto non consequitur, quod Biondellus contendit. Demum S. Marcellini idololatriam, eiusque veniam in Sinuessano Concilio obtentam, inter meras putidasque sabellas reiiciendam iamdiu de monstrarund Daniel Ρapebrochius, Antonius,eι Franciscus Pagius, Natalis Alexander, Ce-

236쪽

terique ; germana autem veteris Historia Escripta, Eusebii praesertim, et Theodoreti, egregios S. Marcellini mores praedicant , de eius idololatria, ac poenitentia ne verbum quidem faciunt. De Sinuossani Concilii actibus inter pseudo. - Ιsidori merces recenSe dis , aut Donatistae alicuius fraudibus tr huendis vide Baronium ad ann. 5O2. TOm. u.

Obite. VII. Sanctus Gregorius Magnus Epriscopi uniνersalis nomen vehementer improbat his verbis: Ego fidenter dico , quia

quisquis sa Vnipersalem Sacserdotem Uocat, Oel vocari desidorat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia Superbiendo

se ceteris praeponit. Lib. VI. ep. XXX. Ergo Romani Pontificis in Ecclesiam Uni versalem Primatum negat. Praeterea Romae Episcopum Alexandrino, et Antiocheno aequalem sacit Nicaena I. Synodus his verbis: Constitutum est, ut Episcopu3 Ae Dii , id est, Patriarcha Alexandrinus Prassideat, et habeat potestatem totius Ae Pti, quia sic conponit, et quia similiter Episcopus Romas , id eεt , successor Apostoli Petri potestatem habet omnium civitatum , et

237쪽

Dcorum, quae Sunt circa eam, ac similiter

iscopus Antiochenus , id est , Patriam cha potestatem habet prouinciae illius totius. Can. VI. Resp. Eo sensu Episcopi unipereatis nomen improbavit S. Gregorius, quo affectabat Ioannes Patriarcha Constantinopolitanus, qui scilicet sibi soli Episcopi nomen, Pra Lerea nemini, Convenire Contendebat, ut patet ex ipsius S. Gregorii epistolis. Sic enim dictum Patriarcham redarguit: Oui indignum te fatebaris, ut Episcopus dicidobuisses , ad hoc quandoque perductussa , ut despectis fratribus, Episcopu3 a Pstas solus Oocari. Lib. V. Ep. XVILI. Pag. 741. T. II. Ed. MM. Et paulo post rationem refert, ob quam Romanorum Pontificum nullus nomen illud sibi vindieaverit: μ, si sibi in Ponti alias gradu gloriam singularitatis arriperet, hanc omnibus fratribus denε- Ssct videretur. Ibid. pag. Eamdem - rationem attulerat Pelagius II, qui S. Gregorium praecessit : Nullus Patriarcharum

hoc tam profano Mocabulo unquam ut tur , quia Si εummus Patriarcha unios Diuiti oti by Cooste

238쪽

salis dicitur, Patriarchariam nomen ceteris derogatur, Tom. V. Conc. Labb. pag. 949. Atqui hoc sensu Episcopi universalis nomen iure meritoque reprobat S. Gregorius, ac nomen blas hemias , stultum ac Superbum pocabulum appellat. Quid vero ex hoc advorsus Romani Pontificis in Ecclesiam universalem primatum consequitur ΤNihil certe quidem. Nimirum idem S. Gr

gorius supremae potestatis iuribus usus est

in Siciliae Episcopos , Lib. II. Indici. X. ep. IV. in Episcopos Asricae, op. XXXII. in Galliae Episcopos , Lib. VII. Indici. II. ep. CXII. in Episeopos Dalmatiae. Lib. V. ep. XXVI. in Hispaniao Episcopos, Lib. XI. ep. 5o. in Episcopos Graeciae, Lib. V.

ep. VII. ; atque Supremam ipsam potestatem clarissime significavit, ubi praesertim de Constantinopolitana EccIesia , quae prae ceteris Romanae Sedis auctoritati se subtrahere m liebatur , scripsit : Quis eam esubitet sedi Apostolicas esse subiectam p Quod et Dominus piissimus Imperator , et fratre noster Eusebius eiusdem cisitatis Episco uacissi Q prostentur. Lib. IX. ep. XII. Pag, 941,

239쪽

T. ΙΙ. Opp. Ed. MM. Venet. 1744. Quod autem ad Nicaenae Synodi Canonem adtinet, ibi Patriarchalis Romani Episcopi dignitas cum Alexandrini , et Antiocheni Patriarchae

dignitate, non suprema in universalem Ecclesiam potestas Consertur. Romanus enim Pontifex, non solum est universae Ecclesiae

caput et Princeps , sed Bomae Episcopus , Romanae Provinciae Metropolites , Italiae Primas, atque Occidentis Patriarcha. Ad eamdem Patriarcha Iem dignitatem spectant Concilii Chalcedonensis verba, Can. XXVIII. SE OTIO VI. Do Patribtis. Patrum nomine appellantur Ecclesiastici illi Scriptorcs, qui universali Ecclesiae Consensu a Deo dati habentur, ut si iei doctrinam omnis erroris immunem unanimi testimonio Christi discipulis traderent, atque ab haereticorum mendaciis defensam custodirent, incolumemque servarent. Tales autem existimantur notuisse ab Ecclesiae initio ad decimum Diqiii od by Cooste

240쪽

tertium usque seculum, doctrinae, ac Pro maxima eorum parte sanctitatis etiam fama, ita ut Ρatrum agmen claudat S. Bernardus non

quod postea viros in divina doctrina tradenda Praestantes, aC Cum prioribus illis forsan comparandos non habuerit Ecclesia, sed quod mos hic invaluerit, ut recentiores , et qui alia mothodo res divinas pertractarunt, Patrum loco non recenSeantur. P n o P. Quod Patres ad sessem pertinere uno ora cent, contrarium ut haereticum reprobantes , dogma Catholicum est. Prob. I. Scripturis. Sic enim Dei consilium in Ecclesia sua instituenda , ac regenda exponitur ab Apostolo: Et ipses dedit quo dam quidem Apostolos , quosdam auismPro helas, alios Dero Eoaugelistas, alios autesm Pastores, et Doe res ad consummationem Sanctorum, in Uuq ministctrii, in aedficationem corporis Christi; Mneo Occurramus omnes in unitatem βdei , et x

SEARCH

MENU NAVIGATION