Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

4 ORIGINUM EΤ ΑNTIQUITATUM

omni me invidia liberem, describam breviter decreta veterum

christianorum de monarchia. II. Etsi vero cxplicanda primum omnium notio monarchiae

esset, quoniam tamen actum a nobis de hoc genere argumenti alio loco est, nulla est caussa, cur esse rursum agendum Videa

tur. Itaque eorum, qui liberi sint, nullaque eiusmodi adstricti necessitate, ut certis quibusdam, destinatisque opinionibus teneantur, clamo, postulo, atque imploro fidem, ut adsint, cognoscant, animadvertant , quid sit maiorum iudicio de monarchia existimandum. Ac eos profecto, qui novis robus studerent, modo verum confiteri voluissent, repugnare Calvino, atque Luinglio coegisset antiquissimorum, doctissimorum quo hominum in maxima re tanta consensio. Nam Iustini martyris, atque philosophi, quem vixisse constat Antoninorum temporibus, in cohortatione

ad graecos i) sententia est, multorum esse principatum plenum periculorum. Quamobrem monarchicam gubernandae rei publicae

rationem ceteris esse praestantiorem. Cyprianus autem in libro,

quem de vanitate idolorum a) seripsit, regni societatem aut

22쪽

cum fide coepisse umquam, aut sine summa perturbatione rei publicae desiisse negat; statuitque cum rex apibus, rectorque armentis unus sit, unum item esse in re publica principem oportere.

Estque iam horum simile, quod habet Lactantius in I. institutionum libro i). Sed Eusebii caesareensis insignis est de monarchia

in evangelica demonstratione locus. Nisi enim in unius hominis di. tionem provinciae, regionesque , quae diversis regibus parebant, venissent, dissensiones, turbas, caedes, bella denique impedimentosuisse sutura confirmat, quo minus tam late religio christiana pro

pagaretur. Id vero ille acceperat ab Origene, qui paucioribus

verbis eam est in libris contra Celsum epicureum complexus sententiam. Idem est etiam auctor Eusebius in oratione de laudibus Constantini I): monarchiam longe ceteris gubernandae

M Rex unus est apium. et dux unus la teor ibaa. at in

ta tueri . ad quem totiua ummaa tura raterat. . uni. .. verea sol emine. eorruent. Dieara autem mullo timia arbitrio regi manaum ala a. . quata at via asst.., mel in uno eotyota multas es a men ea, quoniam . . multa, et Tatia sunt min I laeta membrorum. ut n. gol, eerporis sensus Lingulas mantea regere cra. . . dantur .

23쪽

rei publicae modis praestare. Nam multorum pari honore, potestateque praeditorum imperium sactionem Potius, quam principatum appellandum putat. Nec vero secus Athanasius in ea,

quam edidit contra gentes oratione si , multitudinem principum id efficere dicens, ut nullus esse princeps videatur a , mona

λυαρχία.

.. eam eo myo an ametsi diveri s. rene edes tamenia inter is es a. nequa diri em adsa una paup res. nequais maiores eo ita re in ea. aut ion om eontra aemes

24쪽

cHRISTIANARUM LIBER IV. Ichiam anteponit polyarchiae. Hieronymus i) quoque apum, aliarurnque quarumdam animantium exemplis usus, mullorum im

perio unius principatum praesert. Neque minus in hoc genero accuratus, ac diligens Iohannes fuit, is, qui ob elegantiam, copiamque orationis Chrysostomus a est a maioribus appetiatus. In homilia enim, quae tricesima quarta in priorem epistolam ad corinthios est, populari imperio anteponit regnum. Theodori

tus 3) autem iisdem permotus argumentis, quibus niti, ac fid

re Iustinum diximus , monarchiam Vocat omnium optimum gubernandarum rerum publicarum modum. Longum est de cet

ris , qui aut eodem, quo Theodori tus, aut aliquo post tempore

floruerunt, dicere. Rationum aut momenta, quibus usi veterrimi

25쪽

poetae, philosophi quo i) suerunt, ut potiorem esse polyarchia

monarchiam emcerent, cum in civili re publica plurimum valeant, quid est, quod valere in ecclesiastica non possint 3 Atque sunt ea quidem breviter explicata ab Arnisaeo in se.

cundo de re publica libro a . Vetus antem opinio est , eaque

iam doctissimorum hominum firmata consensu, monarchiam non

lar Non rit opus molis ut a philoiophia. erat

26쪽

suecessione filiorum modo in principum parentum locum, sed etiam electisne posse consistere. Immo vero fuerunt aliqui, quos

summa philosophiae laude floruisse intelligo I) , qui electione

principis potius, quam successione monarchicam administrandae rei publicae formam conservari posse defenderent. Fieri enim interdum aiebant, ut prudenti patri, cui summae curae publica felicitas fuisset, filius imprudens succedat, qui sua , non civitatis commoda consectetur, quod sane damnum longo ab re publica abesse arbitrabantur, cui ius esset eligere, quem sibi utilem se turum putaret, regem. Persacile namque esse liberis, recteque institutis civibus unum aliquem in tanta hominum multitudine reperire, quam multos et sapientes, et probos viros , ad quos summam totius imperii deserant.

Maiores nostri non democraticam, neque aristocraticam, sed monarchicam a Christo fuisse Praescrimam putarunt gubernandae Ecclesiae rationem. Quum igitur maiores nostri monarchiam ceteris administrandae rei publicae rationibus potiorem esse statuerint, sequitur, ut ecclesiam, quae Societas, communitas, ac res publica quaedam a Christo servatore optime instituta sit, monarchiam esse arbitrarentur. Nam haereticos, qui aristocratiam fortasse, monarchiam

autem nullo modo esse defenderent, nihil moror. Quid enim cum iis agas, qui odio, malevolentiaque permoti, atque ab ecclesia catholica seiuncti in absurdas, easque inter se discrepantes sententias inciderunt 8 Matthiae namque Flacii illyrici sententia

est, summum ius, poteStatemque penes ecclesiam universam es

se a , quare nominari sacrorum antistites oportere non suffragiis clericorum modo, sed etiam laicorum. Ex qua re intelligitur, eo-

TOM. V.

27쪽

io ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

rum aliquos, qui Lutheri partibus studerent, democraticam esse iudicasse, quam Christus servator instituit, regendae, administrandaeque ecclesiae rationem. Contra Brentius in prolem menis i adversus Sinum, summam principibus civitatum in primis tribuit

auctoritatem, quos esse nobilissima christianae rei publicae membra censet. Verum ut ceteros Praetermittam , quorum Se numerum sane magnum intelligo, Iohannes Conradus Danialia verus in octava a, quae est de hierosolymitano apostolorum concilio,

disputatione, administrandae ecclesiae Armam aristocraticam, eamque iam sacrorum esse ministrorum pugnat. Non discrepant ab

Danntiavero Iohannes Angelus Politianus 3), et Ioannes Paulus Hebenstreitius 4, quorum non minor fuit in confirmandis luthe

ranorum dogmatibus diligentia. At Iohannes Laurentius Mos hemius vir quidem excellenti ingenio, sed eadem imbutus superstition Iusteranorum, in institutionibus maioribus historiae ecclesiasticae, nullam a Christo fuisse praescriptam regendae christianae rei publicae formam putat 5). Iam vero aristocraticis illis , quorum est paullo ante facta mentio, Calvinum parasse liquet ad oppugnandum orthodoxae religionis de monarchia decretum viam Q.

28쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. GDatales autem Cham ierus pro aristocratia I in opere, quod

panstrati an inscripsit, disserens multa peccat. Hunc est sequutus Fridericus Spanhemius a , quo vane viro neque acriorem O thodoxorum hostem quemquam, neque impudentiorem fuisse scimus. Nam de Danaeo 3 , de Iunio, de Sthrando, de Witak

ro, de Forbesio, de Sullivio, de Boga, de Saravia, deque cet ris haereticis scolis, bat avis, gallis 4 , germanisque quid dicam pqui etsi verbis pro aristocratia pugnent, re tamen vera ita ut ueri in hominum turba solet, qui omnia suo ingenio, privat

que, ut aiunt, spiritu metiuntur, summa inter se animorum contentione, dissensioneque certant. Atque his quidem accessit Mar.

29쪽

cus Antonius de Dominis i) archiepiscopus spata tensium , qui

cupidus rerum novarum, cum ad britannos publicandorum suo

rum de christiana re publica dogmatum caussa transfugisset, postque secti poenitens Romam revertisset, erroremque, in quem inciderat, detestatus esset, tum quod rursum cum hostibus Orthodoxae religionis agere coepisset, in sancti Angeli arcem coniectus est, ubi diem obiit supremum. Quin etiam suisse aliquos video, qui cum verbo se catholicos es se confiterentur , re quidem ipsa

haereticis in hoc genere consentirent. In his suit Edmundus Ricberius sa), qui se pro ecclesiastica monarchia pugnare scripserat, quamquam sic est omnem de monarchia quaestionem complexus, ut stetisse ab dem raticis videretur. Ae suerunt prosecto, qui eodem in errore versari Dupinum dicerent, cuius extant cle antiqua disciplina ecclesiae dissertationes 3 . Sed Iohan. nes Paulus Hebens tritius lutheranus de Sorbona disputans vehementer errat. Quum enim publicatum ab ea fuisse anno I 6 II. pro ecclesiastica aristocratia decretum scribit, aut impudenter mentitus, aut aliorum dictis assensus, imprudens, atque oscitans

hallucinatus est ). Nihil enim simile uinquam ex Sor na pro

30쪽

sectum constat. Quod si nostrum aliqui scriptores gallos quii non archicam gubernandae ecclesiae formam aristocratica tempe

ratam esse si) dixerunt) aristocraticis re vera consentire argu mentando evicero conati sunt, nemo tamen inventus est, quiem, reiecta monarchia, palam pro aristocratia pugnasse defenderet. Sed haec alias. Age nunc videamus quibus testibus nostra omnis nitatur de ecclesiastica monarchia sententia. Sed antequam rem ipsam aggrediar, statuendum est quibus in rebus aristocraticis, democraticisque nobiscum conveniat, ne qua in disputatione confusio , perturbatioque oriatur. Atque illud in primis Commune nostrum, adversariorumque decretum est, aliquam esse oportere administrandae, regendaeque ecclesiae rationem. Nisi enim ita se res haberet, non monarchiam modo christianam rem publicam dicere non liceret, sed ne aristocratiam quidem. Id vero plerique calvinianorum, et lutheranorum numquam serent, qui ita sunt an binis instituti, ut cum pro aristo ratia certent, tum nullum usquam suorum fuisse confirment, qui palam democraticam esse gubernandae ecclesiae rationem consteretur et . Alterum est de

cretum , metu inmim, Wiritualem esse, non Politicam ecclesiae regendae 3) formam. Tertium denique, regem atque monarcham

SEARCH

MENU NAVIGATION