Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

At est, inquiunt, lex a Christo servatore si lata de aecu

sando apud ecclesiam homine, qui in nostrum quemquam peccaverit, eosque contemserit, qui ut resipisceret, veniamque pete. ret, hortarentur. Episcopum vero indicari ecclesiae nomine, cum hoc vocabulum convocationem, collectionemque significet, concedi nullo modo potest. Quare Iohannes chrysostomus, quique eum Sequutus est, Euthymius , ea voce non Praesidem unum, sed Praesides coetus indicari censent. Ita fit, ut Bellarminus , qui plane quam essent ipsi scripturae novi testamenti repugnantes

perspexerat, dissimularit illum Matthaei in evangelii capite deci

mo Octavo locum, eaque tantum testimonia explicaverit, quae mi.

nus dissicultatis habere viderentur. Sed qui ita disputant, nae hi quae recte sunt Constituta, calumniando pervertere conantur. Quid enim negotii Bellarmino Matthaei locus de ecclesia exhibere poterat, quem ille a maioribus sapienter explicatum norat 3 Quod si hunc praetermittens, alia est ille scripturae loca interpretatus, non eo secit, quo eius explicandi modum inveniret nullum , sed quo in ea re frustra

Sese consumturum operam prospexisset, quae ut non magno adiumento nostris pro ccclesiastica monarchia pugnantibus, ita ne detrimento quidem esset. Fac enim presbyterorum, episcoporumque conventum servator Christus signiscarit ecclesiae nomine, an est continuo Consequens, nullum in ecclesia esse oportere , qui supremam obtineat auctoritatem p Atque illud , antequam de vera eius loci interpretatione statuam , quaero , de sutura ne ecclesia Christus idem servator loquutus tunc fuerit, an etiam de illa , quae cum ipse in terris ageret, vigebat λ Ego vero cur το dic ecclesiae spectare ad primordia christianismi non possit, nullo modo prorsus intelligo. Quis enim credat, eum , qui tunc alterum assecisset iniuria, nec corripi debuisse, neve adhibitis testi-

42쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. asibus moneri, neve apud ecclesiam accusari; neve si accusatus,

dicto audiens non fuisset, haberi in numero ethnicorum p Spectat ergo is locus ad ecclesiam , quae tunc , cum Christus in terris versabatur, florebat. Quid igitur 3 Eritne quisquam tam impudenter insolens, ac temerarius, qui Christi tempore aristocraticam

fuisse pugnet gubernandae occlesiae, administrandaeque formam PQuum autem nemo unquam sit christianorum, qui sic esse statuendum putet, ipsique tussierant, atque calviniani, qui pro aris,

tocratia certant, christum monarcham universae ccclesiae osse

confiteantur; relinquitur, ut ecclesiae nomine in eo evangelii Matthaei loco aut praesides , moderatoresque singulares singularium coetuum indicentur, quae quidem mihi probatur interpretatio ; aut si quidquam aliud indicetur, ne id quidem monarchiae

ecclesiasticae obesse possit. Nam si posset, Vt κρατα- aristocratico Christi tempore administrata fuisset ccclesia, quod ne adversariis quidem placet. Equidem praesides, ut dixi, sacrorum indicatos suisse a Christo c. xviii. Matth. defendo, qui cum ecclesias moderarentur, ac repraesentent i tum appellari commode

noam dioae anas interatim hahean . eumqua paroaeiada atatu leel ia a. edi praHEM . Mant. unaque alatu an . quaa ad ealtam virlatis. r.etamqua eon itiali tot onem morem solum. aea etiam metus administrationam eonis arta εἰdaan .e. Quis enim eat tam inaptus. tamquai repetitas rerum, qui eum Pat eos ad artiodum eo. .

43쪽

α6 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

possunt ecclesia. Plures autem in quoque coetu praesides sacro. rum, seu episcopos creare non licet. Quare maiores nostri , ut

Cyprianus i), ut Chrysostomus sa), ut Augustinus 3, ut alii,

44쪽

qui de episcopis hunc osse locum intelligendum si) existimant,

unum in unaquaque ecclesia episcopum esse oportere testantur a).

Nam quod protestantes plerique a presbyteris, episcopisque administrandas una esse, gubernandasque ecclesias quasque conten

dunt , inane est. Factum id enim aliquando episcoporum fuisse voluntate ostendent, divina vero institutione, non item. Quod

cum mani tum per se sit, tum ex eo etiam Matthaei testimonio concludi, essicique potest. Apostolos enim Christus eo in lo. ecclesiae v at nomine quibus ligandi, solvendique tribuit

potestatem), adeoque successores etiam apostolorum. Cumque suc

cessores sint apostolorum episcopi, qui nullum habent in coetu, cui praesunt, auctoritate parem, sequitur, ut in singulari etiam coetu, unus episcopus, qui instituendo, docendo, regendo, administrando suam singularem ecclesiam exhibet, ecclesia appelletur. Quod si id nomen opiscopum suam ecclesiam exhibentem indi

45쪽

,8 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

cat, quid est, quod indicare nequeat pontificem, qui ut regit, ac moderatur, ita etiam exhibet universam p Quare Matthaei locus ut episcopis pares presbyteros in singularibus coetibus regen. dis non efficit, ita ne pontifici quidem in administranda, gubemnandaque ecclesia universa. Miror autem quid sit, quod cum Calvinus, ac Boga hunc Matthaei e capite xum. locum ad synagogam, non ad coetum christianorum ; aliique de grege protestantium ad principem rei publicae pertinero defenderent: tum

Chamierus, qui Calvinum t), Begamque sa) admiraretur, atque

suspicerhi tam esse clarum, tamque perspicuum τὸ dic ecclesiae putarit, ut hoc uno Bellarminum pro ecclesiastica monarchia pugnantem, perstrictum , convictumque erroris suisse arbitraretur. Nam quod, auctore sectionis calvinianae magistro, de synagoga

intelligi non modo potest, sed etiam debet, quid est, quod implicare eum potuerit, qui non de synagoga iudaeorum , sed de

christianorum ecclesia ageret, quaereretque, monarchica ne, an aristocratica sit illius regendae, atque gubernandae forma3 Scio autem esse aliquos, qui parem in administranda ecclesia suisse episcoporum, presbyterorumque simplicium auctorita

tem pugnent, idque ut efficiant 3 , testimoniis Lucae, Pauli , Polycarpi, Irenaei, Tertulliani, Hieronymi, aliorumque veterum

abutantur. Sed quoniam explicata quarto huiusce operis volumine copiose haec sunt 4 , nulla est caussa cur esse rurium explicanda videantur. Nam quod de Eutychio Alexandrino Deylin. gius scribit, etsi nullius momenti est, propterea quod arabs ille

neque doctrina, neque auctoritate, neque vetustate cum Ignatio, ceterisque, quos tona. IV. laudavi, patribus sit Comparandus, tamen expendendum breviter est, ne quid a me quisquam Praetermissum esse, quod ad rem pertineat, arbitretur.

Itaque de Eusebio Rena udotio viro eruditissimo haeretici conqueruntur 5 quod invectus acriter in Eutychium fuerit

46쪽

CHRISTIA RUM LIBER IV. 29

de primordiis alexandrinae ecclesiae i) disserentem, statuentemque ad tertium usquo saeculum non ab episcopis, sed a presbyteris

duodecim, quorum suisset a Marco evangelis te constitutum collegium, deligi, consecrarique patriarcham consuevisse. Eoque ma

gis inique actum ab Renautatio suisse aiunt, quod cum Eutychium, ut barbarum, atquo ab antiquis scriptoribus dissidentem, et novum ut qui saeculo demum ecclosiae decimo scri morit contemsisset, insectatusque Seldenum, atque Procohium α suis

set quod alter eorum origines Eutychii partim imperitia linguae, partim dolo, ac fraude 3) ex arabicis malis latinas secis

set deteriores, alter annalus ciusdem Eutychii ita osset interpretatus, nihil ut immutarit eorum, quae turbata ab Seldeno sum

rant, De quid de amici existimatione deripere videretur , tum

Severum aschmon in ensem Sequutus in absurdas, interque se dis. crepantes opiniones inciderit. Nam oblitus, sic enim aiunt, eorum, quae ante constituisset, ubi de Iuliano, qui undecimus alexandrinorum antistes fuit, loquutus est, nullum eo te Ore o A-co'um Alexandriae mansissu scrimis. Immo vero traditum ab

vinditos Meraria et Mao ram viri quaa aer ipsi is . o. alia ea varia pag. 4 ε. M . Fauum autem est, quod

47쪽

Severo suisse confessus est: mst Obitum Theonae congregatos Alexandriae sacerdotes, et Plebem, manus in Osuisse s er ει- trum silium eius viritualem, et disc*ulum, sacerdotem, eumque collocasse in solio Patriarchali alexandrino iuxta Theoniae mandatum anno decimo Diocletiani imperatoris. Qua in re quis

non videat contineri quidpiain, quo confirmari Sel deni sententia possit de presbyteris patriarcham non eligentibus modo, sed etiam ordinantibus p Neque id solum Renaudotius nullo modo, sed ne illud quidem animadvertit, quod ex Severo, cum de Damiano trigesimo quinto patriarcha ageret, descripsit: Anno, videlicet,

octauo Patriarchatus Damiani a mali ex eorum reliquiis, quia Petro Mongo secessionem fecerant, cum apud illos quatuor tantum sacerdotes superessent, habitis inter se consiliis, seniorem quatuor illorum sacerdotem, nomine Aristocham, γis Uum ordinasse. Quibus ex verbis Deylingius intelligi posse arbitratur, Renaudotium, qui presbyteris ius Ordinandorum episcoporum negaverit, ne cogitantem quidem Severo adiunxisse fidem, qui patriarchas in ecclesia alexandrina a presbyteris ipsis Constitutos , ordinatosque suisse defenderet. Ego vero etsi magni Renaudotium saciam, tanti non sicio tamen, ut eum si errasset, quidquam detrimenti asserre ecclesiae catholicae potuisse putem. Sed cum hominem summa linguarum orientalium peritia , singularique eruditione praestantem iniuria fuisse ab inimicis orthodoxae religionis reprehensum intelliga in , breviter illius caussam sic agam, ut eum, ademta Eutychio, iisque, qui hunc pessime fuissent interpretati, sequutique, fide, et animadvertisse ostendam, quae ab Severo disputata essent, et in tegra, non detruncata, ut sactum ab Dcylingio est, protulisse, et diligentem dedisse operam , ut ne quis implicata scribendi arabum ratione imprudens deciperetur. Atque est illud certissimum, ecclesiae universae de iure ordinandi sententiam non ab eo uno scriptore, qui cum inter barbaros ageret, tum imperitus antiqui latum, doctrinarumque ecclesiasticarum esset, sed a patribus, a canonibus, librisque liturgicis coetuum christianorum repeti oportere. Seldenus autem, cum nihil se reperire, nisi illum Hieronymi si) de presbyteris, episcopisque involutum, obscurumque lo

48쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 31

cum, in maiorum monumentis posse perspiceret , quo caussam tueretur presbyterianorum ; nulla antiquae disciplinae, nulla maiorum, nulla ritualium librorum habita ratione, Eutychii i) et novi a) et barbari, et inepti hominis testimonio 3) suum, sociorumque suorum errorem confirmari posse existimavit, qui episcopos olim alexandrinos a presbyteris suisse consecratos censent.

Ac de patrum quidem auctoritate, de canonibus, librisque cccle. si asticis alexandrinorum alias 4 . Quod autem rem maxime continet, cst: si ab Alexandro, qui synodo ni caenae intersuit, immutata ratio 5) eligendi episcopi alexandrinorum , cautumque

suit quod Eutychius mentitur ne deinceps a presbyteris duodecim patriarcha, quasi id non esset neceme, ex eorum numero

crearetur; ariani profecto, qui ab Alexandro summopere dissidebant, Q ubi aliquot diebus post Alexandri interitum, Athanasium diaconum, a quo sibi metuendum norant, electum Consecratumque episcopum intellexerunt, hunc certe contra discipli-

49쪽

3 , ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

nam veterem a Marco evangelis te institutam in sedem alexandri. nam invasisse dixissent, petiissentque ab imperatore, ut is ob eam

caussam, non Ob inanes si) , salsasque criminationes, quas invidia, odioque permoti excogitaverant, de dignitate deiiceretur. Sed cum numquam id ab arianis, aliisque haereticis, schismaticisque, quorum orant in Aegypto permulti, obiectum Athanasio suerit,

maneat necesse est, nisi ii in eo genere suisse immutatum ab Alexandro, reiiciundaque esse in sabulas, quae Eutychius miscuit, turbavitque in originibus. Eoque magis in se utentia confirmor ,

50쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 33

quo videam Epiphanium scriptorem et aequalem sere temporum

illorum, et Eutychio diligentiorem, sic de Athanasio agere i) ,

ut nihil novi in eo episcopo constituendo, immo vero omnia, ut vetus ecclesiae alexandrinae consuetudo serebat, evenisse tradat.

Atque est etiam illud gravissimum, quod Eutychius de nomine

patriarchae iam usque a sancti Marci temporibus usurpato scribit a). Nemo est enim tam ignarus, tamque imperitus christia. narum rerum, qui, non Marci aetate dico, nam id omnino fieri

non potest, sed altero, tertioque etiam ecclesiae saeculo eam Vocem in usu apud nostros sive europaeos, sive asiaticos, Sive a fricanos suisse arbitretur 3). Quamobrem recte, sapienterque a Poetavio 4 , Natali Alexandro 5 , Renaud otio 6 , aliisque actum

contra Seldenum, et Pr Ohium est, quorum alter partim imperitia linguae, partim haereseos tuendae caussa, alter ne quid de

Sel deni existimatione detraheret, ita sunt in originibus Eutychii

in latinam linguam convertendis versati, ut non modo, quae turbata a scriptore arabe fuerant, probarint, sed novos etiam erro.

res invenerint invexerintque in ecclesiae orientis historiam.

To M. V.

SEARCH

MENU NAVIGATION