Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

ecclesiae absolutum, ut dicimus, liberumque unum esse Christum servatorem I). Quare cum de monarchia ecclesiae disputati nem nostri instituunt, non illud quaerunt, sit ne praeter Christum in ecclesiastica re publica quisquam, qui absoluto, liber que regno Potiatur; sed an ullus sit, qui genus illud monarchiae

obtineat, quod cadere in ministrum, et dispensatorem Possit. His constitutis rebus, sit ne maiorum sententia dem ratica administrandae ecclesiae forma, deinceps demonstrandum est. Igbtur in populari re publica, quam enim ροπίαν graeci vocant, magistratus a plebe constituuntur, leges iubentur, a consulum rectorumve sententia ad populum appellatur, ac si ipsi populo videatur, privari ii, qui magistratum gerunt, non dignitate modo, sed etiam vita possunt. Nihil autem horum convenit in christianorum rem publicam. Errant igitur, qui democraticam esse putant administrandae christianae rei publicae rationem. Ac locum quidem sacrorum bibliorum indicare nullum possumus, quo pl.

hi tribuatur potestas constituendorum antistitum. Extaret vero is

Iocus, si populo dicendorum episcoporum, presbyterorumve ius Sel. Contra in ea epistola, quae est a Paulo ad Titum a scripta, episcopo oligendi, constituendique praesides sacrorum ρο-

testas datur. Iam vero, qui primi omnium rexerunt Christianorum coetum, a Christo servatore, non a populo fuerunt apostoli

constituti 3 . Quid p si, confitente Basnagio, iidem ipsi apostolicos sibi successores crearunt, quos aptos rei bene gerendae sereputabant, quin sibi populi sus ragium expetendum, requirendum-

32쪽

CHRISTIANARUM LIBER I v. isque i arbitrarentur 3 Est enim auctor Irenaeus in tertio contra haereses libro a , Linum a Petro Romae fuisse creatum episcopum. Quin etiam Tertullianus 3 in eo opere, quod est de

praescriptionibus haereticorum, Clementem a Petro romanorum, ab Iohanne autem Polycarpum suisse smyrnensium antistitemereatum tradit. Idem est ab Eusebio traditum de Timotheo,

de Tito, deque Dionysio Areopagita episcopis constitutis a Paulo. Multa sunt exempla horum similia in historia , quae opportune in eo libri huius capite describentur, quod erit de ministrorum electionibus.

Iam de iudiciis praesulum ecclesiasticorum quid dicam p a quibus neque est ad populum appellatum umquam , neque inventus quisquam aliquando est, qui appellari iure posse defenderet. Ac ne sando quidem auditum est, aut solutum plebis i us

su eorum aliquem fuisse, quem ligandum sacrorum praesides iudicassent, aut, si controversia de religione esset, populum decrevisse, standumque episcoporum sententiae non putasse. Sed mul

ta saepe ab iis, qui sacris publice praeessent, de religione , de ritibus, de disciplina in conciliis vel explicata, vel constituta sunt, quibus si qui e populo repugnare ausi fuissent, nae illi parem noxae poenam tulissent 5). Quid P si multis sacrorum bibliorum

locis, maiorumque nostrorum testimoniis essici ad veritatem plane possit, nihil minus convenire christianae plebi, quam ad iudicia ecclesiastica cum potestate docendi, statuendique accede-

33쪽

re i) 3 At si democratica ratio regendae christianae rei publi

cae esset, numquam id iuris suisset ademtum plebi. Quamobrem qui claves a , hoc est auctoritatem gubernan -

loeum, continendorumque in ossicio christianorum coetuum praecipuam ecclesiae universae, praesidibus autem sacrorum , ut ministris, instrumentisque competere arbitrantur , hi quidem certe magno in errore, magnaque in sententiarum perversitate versan.

tur. Nam si ita sint animis instituti, ut quam communitas per se ipsa obtinet, eam derivari , traiicique in praesectos ecclesiae potestatem putent, adeo ut sola his sunctione, soloque, ut aiunt, ministerio attributo, summum sibi ius populus, summamque auctoritatem retineat, tam sunt in vitio, quam qui aut Petro datas divinitus claves, aut episcopos a Spiritu sancto regendae ecclesiae caussa suisse constitutos neget. Quae sane res, quoniam sa

tis explicata alio loco est 3 , nunc omittatur. Nihil de legibus dico, quas neque iussu POpuli latas um

quam, neque abrogatas, si cui minus Probarentur, constat. Quare non est opuS, ut exempla proferam apostolorum, utarque in

re non dubia testibus non necessariis ). Tertium, quod esse democratiae proprium diximus, cadere in ecclesiam nullo modo potest. Neque enim aut accusatum apud populum aliquando quemquam ministrorum , aut de gradu, ac dignitate deiectum legimus , cuius tamen rei apostoli, patresve alicubi meminissent, si data plebi constituendorum , indicandorumque sacerdotum potestas fuisset. Nam quod a Clemente in priore ad corinthios epistola scriptum serunt, priVatos sacerdotiis a populo suisse eos, qui auctoritate sua abuti viderentur, non est ad rem. Nam etsi corinthii, seditione facta , eos , qui

extremo sere priore saeculo praecipuas obtinebant in suo coetu Partes, vexarunt, prohibendosque existimarunt, ne deinceps ossicio fungerentur, tamen reprehensi graviter a Clemente sunt, quod

id sibi arrogare ausi suissent, quod proprium praesulum eccle

34쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. I

siasticorum esset. Quemadmodum enlin plebs de gradu iure do-

iecisset, quos neque constituisset ipsa, neque Constituere potuisset 3 Est vero auctor Clemens, potestatem ministrorum Constituendorum non populo, sed apostolis a Christo servatore suisse tributam. Ex qua re sequitur , ius illud, exactis apostolis , non in plebem, seu in eorum successores manasse I .

. . ditia. at Meve; iata ..... praealean ea per regiones, is ae in s. peὲmI ias earum spiritu eum prohas, e .

M arrigantem, ae a Mettiam lineae Tm ea. iactantiam ...

35쪽

Est illud etiam incredibile, tam ineptos maiores nostros, tam que imperitos rerum fuisse , ut eum Christo servatori administrandae ecclesiae modum probatum vellent, quem esse omnium

postremum arbitrarentur. Basilius i) enim, chrysostomus α ,

Ambrosius 3 , Hieronymus quibus perspecti multitudinis

mores erant, cum summam levitatem, vimque esse plebis turbulentam , et periculosam statuerent, nullum certe putarunt esse

imperio populari deterius. Cuiusmodi praeterea esse eam populi christiani in ecclesia potestatem dicemus, quam neque natura ipso, neque Dei beneficio consequutus sit Z Natura enim imperio potiri quisquam , quod ad ius naturae minime pertineat, nullo modo potest. Quod si quis hoc esse genus auctoritatis pugnet, divina voluntate populo christiano datum , is mea quidem sententia cataphrygibus assentietur, qui esse, nescio quae, in decretis orthodoxae religio nis ponenda dicerent, quorum in sacris bibliis, traditionibusque ecclesiarum commemoratio esset nulla 5 . Atque est quidem iis, qui sextum nobis evangelii Matthaei, et quartum ac decimum actorum apostolicorum caput obiicerent, huiusce libri parte su

periore 6) cumulatissime satisfactum. Qui autem Matthiam su

fragio plebis in senatum suisse adlectum apostolorum Contendunt, cum in eam nos, quae alterius est loci, quaestionem vocent, tum

36쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 19

ita disputant, nihil ut agere videantur. Est enim nobis, quod

supra monuimus, Opportuno loco, ac tempore de ministrorum

electionibus disserendum. Quamquam eos , qui praefici sibi aliquem poscerent, iure suisse suffragii potitos, quibus tandem argumentis tacente Luca si , a quo est uno descripta apostes rum historia ) demonstrabitur 3 Sed sac suffragio populi cooptatus

Matthias in ordinem apostolorum sit: an erit consequens, de mocraticam esse oportere gubernandae rei publicae christianae formam p Nam constitutis imperatoribus , quis umquam neget , μοναρχι κως fuisse administratam populi romani rem publicam p Imperatores vero sumagiis plerumque militum fuisse creatos con

stat α). Non igitur monarchica esse desineret regendae illius rei publicae ratio, in qua exercitui, plebive eligendi , creandique principis potestas esset. Quare si datum populo christiano ius di.

condorum ecclesiae praesulum fuisset, hac tamen una ratione numquam emceretur , aut esse oportere , aut fuisse aliquando

dominatum in christianorum re publica popularem. Quo minus serendi sunt ii, qui vel impudentia, si consulto , vel temeritate , si casu , Cypriani testimoniis abuterentur. Nam

quod illo sua se sponte secisse 3 consessus est, nihil ut, dissen-

.. meri ala avia at hodiorem martyrum. al eonti avit m

37쪽

dio ORIGINUM ET ANTIQUITAΤUM

tiente plebe, de ecclesiasticis rebus decerneret, hoc adversarii detorserunt, ut factum necessitate quadam legis suisso videretur. AuCyprianus quidem hoc apud se, cum primum est episcopus Carthaginensium appellatus, statuisse scripsit; decernere autem antis

tites de ecclesiae rebus, inconsulto populo, nihil posse, neque

scripsit, neque Caussa erat ulla cur Seriberet. Quin etiam est corum maximo in errore sententia, qui cum

in Ambrosii epistolis i) Auxentium imbutum superstitione aria.

38쪽

norum refugisse mediolanensium examen , legerint, quarto tarn

saeculo plebem de religionis decretis iudicium ferre consuesse dixerunt. Ambrosius enim his verbis privatum indicavit cuiusque christiani sensum, publicum autem de religione iudicium , cui auctoritas inesset, nullo modo. Sed ut populus, ita qui principa

tum obtinet in civitate, potestate ecclesiae gubernandae caret. Qua

de re satis alio loco diximus i .

Itaque reiectis democraticis, iisque praeterea, qui praecipuam in coetu christianorum civilis magistratus dignitatem esse ste senaderent, sequitur, ut errorem coarguam aristocraticorum, doceani.

que , ius regendi universi populi christiani surramum esse penes

episcopos Omnes non posse, penes PreSbyteros autem multo minus. Non enim solos esse rectores ecclesiarum episcopos; sed his

etiam, in fungendo munere, presbyteros, quos episcopis pares se ciunt, coniungi oportere aristocratici a) arbitrantur. Ac de ex

39쪽

cellenti quidem episcoporum , qui presbyteris divina institutione

40쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. a 3

praestant, dignitate, alias I . Nunc partes ne presbyteris ullae

sint in gubernanda ecclesia tributae, disquirendum est. Quum igitur varii coetus sint, qui iunctim universam , seiunctim autem considerati, singularem quique exhibent, constituuntque ecclesiam; quam tandem illis administrare ius sit, videamus, universamne, an singularem quampiam , an nullam. At presbyteris simplicibus aut singulis , aut congregatis potestatem fuisse divinitus universae rei publicae christianae gubernandae datam, neque sacrorum bibliorum, neque maiorum testimoniis, neque superiorum temporum exemplis constat. Quod autem neque scriptum ab apostolis, neque traditum a patribus , neque confirmatum exemplis est, id esse divinitus cuiquam tributum, suspi

cari qui possumus Θ Ac de singulis presbyteris divisim , quos ea

potestate carere dixi, qui a me dissentiat, invenio prorsus neminem. Quare dicam de congregatis. Nam de his esse aliquos protestantium intelligo, qui repugnent. Locum igitur illum aut sacrorum auctorum, aut patrum mihi indicari volo, ex quo intelligatur, ius esse presbyteris, qui in unum locum Convenerint, vel de religione, vel de communi disciplina, ritibusque decerne

re. Indicatus autem nullus usquam ab adversariis est; qui sane, quum monarchiam ecclesiasticam omni ope, ne studio evertere conarentur, si ullum reperissent, praetereundum silentio non putassent. Quod si qui aliquando ad synodos oecumenicas, in qui

bus de communi christianorum salute agebatur, presbyteri venerunt, hi profecto canones, episcoporum, a quibus missi fuerant, nomine, probarunt interdum, Suo numquam. Quod autem statutum de uniserea est, idem est de singularibus ecclesiis statuendum. Ut enim nullam in scripturis, ma

iorumque nostrorum libris de ecclesia universa a presbyteris iure divino gubernanda mentionem fieri video, ita ne de singulari

SEARCH

MENU NAVIGATION