Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 5

발행: 1850년

분량: 548페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

34 ORIGINUM ET ANTIQUITAΤUM

Quod si veritatis, non sectae amore permoti ostendere voluissentine novos cluidem arabas ab antiquis patribus dissidere, Severilibros latinos sacere curassen . qui Severus, ut accuratior scribendo, ita propensior fuit ad alexandrinorum veterum , Ceteroriamque christianorum orthodoxorum sententiam i . Renand tium autem non animadvertisse, quae cum catholicorum decretis pugnare viderentur, tam salsum es quam est salsum aut integra allata, aut recte explicata Severi testimonia fuisse ab Devi in-

gio. Locus enim Severi, quem Dolingius a) describit, quod

nullus ab eo te ore miscopus Alexandriae manserit , sic ha

bet, ut ab Renaudotio resertur 3) : sedit Iulianus XI. patriarcha annis decem, et ρost Hltim Patriarcham nullus γis Po

rum alexandrinorum in urbe mansit, sed secreto egrediebantur,

et ordinariones sacerdotum diuersis in locis faciebant, exempla Marci eoangelistae. Quae res, ut cum decretis catholicorum hominum pugne non video. Neque enim Severus scribit, cons crari ex eo tempore episcopos a presbyteris consuesse, quod nunc quaerimus, sed episcopos extra urbem latuisse, cumque se Opportunitas rei bene gerendae obtulisse latebris prodiisse, ordinum tisque sacerdotibus, Prospexisse commodis , utilitatibusque ecclesiarum. Id vero tantum abest, ut nobis detrimento esse, ac damno possit, ut orthodoxorum potius dogma confirmet, ius ordia nandi episcopo tribuentium. Si enim episcopi presbyteros ordi-nMuri ex recessibus, latebrisque erumpere consueverant, quanto id magis consecrandorum antistitum caussa fecissent 3 Νam qui presbyteris Ordinandorum presbyterorum iacultatem concedendam non putabant, iidem multo minus consecrari a presbyteris primi ordinis sacerdotes, hoc est episcopos posse putassent. Ne

que serendum est, quod Deylingius addit, Renaudoti uin impedi tum partium studio non animadvertisse , quae hoc ipso Severi loco continerentur ). Non enim solum animadvertit Ren audO

52쪽

CHRISTIANARUM LIBER IU. 35tius, sed etiam, ut is esset locus intelligendus, quum harum rerum peritissimus haberetur, et esset, luculenter in primis, atque,

ut par erat, graviter ostendit r). Atque is ipse Renaud otius ut hunc do Iuliano, ita alterum Severi locum de Petro martyre, quo Deylingius confidenter abutitur, illustravit sa). Iam vero

uod de Aristoclia haeretico Deyli ius 3) obiicit, quale tanem est Θ Severus enim instigante diabolo sectum tradit, ut hae.

retici presbyteri tres quartum Aristocham nomine antistitem )Constituerint. Id vero aut cum catholicorum hominum communi

doctrina pugnare, aut crimini dari Renaudotio Oportere quis credat 3 Nemo enim umquam fuit catholicorum, qui haereticos inspirante diabolo similia interdum ausos fuisse inficiaretur. De

., hin elam orabant, metu eoi norum ma Ipam leti.

ia ah illis. ad quoa itia ordinandi pertinahat i ut pari

53쪽

Renaudotio hoc breve dico. Non fuisse ab eo Severi de Aristocha illustrandum locum, qui satis esset perspicuus, nihilque contineret , quod adversari romanae ecclesiae dogmati videretur. Quamobrem castigandus DG lingius est, qui cum fraude tacitus

praeterisset, quae sibi Gse contraria noverat, cumque nec cogitaret, qua de re ageretur, neque quo testimonia Severi spectarent intelligeret, eodem alios accusavit . quo ipse esset accuMndus, crimine. Sed de presbyteris satis dictum est

Sequitur ut explicem, paresne episcopos omnes dignitate, ainctoritateque esse , maiores nostri putaverint, an unum aliquem inter eos excellere oportere, cui ceteri ut capiti coniungi, utque primati, atque monarchae ecclesiae universae parere debeant. Igi

tur ut in superioribus, ita in hoc genere quaestionis haereticos ab catholicis dissidere intelligo. Nam qui protestantes pro ecclesiastica aristocratia pugnant i , iidem si episcopales anglos excipias cum superintendentes, seu FACOPOs humano iure, non

divino constitutos existiment, tum omnes auctoritate , potestateque ita esse aequales defendunt, ut horum neminem esse statuant, qui reliquos ut caput, pastorque uniuersalis regat, ac moederetur. Angli autem, qui ordinem esse antistitum ecclesiasticorum divinitus institutum a) censent, in tropolitas quidem hu-

54쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 3

mana consuetudine in coetus christianorum Commodum introductos , ferre se posse affirmant; Primat vero , ac monarcham ,

qui sub aspectum cadat, divina lege universae ecclesiae datum, nullo modo. Atqui hi, quum tyrannidem, ut iactabant, pontificum declinare se velle dicerent, ecclesiasticam potestatem contra ius, et sis omne regiae subdiderunt. Itaque, quod numquam aut

a Christo servatore praescriptum, aut a maioribus traditum est, regem britannicarum ecclesiarum caput, Supremumque moderatorem appellaverunt, qui de ritibus si , de disciplina, de reli-

55쪽

gione decerneret. Quae res Cum eorum testimonio, tum etiam

exemplis constat.

Atque horum qui de in omnium , qui episcopos quosque pari

potestato praestare, nullumque esse eorum, qui ceteris ut caput, et monarcha praesit, existimarent, Opinio non modo nullis sacro

rum bibliorum locis, sed ne testimonio quidem aliquo maiorum ostendi, essicique potest. Quod autem scriptum, traditumque nusquam ab auctoribus sacris, patribusve est, quis id credat haberi in dogmatum religionis christianae numero oportere 3 Ac si epis.copis par administrandae universae ecclesiae ius esset , id sane iuris aut divisi obtinerent, aut in synodis congregati. Non singuli divisim . Nam data his omnibus tantum est singularium administrandarum I) cura ; universae vero non item.

At ne congregati quidem. Nihil enim plus auctoritatis tributum iisdem est congregatis a , quam singulis. Non ergo par est e

56쪽

rum omnium potestas in regenda universa ecclesia. Quod si episcopis singularium ecclesiarum gubernandarum solum auctoritas inest, neque est in eorum ordine quisquam ceteris dignitate, poetestateque praestantior; quemadmodum singuli divisim, ita omnes

iunctim collegam aut errantem, aut improbum coercere, punir

quo non poterunt. Quis enim castigari se, reprimique sinat ab iis, quorum itemini subsit, quosque moderatores esse videat cooetuum aliorum, non sui Θ Atque seret ille quidem ab eo, quem

57쪽

4o ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

divino iure constitutum esse universae ecclesiae pastorem, atque Oeconomum credat, non coargui modo se, sed spoliari etiam dignitate ; a privatis autem, sibique aequalibus, numquam seret. Quare optimatibus, hoc est episcopis, ita in christianorum re publica constitutis, ut nemo luter eos Sit gradu, auctoritateqne namior, qui ius reliquis scribere, qui minis improbos ab scelere doterrere, qui poena coercere pertinaces P sit; ea erit in occlesia

rerum omnium perturbatio I), ut cum cuique antistiti, quod

placet, impune sentire, praedicare, sacere liceat, nullus reperiatur schismatum , incommodorumque tollendorum modus. Quinetiam, si sublato visibili monarcha, capiteque ecclesiae, ius regendae rei christianorum publicae universae omnium gentium episcopis in unum locum congregatis, Seu oecum enicae acephalae

synodo tribueretur, cum vel temporum difficultate, vel pecuniae, sumtusque caussa illae ipsae synodi haberi perraro possint, ecclesia omnis quam diutissime magno omnium detrimen in careret a

58쪽

moderatore. Quamquam est illud scripturarum, patrumque testimoniis firmatum ecclesiae orthodoxae dogma, non hominum a

bitrio, sed voluntate, institutioneque Dei unum aliquem esse deligendum , qui loco servatoris Christi rem publicam christi an

rum gerat.

59쪽

Sed protestantes, qui ecclesiae monarcha , et capite visibili , ut dicimus, constituto, nova quaeque decreta, quae ipsi probent, everti, labefactarique intelligunt; ita ut fit, ubi nulla est certa

investigandae, diiudicandaeque veritatis nota, in diversas, pugnantesque abducuntur Sententias. Itaque pars quidem eorum soli Christo summam potestatem concedens, episcopos omnes pari et dignitate , et auctoritate Valere statuit; pars summum ius penes concilium sa) esse, idque iam Lucae testimonio constare, arbitratur. Lucam enim actorum m. 3 capite, cum congrega

tos apostolos, senioresque suisse narrasset, ut de controversiis an .

tiochenorum cognoscerent, tum sententiam scripturos ita fuisse loquutos dicere, ut sese Spiritui sancto coniungere viderentur. Quamobrem nisi haec sit, nullam esse summam in ecclesia auc

toritatem. At qui protestantes synodos tanti faciunt, iidem , etsi singulis apostolis omnium, singulis tamen episcopis, nullo omnino excepto, non omnium esse defendunt, sed singularium ecclesiarum regendarum potestatem datam 4 . Nos vero, quemadmodum Christum summum, absolutum, li. berum christianae rei publicae regem, atque monarcham sate-

60쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 43

mur esse, ita constitutum unum aliquem in ecclesia, Dei quidem institutione, suisse contendimus, qui cum sub aspectum caedat, tum non absolutam, ac liberam, sed, loco servatoris Chris. ti, monarchicam, qualis in ministrum, dispensatoremque competere Possit, auctoritatem obtineat. Quare qui summam nobis Chris. si potestatem, quasi nostrum cuiquam non placeat, opponunt;

partim iniuria , partim imperitia opponere videntur. Nam ini rium est, id alicui, ac si neget, obiicere , quod ille non modo patiatur, sed etiam omnino velit. Quis autem suit umquam catholicorum, qui eam Christi potestatem non magnopere defendere conaretur λ Est autem illud ab adversariis imperitissime di

tum de summa, cum non de summa illa , absolassa ac libera sit; sed de maxima, quae cadere in ministrum possit, auctoritate contentio. Hoc igitur potestatis genus , cum nullis Scripturarum locis, nullo veterum testimonio labefactari, multis vero contra, quod paullo post efficiam, demonstrari possit; constituto imperio, potestateque illa Christi servatoris summa concessa, vicaria item pontificis auctoritas consistat, necesse est. Quae namque inter se non pugnant, cur componi, unaque ConSi Stere nequeant, nullo modo prorsus intelligo. Cuiusmodi autem est illud, quod de pari dignitate, auctoritateque episcoporum proteStantes iactant 8 An singulos episcoptri universae ecclesiae pari potestate praesectos arbitrantur p Minime. Nam id apostolis fortasse, ut praecipuis architectis sundamentum ponentibus concedunt si ;episcopis vero, quicumque hi tandem sint, nullo modo. Singulis ergo episcopis si ecclesiarum singularium administrandarum suisse tributam auctoritatem dixerint; qui fieri posse existimant, ut cui unius singularis coetus cura commissa est, is in alterius pos sessiones invadat, ae non de ovibus solum , sed de pastoribus etiam, quos nemo ipsi subdiderit, sententiam , ut iudex, serat Θprincipibus enim variis in urbibus constitutis, quorum unus alii non subsit, quis credat, ab horum pluribus aut dispersis , aut congregatis de doctrina, de moribus, de fortunis, de capite et civium, qui in eorum ditionem numquam venissent, et principis esse iudicandum p Duces ne serrarieusium, mantva uorum , par-

SEARCH

MENU NAVIGATION