장음표시 사용
341쪽
esse filios alexandrinos antistites putavit, quia, etsi Paulus episcopus non esset Alexandriae, tamen Marcus episcopus alexan-
trinorum discui pulus Petri suit, cuius Petri adiutorem Paulum
suisse constat: pro patribus iisdem natos fuisse romanos pontifices filios dicere Nicolaus perinde potuit; propterea quod , tametsi Paulus episcopus mina nae ecclesiae non esset, nihilominus adiutor esset, sociusque laborum Petri, cui Petro romanus episcopatus obtigerat. Nihilo gravius est, quod ex verbis Nicolai concludunt, haeredes scilicet esse potestatis Petri, ac Pauli romanae si) sedis antistites. Nam ut romanos, ita alexandrinos eius
potestatis haeredes vocat. Quamobrem latius eorum verborum significatio pateat necesse est, ut quae in eos etiam cadat, quos
episcopo Paulo numquam fuisse gloriatos liquet. Atque ut opiscopi successores dicuntur apostolorum , quamvis ecclesiae , quas regunt, institutae non fuerint ab apostolis; ita alexandrinus , et romanus haeredes dici potuerunt Pauli potestatis, quem et apostolum fuisse, et episcopali praeditum auctoritate , ct socium laborum, ac perpessionum Petri constat, a quo Petro Marcus est
missus evangelium nunciatum alexandrinis. Contra vero saepe, et Iuculenter Nicolaus Petro, cuius potestas in romanos Praesules
permanarit α) , quique cathedram in principe imperii urbe oc
cupaverit, aut ecessore sese gloriari scribit. Quod si Paulum non minus suisse episcopum romanum, quam Petrum, Putasset; ne que tam raro Pauli, neque tanta verborum circuitionc meminis.set, ut Omnes , si rem diligenter considerent, hunc non episco
342쪽
pum quidem , sed adiutorem Petri , socium quo laborum fuisse,
illustrasseque sanguine suo ecclesiam romana in plano intelligere, si velint, potaint.
De Hadriano II. i), qui sedem nominet Petri, ac Pauli, nihil attinet dicere. Quod enim explicatum supra est, cum de Hadriano I.
dissererem, nova certe Oratione, qua rursum explicetur, non eget.
Eodem autem pertinent, quae Iohannes VIII. a de sede
343쪽
apostolica, in qua beatorum Petri, ac Pauli semper auctoritas vivit, litteris consignavit. Nihilo magis nos movent, quae adversarii
ex epistolis Gregorii VII. i) se per Petrum, ac paulum aucto-
ale haheti . . tu qu a Ddo laverit . qu i dilaeiu, stitia , .aneio Petro. et nobis, qui per dixi nam gratiam Ti.
344쪽
ritatem suscepisse aientis, adversarii colligi arbitrantur posse. Quid enim impediebat, quo minus Gregorius non per Petrum modo,
sed etiam per Paulum auctoritatem sese accepisse diceret , Cum omnes episcopi per apostolos in se ipsos auctoritatem manasse a firment, certumque sit, Paulum apostolum cpiscopali charactere praeditum sanguinem Romae sudisse, ecclesiamque romanam illustrasso p
de Paulo denique III. io , quos suae opinionis testes adversarii
5 uiriItio, v. . n. 34 I. pontineato potitus e,t. Is --4. o. a Patre et Paulo Mei orthodoxaa eae dinea sui sanguinis aspersiona leundato . acribit. Id vero ad epἰMopalem Pauli romanum eonali tuendum non partiae .ssi P M IL .4. ass. eroatus pontitia soli r ae ita ai. Mali palsi. et Pauli . sua remis actetoritatem eo memoravit. Id vi sit in Mi andum, superioribus adnot.ilomihua domonstratum est.
e manam Mele Iam a da os apcia olia exordiam stimis
345쪽
appellant, sentiendum. Nam hi etsi aliquando Petri simul, ac
Pauli meminerint, numquam tamen episcopatu romano utrumque suisse potitum constituerunt. Imino vem, Cum episcopi vocabulo quandoque indicarunt si) Petrum, tum ubi amborum se
erunt mentionem, vostolorum eos vocarunt nomine, quae qui dem illis appellatio communis erat; FiscoPorum autem nomano
Qua vero considentia ab antistitibus romanis petere Se adversarii praesidium arbitrantur posse, cur tot esse catalogos epi SCO Porum eiusdem ecclesiae non a Patrihus solum , qui disiuncti ab urbe magnis locorum intervallis suissent; verum etiam ab iis, qui Romae floruissent, inspectantibus, probantibusque pontificibus maximis, proscriptos constet, in quibus quidem catalogis priorem se in per locum Petrus Occupet, Paulus contra omnino nullum pAtque ut mittam de auctore carminum adversus Marcionem a),
de Optato 3 , de Augustino dicere ), quibus profecto notiores traditiones ecclesiae romanae erant quam aliis, qui longius
ab Italia ab issent; quis in catalogo liberiano S) , quem ante Liberium pontificem incoeptum, Liserii eiusde in aetatem pers ctum fuisse serunt; quis in leoniano quis in tot aliis, quos a Schelest ratio
346쪽
horum monumentorum collectoribus oditos fuisse videmus; quis, inquam, episcopum Paulum, qui cum Petro γiscopatu romano potitus esset, Commemorari animadvertit 3 Quod si romanorum ea
erat, quam anonymi principatus Pauli defensores, quam Petrus de Marca, quam Quesnellus, aliique nonnulli volunt, opinio; que
madmodum praetermissus in catalogis semper Paulus suisset, sacta unius tantummodo mentione Petrip An romani praesules, si Contra sensissent, hanu tantam, tamque insignem iniuriam Paulo
secissent, ut e tabulis suae ecclesiae episcoporum virum maximum atque sanctissimum, quem omnium ecclesiarum sollicitudo tenuisset, excludi perpetuo paterentur Z Credant id quidem, qui rebus
novis studendum censent; ego enim inducere animum , ut credam, nullo modo P Sum.
Descendo ad patres. Nego venisse umqua in in mentem Ignatio 5 , ut Paulum episcopum fuisse romanum existimaret. Doctos namque romanos a paulo fuisse scribit, episcopo autem Paulo
Similia horum sunt, quae Irenaeus 6 contra haereticos in
tertio libro disputat. Institutam enim, sundatamque ecclesiam romanam a Petro, a C Paulo , episcopatumque ab iisdem traditum
Lino fuisse confirmat interdum; Paulum autem episcopatu
347쪽
At is rectam romanam ecclesiam ut a Petro, ita etiam a
Paulo fuisse narrat. Equidem το οικοδομπταπες r) graecum , quo Irenaeus , et το instruentes latinum , quo vetus Irenaei interpres est usus quodque aediscatio uom , constitutionemque ecclesiae , non administrationem, gubernationemque significat), ab adversariis afrant regio Versum in vernaculam linguam gallorum nollem. Discrepat enim ab aediscatione gubernatio episcopatus, cum EOS persaepe ecclesiarum, quas fundassent, Constituissentque , episco pos non fuisse intelligamus.
Sed urgent illi quidem, atque Irenae uin , qui post Anacletum tertio loco a) ab a ostolis misco altim sortitum fuisse CD-
mcntem seripsit, numquam haec fuisse scripturum pugnant, nisi Potrum , ac Paulum romanum episcopatum obtinuisse puta Sset. Ego vero his argumentis moveri eorum existimo posse Deminem , qui sciant, quae caussae Irenaeum, haec ut scriberet,
impulissent. Ille enim haereticos repressurus, non qui apostoli
si Vid. modo dascriptum Irenaei locum.
348쪽
episcopatum romanum tenuerint, sed qui episcopi ecclesiis ab apostolis praesecti fuerint, quique episcopis iisdem successerint, ostendere r constituerat. Cum autem Linum romanorum a Pe. tro, eiusque adiutore Paulo ; POlycarpum vero ab Iohanne smym
naeorum episcopum fuisse creatum cognosset, omissa mentione
episcopatus apostolorum, quae ad rem, de qua agebatur, non pertinebat, sic statuit: iis a) christianos episcopis coniunctos esse , assentirique Oportere, quos episcopos constitutos ab apostolis suisse, aut iis, qui constituti ab apostolis fuerant, successisse exploratum esset. In his esse romanos episcopos, qui Lino creato ab apostolis succedunt, et quorum tertius ab apostolis , scilicet ab
co, qui constitutus est ab apostolis 3), suit Clemens. Addi praeterea Polycarpum posse , qui cum datus ab Iohanne smyrnensibus antistes fuisset, successor dicebatur apostolorum, non quod Iohannes Smyrnae episcopus suisset, sed quod inter episcopos ,
qui Certe omnes successores apostolorum et sunt, et habentur, ii praesertim successorum appellari solerent nomine, quos apostolorum quispiam uni alicui ecclesiae praefecisset. Quum igitur Ire. naeus nihil usquam, quod ad episcopatum apostolorum spectaret,
quaesierit; quid est, quod adversarii illius verbis constitui Pauli
episcopatum romanum putent Θ Concludi enim ex alicuius sententiis quidquam, quod ille neque indicarit, neque indicare statuerit, existimare qui possumus P Quod si pergant, ac Paulum episcopum
romanum fuisse defendant, propterea quod Irenaeus tertium ah apostolis suisse Clementem dixerit; sateantur item necesse est , Iohannem smyrnensis ccclesiae episcopatum obtinuisse, quod Polycarpus ab eodem vocetur Successor apostolorum. Iam Vero quum
id totum, quod est de Iohanne, vehementer negent, quem de
349쪽
mum suturum iudicant, qui dandum ipsis esse , quod de Paulo
decernunt, arbitretur pQuid ergo λ dicet quispiam , an tu Petrum episcopum fuisse
romanorum inficiare pMinime vero. Nam qui Irenaeum episcopatus romani Petri
meminisse negat, is continuo Petrum suiMe episcopum romanum non negat. Neque enim veteres omnes rerum , quae ad ecclesiae status, religionemque christianam pertinent, omnium meminerunt. Quod autem Irenaeus tacuit, hoc alii permulti. quod mox ostendam , non memorarunt modo, sed etiam demonstrarunt. Ac de Irenaeo satis dictum esto.
Venio ad Tertullianum. Concedam Petrum, ac Paulum ab eo suisse habitos romanae occlesiae fundatores. Verum i , quid
hinc sequatur , quod Paulum episcopum romanorum ConStituat, nullo modo prorsus intelligo. Qui enim contra nos disputant, quum aliquarum saltem, quas iandavit, ecclesiarum Paulum episcopum fuisse negent; vereor, ut ex institutore, fundator quo manae a) ecclesiae Paulo argumentando descendere ad episcopatum Pauli romanum statuendum possitat. Est autem levius , quod concludunt ex quarti libri adversus Marcionem loco , in quo sit mentio earum, quae apostolorum ecclesiae dicebantur. Nam etsi Pauli essu romanam ecclesiam dixisset Tertullianus, cum eam
non magis illius propriam, nisi ob susum ibidem sanguinem, quam corinthiam esse ostenderit, nihil profecto, quod episcopatum Pauli
romanum evincat, dixisset. Nemo enim est veterum, qui Paulum episcopum fuisse tradat corinthiorum , aut Iohannem alumniarum
ccclesiarum, in quibus illo, ordinem νiscoporum stare in Iohannes auctore, scribit. In eo autem , qui est de praescriptionibus inscriptus libro, quid est, quod episcopatu romano fuisse Paulum
350쪽
potitum essiciat 3 De cathedris enim apostolorum, quod dicit, cum
quorsum evadat demonstratum sit, omittendum existimo, ne
actum agam. Quod vero addit i), habere nos Romam undo
auctoritas Praesto est; statu nempe felicem ecclesiam, cui totam doctrinam vostoli cum sanguina suo Prosidorrent, docuisse Petrum , ac Paulum Romae , civesque instituisse , atque in urbesunctos vita suisse demonstrat; episcopatum vero eius ecclesiae Paulum obtinuisse, tantum abest, ut demonstret, ut ne leviter
quidem indicare videatur. Est autem perridiculum, quod adversarii Pactitant, omnibus rebus Paulum Petro suisse , Tertulliani sententia, parem, propterea quod is auctor eodem in libro scripserit, bene quod Petrus Patito et in martyrio adaequatur sa). Scilicet hoc testat , ut Christo seciant aequalem Petrum , quod dictum a Tertulliano fuerit , Petrum fuisse Passioni dominicac
at equatum 3). Sed haec alias. M iror deinde quid sit, quod subsidium adversarii ex Dionysii
corinthii epistola ad romanos quaerant. Nam ut praeteream, quod extremo illum saeculo tertio decessisse aiunt, etsi est id quidem salsissimum , cum cum extremo sepe secundo saeculo liqueat postremum clausisse diem ; quid scriptum ab illo est , quod communem , ac pervulgatam de Petri unius episcopatu romano non
dicam evertere, sed debilitare possit se utentiam Θ Qui enim plan-