장음표시 사용
331쪽
Sed nullo satis graui argumento emici Potest
Paulum γis Patu fuisse Potitum Romae. Vetus enim romanorum traditio est, iam usque a Petri, Paulique ducta temporibus, unum in quaque ecclesia esse episcopum r oportere. Neque enim Petro de Marca a , viro cetera
crudito, assentior, qui hoc genus disciplinae ante synodum nicaenam obtinuisse inficiatur. Nam Cornelii, ac Cypriani, quos multo ante ni caena tempora floruisse constat, hoc adversus Novatianum in Petri cathedram invadere conantem, gravissimi argumenti loco habitum est, ex quo episcopos esse in ecclesia catholica duos non posse concluderetur. Eorum autem Opinionem , qui Petrum 3 , Paulumque duos episcopos, duosque ecclesiae principes, qui unum constituerent, suisse arbitrarentur, quoniam cst commentitia, nihil moror. Etsi onim esse unum in tribus Personis Deum, pro
pterea quod una, atque eadem natura divina sit quo quidem
332쪽
illi exemplo uti consuerunt et intelligimus, et confitemur; duos
tamen esse homines, qui principem unum, unum caput, unumque episcopum constituant, intelligere certe non possumus. Atque haud scio, an , ea opinione probata , Consistere singularis episcopatus in quoque christianorum coetu posset. Verendum namque
esset, ne qui Petrum, Paulumque episcopos fuisse Romae, unie rue ecclesiae romanae caput effecisse defendunt , iidem aliquano, exemplo usi apostolorum, episcopos esse Romae duos posse, qui unum episcopum , pontificemque maximum unum efficiant, opinentur, in eorumque demum errorem Iahantur, qui plures interdum summos i) universae ecclesiae antistites suisse mentiti sunt. Ac patres quidem, qui unum esse ecclesiae cuiusque episcopum debere dixerunt, ita omnino το unum intellexerunt, ut locum nullum de duobus unum constituentibus cavillandi relique rint. Quemadmodum autem id sibi, quasi ex traditione manasset apostolorum, persuadere potuissent, si Petrus, Paulusque Romae episcopi una fuissent 3 An Novatianus, qui sane peritus historiae ecclesiasticae romanorum erat, cum haec sibi obiici vidisset, si Petrus ac Paulus episcopi simul fuissent, non respondisset apostolorum eorumdem exemplo et suam confirmari, et Cornelii , Cyprianique debilitari, expugnarique sententiam 3 Neque vero Cypriano, Cornelioque suffragari novum illud commentum
de duobus verticibus unum caput constituentibus, potuisset. Nondum enim cuiquam in mentem Venerat, quod est saeculo Superiore hac de re a defensore libri de frequenti communione excogitatum. Quod si in mentem veterum cuiquam venisset, facile ruidem certe responsum ab asseclis Novatiani suisset, nihil impe. ire, quin alter episcopus in ecclesiam introduceretur, qui cum Cornelio iunctim unum caput, ac verticem christianae rei publicae constitueret. Sed in huiusmodi nugis consutandis diutius operam
Consumere non vacat. Haec vero de episcopo uno ita in sequentes aetates pervasit traditio, ut cum saeculo IV. Constantius imperator a romanis peteret, ut Felicem Liberii in episcopatu collegam esse paterentur, Summa illi omnium conspiratione, conwnsioneque responsum fuerit, quemadmodum nullus esset ipsorum,
333쪽
qui non unum Deum, unumque Christum confiterentur; sic esse neminem, quin unum omnino esse episcopum oportere crederet r). Neque ecclesia romana solum , sed antiochena etiam, quam maiores nostri a Petro et fundatam, et rectam, atque administra
tam fuisse serunt, idem traditionis genus iam usque ab Ignatii
temporibus , quem secundum post Petrum episcopum fuisse antiochenorum Constat, coluit, litterarumque mandavit monumentis a).Quuin ergo Petrum episcopum suisse romanorum et veteres omnes memoriae posterorum tradiderint, et nos simus opportune alio loco demonstraturi, et ii, contra quos agimus, consileantur;
quid est, quod Paulum una suisse Romae episcopatu potitum
existimemus pΑccedit veterum scriptorum non dogmaticorum modo, verum etiam historicorum, poetarumque christianorum auctoritas, qui ita
de Petro, Pauloque loquuti sunt, ut eum quidem episcopum
suisse, cathedramque occupasse Romaeiconfirmarint; hunc vero contra non item. Sed his nos testibus tun utemur, quum agendum nobis adversus Dev lingium , protestantesque ceteros fuerit de episcopatu romano Petri. Argumenta, quibus a Vmus scr*tor PiscoPatiam mmanum
Pauli con mare conatus est, dissolui, 'Pellique facile Possunt. Video autem asserri ab adversariis veterum quaedam, ac novorum, qui aliquo in honore habentur, loca, quibus Paulum episcopum romanum efficere conantur. Principio a pontificibus r manis orsi, Clementis constitutiones 3 , etsi non probant, quoniam tamen Turriano, aliisque nonnullis probari intelligunt , in medium proserunt, in quarum via. libro cap. x II. Linus et Igna tius a Paulo fuisse ordinati dicuntur. Id vero numquam dici potuisse censet, nisi auctor earum, Paulum episcopum fuisse antio-
334쪽
elienorum primum, deinde romanorum , putasset. Inde ad Leonem I. se conserunt, qui sermone I. in natalem vostolorum , Petrum, ac Paulum veros sui me romanae ecclesiae pastores scribit. Pastorum autem nomine episcopos indicari, auctores Augus. tinum, Paulinum nolanum, Leonem ipsum, atque Gregorium primum esse defendunt. Agunt rursum de Gregorio, quem visum post mortem Tagioni episcopo caesaraugustano fuisse, dixisseque serunt, romanos episcopos successores esse Petri, Paulique apostolorum. Eamdem omnino fuisse, aiunt, Agathonis pontificis, qui saeculo VII. contra monotlielitas pugnavit, sententiam. Neque discrepare Hadrianum I., qui Petrum, ac Paulum sedem romanam occupasse dicit. Huic assentiri Nicolaum I. , Hadrianum II., Iohannem VIII., Gregorium VII., Paschalem II., Alexandrum, III. Innocentium III., Nicolaum III., Marti uti in V., Pium II., Paulum II., Iulium II., Leonem X., Paulum III. i . Addunt mox longam seriem scriptorum, ut sa) Ignatii, et
Irenaei martyrum, qui a Petro, ac Paulo romanam ecclesiam suisse scindatam, romanosque episcopos ab illis suisse institutos tradunt; Τertulliani, qui doctrinam a Petro, et Paulo accepisse romanos ,
seribit; ut Dionysii episcopi corinthiorum, Caliquo romani presbyteri ; ut Eusebii caesariensis, Cyrilli hierosolymitant, Epiphanii
quoque, cuius illustrem esse putant de Pauli episcopatu, haere- si xxVII. a Mersus caryocratianos, locum, Chrysostomi, Hieronymi, Hilarii diaconi, Prudentit, Augustini, Maximi taurinensis , Paulini notant, Theodoriti episcopi Cyri, Petri chrysologi, Hilarii
arelatensis, Vincentii lirinensis, episcoporum orientis, qui extremo sere quinto ecclesiae saeculo ad Symmachum pontificem lit. teras plenas pietatis erga apostolicam sedem scripserunt, DorOthei episcopi thessalonicensis , et Ennodii ticinensis , patrum synodi constantinopolitanae Agapeti temporibus celebratae, Primasti uticensis, Fortunati episcopi pictaviensis, Bedae, episcoporum OC-cidentalium, qui ad synodum Agathonis pontificis tempore convenerunt, concilii aquisexti ensis, patrum synodi ticinensis , Drepanii Flori, abbatis Reginonis , Mosis Barcephae episcopi Syri , Luitprandi cremonensis, Petri Damiani, Oecumenii , sancti Ber
335쪽
nardi, Gotesridi cardinalis, Ruperti, Iohannis sarisberiensis, cardi
nalis sancti Georgii, Lirani, Catharinae senensis, patrum syn Odorum constantiensis, et tarentinae, s. Laurentii Iustiniani , cardinalis Cusani, patrum synodi lateranensis sub Iulio II. et Leone X., Pauli Aemilii, cardinalis Contarent, doctorum parisiensium, Bellarmini, aliorumque Iesu itarum. Postremo etsi post nicaenam r) si nodum ea in ecclesiam omnem disciplina pervaserit, quae obstaret, quo minus duo episcopi unam eamdemque ecclesiam moderarentur, apostolorum tamen aetate nihil impedisse assirmant, quin eidem coetui christianorum non duo, sed plures ctiam episcopi praesiderent. Id vero ex Pauli ad presbyterium ephesinum cohortatione esse perapiCuum.
Est enim huiusmodi : attendite su) oobis, et uniuerso gregi, in
quo Mos Spiritus sanctus Posuit OPAcπos regere ecclosiam Dei. Nam si episcopi erant omnes , curamque ephesiorum agebant , esse id quidem argumento aiunt, cur plures episcopos ViVis a Postolis eamdem regere, administrareque ecclesiam credamus ConSueSSe. Ego Vero quamquam constitutiones apostolicas esse Clementi romano tribuendas negem, tamen si concederem, nihil nobis ab iis esse metuendum putarem. Non enim qui aliquem episcopum ordinat, is continuo habendus illius urbis, ecclesiaeque antistes est, Cuius episcopum ordina erit. Quis enim aut Ephesiorum, aut cretensium episcopum Paulum umquam fuisse credat, etsi illorum quidem Timotheum, horum vero Titum manuum impositione episcopos consecraverit p Quod si Paulus ordinatis Tito , Timotheoque, nihilo secius neque cretensium, neque ephesiorum antistes fuit; quid est, quod ex eo solum episcopum fuisse Paulum romanorum credam, quod Linum ab ipso fuisse consecratum
episcopum pseud Clemens in apostolicis constitutionibus 3 scripserit Z Quod autem de Lino dixi, hoc idein est de Ignatio sta
tuendum, quem, idem est pseud Clemens auctor, suisse a Paulo creatum episcopum antiochenorum 4 . Verum quod Clemens a Paulo, idem Irenaeus a Petro simul, ac Paulo iactum docet. Quae quidem est ratio omnino discrepans. Quum enim vetus
336쪽
traditio episcopum quemque a tribus saltem episcopis consecrari oportere serat, certumque sit, suisse Petrum antistitem romanorum, nihil Obstabat, quin hic successorem Consecraturus, Paulum suum commilitionem acciret, unaque cum illo Linum ordinaret
episcopum . Atque nos quidem Irenaeo potius, quam pseudo-Clementi , credendum arbitramur. Sed de Irenaei loco paullo post
viderimus. Leo pontifex, etsi Paulum pastorem romanorum vocat, epiSCO-Pum tamen non vocat. Pastorum autem apud maiores nostros latius patebat notio. Quamobrem quemque apostolum earum ecclesiarum, quas instituisset, aut in quibus evangelium praedicasset, pastorem appellari posse arbitrabantur, quamvis vere earum episcopus non r) suisset. Nam si pastores ecclesiae in liturgiis vocantur omnes a , quae caussa esse potest, quare appellari eorum C tuum pastores nequiverint, quos ipsi decreta religionis, recte
que vivendi rationem docuissent 3 Cum igitur Paulus Petri commilito, adiutorque in docendis Romanis fuerit, pastor dici potuit romanorum. Neque vero qui vel auctor, vel adiutor episcopo cuiquam in cogenda, instituendaque ecclesia quapiam fuit, is continuo illius coepiscopus existimandus est. Alioqui episcopus etiam philippensium fuisset Paulus, quod adversarii certe nolent. Is enim apostolus ad philippenses 3 scribens cooperatorem, et commilitonem suum, apOStolumque eorum Epaphroditum appellat, quem
veteres fuisse pbilippensium episcopum tradiderunt. Quod si
Leo episcopum romanum fuisse Paulum iudicasset, cur non duas, Vel saltem unam, ut anonymus clamitat, Petri, Paulique, sed
unam Petri solius sedem 5) nominasset Θ Est autem incredibile,
si Paulum, ac Petrum una simul episcopatu romano fuisse sun
337쪽
ctos censuisset, ut eodem in sermone I) cum Petrum, ac Paulum
pastores fuisse, patresque romanorum dixisset , tum mox Omisso Paulo, Petri tantum sedem commemorandam puta Verit. Rursum,
haeredem ne dignitatis Petri semper sese appellasset sa) Leo, Pauli
numquam, si ut illum, ita liunc episcopum fuisse romanum iudicasset y Denique quis credat, miscopum romanum dictum fuisse Petrum 3 a Leone, non vero Paulum, si non minus episcopus
romanorum Paulus, illius iudicio, quam Petrus suisset 3 Quod si
sunt, qui quos episcopos, eosdem etiam pastores interdum vocent, non sequitur tamen omnes, qui pastores sunt appellati, in numero esse debere episcoporum. Nisi quis paroechos, presbyterosque 5 in episcopis poni oportere arbitretur, qua re nihil dici potest absurdius. Nihilo gravius est, quod animadvertunt, Patrem 6
esse Paulum romanorum ab Leone dictum. Quod de Gregorio addunt, commentitium est ), ac vereor etiam ne iniuriosum Pe
tro . Nam qui de viso hispani illius episcopi Romam ab synodo, atque ab rege libros moralium Gregorii quaesitum missi sabulam edidit, Augustino potiorum, quam omnibus pontificibus, ipsi quo fortasse principi apostolorum, tribuit in gloria sempiterna 8) Io-
a. s. Leo ae petro. ae paulo loquens. . . i. i sunt . tiri, ta via. pee vos tibi evang ritim Chris i. noma.
338쪽
cum . Sed sic vera sit omnis illa narratio. Quid 3 An quia Gregorius romanos pontifices Petri, Paulique esse successores, idcirco otiam Paulum episcopum romanoruin dixit 3 Hoc si ita est, cur non item Paulum et corinthiorum, et ephesiorum, et philippensium, et atheniensium episcopum fuisse pugnant, propterea quod Eusebius successores suisse apostolorum i) Timotheum, et Dio
nysium a) areopagitarn ; Dionysius autem corinthius Paulum fuisse institutorem 3) corinthiorum; Paulusque ipse suum Commilitonem fuisse tradiderit Epaphroditum antistitem philippen
si uni 3 Ac si perstent adversarii, fateantur necesse est, ecclesiam nullatia aut veterem, aut recens conditam esse, in qua aliquis apostolus episcopus non sedisset, Cum omnes Omnium ecclesiarum episcopi 5 successores vocentur apostolorum. Qua re quid absurdius dici, excogitarique possit, non video. Itaque quod est in sabula,
suisse ab Gregorio pontifices successores Pauli appellatos, si verum esset, nihil efiiceret, quod nobis adversari. Videretur. GregOrius enim latiore, ut aiunt, sensu successores cos Pauli appellasse t, nempe quod Paulus, qui apostolus esset, episcopatusque praestaret dignitate, romanos docuisset, adiutorque Petri in formanda ccclesia suisset, Romaeque decessisset; non quod vere episcopatum romanae ecclesiae obtinuisset. Atque hoc ille sensu episcopos alexandrinos 6 in s. Petri successoribus numeravit, quos etsi as. Marco evangelisto suisse institutos; tamen a Petro apostolo numquam ut ab episcopo alexandrino fuisse rectos, atque gubernatos
Eodem autem modo explicari debet Agathonis ) de episcopo romano Pauli successore locus. Quamquam illud etiam ad
339쪽
rem, Caussamque maxime pertinet: Paulum, cuius successores interdum, eo, quo dixi, sensu, Pontisfices appellentur, numquam aut ab Gregorio, aut ab Agathone su sse vocatum romanorum episcoPum.
At Hadrianus I. pontifex sedem se Petri, ac Pauli si) apos
tolorum occupare scribit. Hoc si in aliis esset serendum, in Αrnaldi tamen defensore ferri nullo modo potest. Arnaldi Damque de veterum patrum expendendis , diiudicandisque sententiis canonem hunc esse animadverti a) : viro theologo, atque historico, missis et multis, et perspicuis maiorum locis, Pauca qua dam, eaque minus clara, minusque explicata Consectari, minime licere. Quum autem tam multi, tamque illustres sint veterum de uno Petro episcopo romanorum, pontificeque ecclesiae universae loci, nullus autem reperiatur, quo Paulum episcopum eius urbis
suisse liqueat; quid est, quod illis omnibus praetermissis , Perpauca testimonia adversarii quaeritent, colligant, proserant, quibus esse romanos pontifices in sede Petri, Paulique locatos, constitui posse videatur 3 Ego vero non aliam fuisse arbitror Hadriani de Pauli romana, quam Gregorii magni de Petri alexandrina sede sententiam. Quemadmodum enim, ut paullo ante dictum est, etsi numquam Petrus alexandrinam sedem OccupaSset,
tamen quod id egisset, ut unus aliquis suorum discipulorum Alexandriam proficisceretur, ecclesiam iandaret, in eaque gereret episcopatum; latiore quadam significatione scriptum ab Gregorio est, exstare in ea Aegypti urbe eiusdem apostoli 3 cathedram; ita quamvis Paulus episcopus romanus non fuerit, quod tamen et apostoli, et episcopi dignitate praestiterit, Romaeque docuerit, Petrique adiutor in augenda , amplificandaque romana ecclesia suerit, atque in hac universi orbis metropoli mortem obierit; sedem una cum Petro habuisse dici aliqua ratione potuit, quam
Nicolai primi, qui institutam fuisse romanam ecclesiam a Pet.
340쪽
CHRISTIANARUM LIBER IU. 323ro i) ac Paulo, pro quibus a) patribus romanos pontifices na
tos esse filios scribit, non sunt adeo illustria, adeoque perspicua loca, ut nos episcopatum Pauli roman una confiteri cogant. Scimus enim, eum, qui institutor, vel potius adiutor institutoris alicuius ecclesiae fuerit, haberi plerumque cccleSiae eiusdem epis
copum non oportere. Quae res, cum demonstratata paullo ante fuerit, nunc praetermittatur. Neque vero Nicolaus romanos pontifices solum; sed etiam patriarchas alexandrinos pro Petro, a CPaulo patribus 3) natos esse filios testatur. Quis autem umquam
maiorum fuit, qui Paulum fuisse episcopum alexandrinorum ar-hitraretur 3 Quod si idcirco pro Petro , ac Paulo patribus natos
ri otio, eodemque ale mari Hom eonsumman M. aam is elam remanam erilesiam ν eo erueta suo eoninera erunt. et hane non habentem auaeolam, avi rogam.