장음표시 사용
361쪽
vatum existiment, sateantur necesse est, nullam ab apostolis in posteros de non celebrando cum iudaeis paschate traditionem mana se; nullam fuisse alexandrini, atque antiocheni episcoporum in antistites suarum dioeceseon potestatem ; nullam denique regulam usquam obtinuisse de non cooptandis in clerum iis, qui sese ab
scindere auderent; quod his de r rebus edita suisse a patribus
ni caenis decreta constet. Neque vero Augustinus, qui, si a ni- caeni canonis notitiam habuisset, numquam se commissurum suisse scribit, ut vivo Valerio, qui hipponensem ecclesiam regebat,
episcopus eius ecclesiae crearetur; veterem consuetudinem romanorum, carthaginiensiumque aut ignoravit, aut negavit, quam sciret testimoniis niti Cornelii, ac Cypriani, quaeque unum episcopum cuique ecclesiae esse praefficiendum serret. Qui enim diligenter versatus in legendis operibus Cypriani erat, is ignorare minime poterat, quae tam saepe, inficiari autem multo minus ,
quae sanctus martyr tam Clare, tamque dilucide scripsisset.
Quod de accitis a Paulo Miletum episcopis ephesiorum obiiciunt, quoniam explicatum alio loco est 3) , praetermitti nunc
poterit, ne actum agere videamur. Usi multis episcopus fuisset romanoru- , ConsCquens tamEn non rasci, aequalem cum fuisse Princ*atus auctoritate Petro.
Negant, qui Paulum vellent suisse omnino parem auctoritate Petro. Atque hi sane invidiam sedi apostolicae creari clamant. Vereri namque se, aiunt, ne pontifex, qui Pauli Petro inferioris successor sit, Summo in ecclesia principatu potiri desinat, quod plus iuris successori, quam decessori tribuendum non videatur. Sed hi cum minime laesam cupiunt, tum maxime oppugnant, debilitareque student romanae ecclesiae antistitum digni
362쪽
tatem. Nam si monarchiam, unitatemque ecclesiae Verbo statuunt, duobus autem principibus constitutis, Omnem re vera unitatem , monarchiaeque rationem tollunt; relinquitur, ut quae de centro unitatis, de radice ecclesiae, de sonte, de sole, quae Praecipuam romanorum praesulum dignitatem indicant, disputata a Cypriano, ceterisque patribus sunt, ea Omnia sunditus evertere conentur. Quamobrem cum i Petrum a sancto Iosepho, cum archiepiscopum a) de Marca, cum Chariasium, ceterosque Scriptores accusant, quorum est eadem atque nostra de singulari principatu Petri sententia, ita profecto se gerunt, uti se Catilina, Gracchi que gessissent, si Tullium, Scipionemque seditionis reos egissent. Sed venio ad rem . Aio igitur Petrum, ac Paulum, si rorna nae ecclesiae episcopatum simul obtinuissent, suturos tamen non
suisse auctoritate , dignitateque principatus pares 3 . Principio
enim eorum dispar est dignitas, atque auctoritas, quorum unum alteri fuisse et dignitate, et auctoritate excellentiorem non maiorum modo testimoniis, sed pluribus etiam locis sacrorum bibliorum Constat. Petrum autem fuisse et dignitate, et auctoritate Paulo excellentiorem maiorum testimoniis, pluribusque sacrorum bibliorum locis constat. Dispar igitur apostolorum eorumdem dignitas, auctoritasque suit. Scripturarum namque auctoritate, traditioneque maiorum, non unius rationis momentis explicari, diri utique Controversiarum haec genera oportere, et nostri pugnant, et ii ,
contra quos est omnis haec instituta oratio ), confitentur. Quamquam hi quidem modo hoc, modo illud. Si enim rationis momentis premi se Videant, scripturas, patresque deseri ; sin scriptu rarum, patrumque locis exagitentur, dialecticorum praeceptiones contemni queruntur. Velut in hac quaestione is , qui opus de
magnitudine romanae ecclesiae conscripsit , posteaquam Isaaco Haberto, a quo urgebatur, rationem esse scripturarum , Patrumque, non argumentationum dialecticarum habendam respondit; cum scripturis, testimoniisque veterum a Petro ab s. Iosepho agi
animadvertisset 5 , eorum, quae dixerat, oblitus, confugit ad
363쪽
praesidium, ut sibi quidem videbatur, dialecticorum, successoremque id iuris habere oportere statuit, quod antecessorem habuisse
constet. Quasi vero successor, haeresque et dignitatis, et auctoritatis utriusque apostoli futurus romanus episcopus non fuisset, si uterque apostolus episcopatum romanorum obtinuisset; cumque Petrus non episcopatu romano solum , sed etiam principatu in universa ecclesia Potitus esset, hunc non suisset adepturus PO
ti sex l etiamsi hac tanta dignitate Paulus caruisset , quem Pontificem non tam Pauli episcopatus, doctrinae , studiique instituendarum ecclesiarum, quam Petri et episcopatus, et Principatus ratione esse successorem liquet. At de modo dirimendarum huiusmodi controversiarum hactenus. Nunc de scripturis , ac patribus quid sentiendum sit Videamus. Itaque a Christo servatore datum Petro, non Paulo suisse christianae rei publicae principatum, cum ex aliis pluribus, tum ex iis praecipue, quos supra descripsimus, scripturae locis cognosci potest. Petrum namque singulari modo a christo petram r ecclesiae constitutum, et fratribus a) praelatum , et rectorem , pastoremque omnium christianorum d c tum fuisse in sacris novi testamenti libris legimus plerumque, Paulum numquam. Non enim est credibile, ut scriptores sacrorum hibitorum, qui Petrum aut
Semper, aut sere semper 3) priore loco, ut praecipuam illius di
gnitatem, auctoritatemque Ostenderent, nominarunt, tamque excellentem illi suisse divinitus tributam potestatem assirmaverunt, ut eum universo gregi christianorum pastorem Christi loco fuisse creatum dicerent; nihil tale umquam de Paulo, cuius res egregie, praeclareque gestas aliqui accurate, copioseque sunt persecuti, Scribendum putaverint. Quin etiam tantum abfuit, ut cum principem ecclesiae, paremque suisse Petro arbitrarentur, ut potius
quemadmodum Paulus ipse tradiderat, ascendisse se Hieroso
lymam, ut Petrum videret, cumque eo, ac sociis apostolis evan
gelium, quod promulgare coeperat, conferret, ne frustra id opus aggressus suisse videretur; ita illi ob ortam Antiochiae de cere-
364쪽
moniis legis contentionem t), Paulum ipsum ad hierosolymitas
suisse missum Darrarent, ut ex apostolis, Petroque in primis, cuius Oinnes sententiam sequuti fuerunt, quid statuto , factoque opus esset, cogn Ceretur. Ecquis autem sibi persuadeat, Paulum, si primas obtinuisset in ecclesia partes, ut ne Petro quidem autoritate esset inferior, aut ex Petro, quid esse saciundum iudicaret, quae siturum , aut Hierosolymam unius Petri videndi caussa ascensurum, eique, quod praedicaret evangelium, propositurum umquam fuisse, ut ne inanem suscepisse laborem existimaretur 3 Atque de scripturis quidem satis dictum est. De patribus autem, quorum Opera ad nostram aetatem divinae , apostolicaeque traditiones manarunt, quid dicam p quorum alii Petrum apostolorum, seu omnium Vostolorum Princ*em , ne Omisso quidem Paulo; alii Petram christianae rei publicae; alii solum, agnorumque, hoc est non solum laicorum, sed etiam Pastorum Pastorem, et co Phacum; alii monarcham; alii collegia, chori Ostolici cuut, ac principem; alii Paulo maiorem, Praestantiorem, excellentiorem, alii denique summam illius potestatem , dignitatemque post Christum indicaturi, sine adiuncto cor hacum, hoc est Princ*em, ac Merticem nominarunt, quod numquam est ab eis de Paulo non modo dictum, sed ne cogitatum quidem. Atque ut me ab omni invidia liberem, indicabo loca, in quibus est ab eis harum rerum tam magnifice secta mentio: sic autem agam, ut adversarios imitatus, quo quisque saeculo storuerit, Ostendam. Numerantur Patres, qui Petrum esse Paulo Praeferendum
Iam de scriptoribus hagiographis satis dictum est. Clementis
autem romani, etsi non tam est perspicua, quod alia de re ageret, tamen eo Spectare videtur sententia, ut Paulo, iudicet, esse praeserendum Petrum. Nam qui apostolorum auditor fuerat, quaeque illi aut scripto, aut voco posterorum memoriae tradidissent,
365쪽
satis explorate Cognoverat, is certe cum priore loco Petrum i ,
secundo Paulum in ea, quam post Domitiani mortem sa ad co
rinthios scripsit, epistola nominaverit, principatus honorem tribuere Petro voluit, quem a Christo eidem suisse acceperat tributum Petro. Nisi enim persuasum omnibus suisset, primas obtinuisse Petrum in administranda, regendaque re publica populi christiani partes , non tam Vetus suisset, neque tam stabilis illius priore
semper loco numerandi permansisset ratio, nec confirmata suisset
diuturnitate temporis ; sed aut minus constans suisset velut in
ceteris, quorum unus alteri non praestat, recensendis evenit, ut
modo hic, modo ille nominetur prior aut, quemadmodum ple
raeque omnes opiniones sicine, atque vanae, diuturnitate extabuisset. Ac de Clemente quidem romano plura sertasse, quam ne cesse suit. Neque vero constitutionibus , recognitionibus , atque homiliis, quae nescio quo errore hominum Clementinae Sunt appellatae, agendum est; quas, etiamsi vetustatis habeant quantum voles, tamen non fuisse a Clemente perscriptas constat. Quam
quam iis etiam, quibus adversarii abuti audent, multa 3) contineantur, quae petri praecipuam in universa christiana re publica
confirment non dignitatem modo, sed etiam auctoritatem.
Clementis exemplum est imitatus Ignatius ), qui etsi initio
saeculi secundi scripsit, primo tamen saeculo creatus ab apostolis
366쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 349suit episcopus antiochenorum. Iustinus autem martyr I), qui Antoninorum temporibus floruit, Cepham mysterio fuisse divinitus
appellatum Petrum, animadvertens, moderatorem hunc quidem , principemque omnium fuisse consessus est. Atque etiam Irenaeus,
qui a Polycarpo accepit disciplinam, Petrum sa) semper pri
mum commemorans, summum illi, post Christum, in ecclesia tribuit principatum. Nam cum principes apostoli omnes dici consuessent , si inter eos Petrus Irenaei iudicio fuit honore, atque dignitate prior, suerit item omnium princeps necesse
est. Accedunt Dionysius corinthius 3 , Clemens alexandrinus 4 , Tertullianus 5), auctorque carminum contra Marcionem 6 , quae Tertulliani nomine circumseruntur. Quod si
horum aliqui de potiore Petri dignitate, ac potestate non tam copiose, tamque dilucide, quam adversarii vellent, scripserunt; non eo certe secerunt, quo dubitarim , esset ne Petrus Paulo praeserendus, sed quo susius , diligentiusque ea de re agendum non putarint, de qua nulla esset inter ipsos, hostesque religionis,
quos oppugnabant, orta contentio. Ac si aut silentio, aut minus perspicua scribendi ratione, qua sunt in hoc genere usi Veteres , proficere se quidquam adversarii putant posse; caveant, ne Petrum non solum principem Paulo parem fuisse, sed etiam principem ecclesiae nullo modo fuisse concludere velle videantur. Ag vero nisi ob nominatum Petrum a patribus ante Paulum effici posset, Paulo suisse Petrum Praestantiorem, quae ratio esset reliqua, ex qua liceret concludere, suisse a patribus primi , ac secundi saeculi ceteris apostolis antelatum Petrum 8 Nam si haec apud nos, adversariosque nostros valet contra calvinianos, luthera nos, Euinglianos, omnes denique protestantes ratio, qui aequalem fuisse potestate ceteris apostolis Petrum pugnant; valeat item contra eos necesse est, qui Petrum Paulo fuisse parem arbitran-
367쪽
tur. Neque enim primum in serie apostolorum nominari a sacris scriptoribus, patribusque adversarii Petrum existimant, quod Petrus ordine solum fuerit collegis prior alioqui protestantibus a sentirentur, a quibus se vehementer dissidere clamant), sed quod ad Petrum fuisse universae ecclesiae, collegitque ipsius apostolici delatum a Christo principatum putent. Quamobrem si prior in apostolorum serio locus indicium est principatus, excellentiorisque inter apostolos dignitatis Petri; excellentior sane Paulo Petrus suit, ut qui nominari sere semper ante Paulum et a scriptoribus Canonicis, et a patribus consueverit I).
Sed redeo ad patres. Saeculo tertio, quum esset de auctoritate, deque unitate ecclesiae vehementius disputari coeptum ; orthodoxi omnes de summa Petri post Christum potestate ita disseruerunt, ut eum non ceteris apostolis modo , sed Paulo etiam ipsi praeserendum csse ostenderint. Fuerunt autem in horum numero catholici, qui in hac resim cataphrygarum invecti sunt a , Caius romanae ecclesiae presbyter 3) is , quem fuisse episco
pum nationum creatum diximus , Origenes s) , Hippolytus
368쪽
Dionysius alexandrinus 5 , Arnobius 6 .
Sequuti deinceps suerunt Petrus alexandrinus ), Lactan
369쪽
Iulius romanus pontifex si , patres sardi censes a) , Lucifer ca
mani praesules, Basilius magnus 9 , cregorius theologus io) , Gregorius Nyssae ii), Eustathius antiochenus ia) , Serapion Tinu eos I 3), Macarius senior aegyptius i 4), Nilarius diaconus 1 5 , Ambrosius 16 , Philas trius i ), Gaudentius brixi ensis i 8 , Zeno voronensis I9), Stricius papa et o), optatus mile vitanus sar), Pacianus barchi non ensis adi), Epiphanius salaminus a 3), Rufinus
presbyter aquileiensis 24), Titus hostrensium antistes ag), Petrus alter alexandrinus 26 , Victor episcopus antiochenus 27 , patres
synodi aquileiensis 28 , Iohannes
370쪽
CHRISTIANARUM LIBER IU. 353mus i , Augustinus et , Paulinus nolanus 3 , synodique romana anno 37o. 4 , et aquileiensis anno 382. 5 celebratae.
Palladius antistes heliopolitanus 6), Aurelius Prudentius ), Isidorus pelusiotes 8 , Cyrillus alexandrinus sp), Theodori tus io),
Petrus chrysologus I I , patres synodorum mile vitanae Ia), et earthaginiensis i 3), et oecumenicorum conciliorum ephesini si ), av