Galfredi Monumetensis historia Britonum : Nunc primum in Anglia, novem codd. msstis collatis, edidit J.A. Giles

발행: 1844년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

111쪽

vacavit. Cumque id regi Octavio iterum nunciatum fuisset, resociatis turmis, secutus est eum, et in provincia quae Wostmarialanda vocata fuit, dimicavit: sed sine victoria diffugit. At Τrahern, ut sibi victoriam cedere prospexit: insecutus est Octavium, nec eum quietem habere permisit, donoo illi urbes cum diademate eripuit. Octavius ergo propter amissum regnum anxius, navigio Nomegiam petivit, ut a rege Gomberto auxilium acquireret. Interea familiaribus suis edictum secerat, ut omni nisu elaborarent neci Trahernimminere.

Comes ergo oppidi municipii, qui ipsum prae coteris diligebat, prioreptis illius parere non distulit. Nam dum Trahern ox Londoniis quadam die recedorot, dolituit

cum centum militibus in quadam convalle nemoris, qua illo transiturus erat, atque in ipsum praetereuntem impetum inopinum secit, ac inter commilitones intor&cit. Quod cum octavio nunciatum esset, reversus est

in Britanniam, et dissipatis Romanis solium regni recuperavit. Exin tantam probitatem tantamque auri et argenti copiam in brevi tempore nactus fuit, ita ut neminem timeret. Regnum autem Britanniae ab illo tempore usque in dies Gratiani et Valentiniani felicitor obtinuit.

* 9. MAXIMIANUA IN REGNUM ADOPTATUR.

ENIQUE senio consectus, disponero populum Volens, quaesivit a consiliariis suis, quem post ipsius fata in regem de progenie sua erigere affectassent fUnicam tantum filiam habons, filio

caruerat, cui regimom patriae permitterol. Fuerunt itaquo qui laudabant ut filiam suam alicui nobilium Romanorum cum regno maritaret, ut pace fruerentur firmiori. Alii vero consebant Conanum Μeriadocum nepotem Hus in solium regni initiandum: Filiam voro alicui altorius regni principi cum auro et Diuitigoo by Cooste

112쪽

HIRTORI E REG. BRIT. LIB. V. 8

argento copulandam. Dum haec inter ipsos gererentur, accessit Caradocus Cornubiae dux, consiliumque dedit, ut Μaximianum senatorem invitarent, filiamque ei cum regno donarent, et sic perpetua paco fruerentur. Erat autem ei pater Britannus : quia Leoninus Constantini

munculus, de quo Superius mentionem feceram, ipsum genuerat. Μatre vero et natione Romanus, ex utroque

sanguine regalem serebat procreationem. Idcirco pacis stabilitatem promittebat, quia sciebat illum, et ex Imperatorum genere, et ex origino Britonum jus in Britanniam habere. Cum itaque talo consilium dedisset Cornubiensium dux: indignatus est Conanus regis nepos, qui omni nisu in regnum anhelabat, totamque curiam propter talia turbavit. At Caradocus coeptis suis desistero nolens, misit Μauricium filium suum Romam, ut ea Μaximiano indicaret. Erat ipso

Μauricius magnae et Pulcrae Staturae, magnaequo

probitatis atque audaciae: et qui ea quae indicabat, armis, si contradictio fieret, et duello probabat. Qui ut Μaximiani praesentiam adivit, ab illo ut

decebat receptus est, et supra commilitones honoratus. Erat tunc maxima inquietudo inter ipsum Μaximianum, et duos Imperatores Gratianum, fratremque suum Valentinianum, quia passus fuerat repulsam

de tertia parte imperii quam petebat. Ut orgo vidit

Mauricius Maximianum ab Imperatoribus oppressum, eum in haec verba affatur: Ut quid Gratianum times, Μaximiane, cum tibi pateat via qua ei imperium eripere potoris' Veni mecum in Britannim insulam: et regni diadema possidebis. Octavius enim rox et sonio et languore gravatus, nihil aliud desiderat, nisi ut aliquem talem inveniat, cui regnum suum cum filia donet. Μasculina namque prolo caret, consiliumque a proceribus suis quaesivit, cui unicam filiam suam cum regno copularet. Et ut affatui ejus parerent heroes, decreverunt ut tibi concederetur regnum et puella, et

direxerunt me ad te, ut id tibi notificarom. Si igitur

113쪽

mecum veniens incoeptum istud perseceris, auri et argenti Britanniae copia, multitudine etiam bellicosorum militum ibidem manentium, Romam valebis redire, expulsisque Imperatoribus eam subjugare. Sic enim egit Constantinus cognatus tuus, pluresque reges nostri qui imperium ascenderunt.

ς 10. MAXIMI Us BRITANNIUM PETIT : PUGNAM CUM CONANO

FRAUDE DEVITAT.

CQUIESCENS igitur verbis Hus

Μaximianus, Britanniam petivit, petendo Francorum urbes subjugavit:

subjugando aurum et argentum e Ree

vabat : milites undique sibi associabat. Postmodum oceanum mare ingreSSus, in portum Hamonis secundis velis applicuit. Cumque id regi nunciatum esset, expavit stupore Vehementi, existimans hostilem exercitum supervenisse. Vocato igitur Conano nepoto suo, jussit cum omnem armatum

miluom insulae colligero atque hostibus obriam proe dero. Collegit itaquo Conanus omnem regni juventutem, Venitque ad portum Hamonis, ubi tentoria sua Maximianus erexerat. Qui ut tantae multitudinis adventum comperit, maximis augustiis cruciabatur, quia ignorabat quid faceres. Paucioribus namque catervis comitatus, dubitabat et Virorum multitudinem et audaciam, quia de pace nullam spem habebat. Convocatis igitur majoribus natu et Mauricio, dicore praecepit, quid contra talem adventum agendum foret foui Mauricius: Non est nobis cum tot bellicosis militibus pugnandum, nec ea de causa Venimus, ut Britanniam praelio subjugaremus. Pax roganda est et hospitandi licentia, donec animum regis sciamus. Dicamus nos missos esse ab Imperatoribus, eorumque mandata octavio deferre, et calidis verbis populum istum mulceamus. Cumque id omnibus placuisset, Disi tiroo by Cooste

114쪽

ΗISTORIAE REO. BRIT. LIB. V.

assumpsit secum duodecim canos proceres sapientiores ceteris, et olivae ramos in dextris habentes: Venitquo Conano obviam. Videntes igitur Britones viros reverendae aetatis, et olivam in pacis signum gestantes, eis honorifice assurgunt et viam patefaciunt, ut ducem liberius adcant. Mox illi in praesentia Conant Meriadoci Stantes, eum ex parte Imperatorum et senatus Salut verunt, dixeruntque Μaximianum missum ad rogem Octavium, ut mandata Gratiani et Valentiniani eidem portaret.' Ad haec Conanus, Ut quid ergo eum tanta sequitur multitudo' non haec legatorum facies esse solet, imo supervenientium hostium, qui injuriam inferro meditantur. V Tunc Μauricius: Non decebat tantum virum inglorium sino commilitonibus incedero :praeSertim cum propter Romanam potentiam, et propter actus morum suorum pluribus regibus odiosus habe tur. Nam si raro comitatu incederot, fortassis inimicis Reipublicae perimeretur. Pace Venit, PRCem- quo petit, quod ex Retu ipsius credi decet. Ex quo namque applicuimus, sic nosmet ipsos habuimus, ut nomini injuriam intulerimus. Exponsam nostram ut gens pacis fecimus, quia neceSsaria ementes, nihil vicuipiam subripuimus. Cumquo haesitasset Conanus, an pacem an praelium committeret: accessit Caradocus dux Cornubiae : accesserunt ceteri proceres, et diSSu serunt Conano post hanc petitionem bellum ingerere. Qui licet dimicaro maluisset, depositis armis concessit eis pacem. Duxitque Maximianum Londonias ad regem, et rem ordine manifestavit. Diqiligod by Gorale

115쪽

UNC Caradocus Cornubiae dux M- sumpto secum Μauricio filio suo, jussit astantes SemoVeri: regemquo in haec verba adivit: Ecce quod longo tempore desiderabant qui fidelitati tum veriori affectu obedientiam servant, disponente Deo, successibus tuis accessit. Praeeeperas namque proceribus tuis consilium daro, quid do filia tua, quid do regno tuo tibi agendum foret: cum tuasstas in uintum his dictus repugnet, ut populum tuum diutius gubernos. Alii itaque consobant diadema Conano nepoti tuo tradendum, filiamque tuam alicubi digne maritandam: timentos eivium exterminationem, si altorius linguae princeps superveniret. Alii concedebant regnum filiae, si alicui nostrae loquelae nobili, qui tibi post obitum succederet. Major stutem Pars laudabat, ut ex genere imperatorum mandaretur aliquis, cui nata cum diademato donaretur. Promittebant enim firmam et stabilem pacem inde proventuram, si Romana potestas ipsos protegeret. Ecce orgo tibi dignatus est Deus istum subvectare juvenem: et ex Romanorum genere, regaliquo prosapia Britonum creatum, cui filiam tuam meo consilio maritare non difforos. Quanquam autem illud abnogares, quid juris tibi contra illum in regnum Britannim fieret 8 Constantini etenim consanguineus est, et nepos Coel nostri rogis, cujus filiam Helenam nequimus abnegare heredit rio jure regnum istud possidere. ' Cumquo haec retulisset Caradocus, acquievit ei Octavius, communique o-aensu ilico regnum Britanniae cum filia sua illi donavit. Quod videns Conanus Μeriadocus, indignatus est ultra quam exprimi posset: secessitque in Albaniam, et exercitum colligere vacavit, ut Μaximianum inquietaret. Multitudine ergo consociata, praeterivit Humbrum flumen, quasque provincias ultra et citra depopulans. Diuiti oste

116쪽

HISTORIAE REG. BRIT. LIB. V. 89

Quod cum Μaximiano nunciaretur: collecta tota sortitudine sua, festinavit obviam ire: et cum illo praeliatus est, et cum victoria rediit. Nec tamon deficiebat Conanus, sed resociatis catervis, destructioni provinciarum imminebat. Redibat ergo Μaximianus, et commissis praeliis quondoque cum triumpho, quamdoquo superatus revertebatur. Denique cum alter alteri maximum damnum intulisset, concordiam annuentibus amicis fecerunt.

I 12. MAXIMI Us ARMORICAM INVADIT.

MENSO deinde quinquennio, Super- bivit Μaximianus propter infinitam auri et argenti copiam quae illi quotidio

uobat: paravitque navigium maximum, omnemque armatum militem

Britanniae collegit. Non suffciebat ei regnum Britanniae, quin affectaret Gallias subjugare. Ut ergo transhetavit, adivit primitus Armoricum regnum, quod nunc Britannia dicitur, et populum Gallicum qui inerat, debellaro incoepit. At Galli, duos Inbalto, obviam venientes, pugnam fecerunt contratuum: sed in majori parte periclitati fugam inierunt, ceciderat namque dux Inbaltus, et quindecim milia armatorum, qui ex omni regno convenerant. Ut ergo tantam cladem ingessit Μaximianus, maximo fluctuavit gaudio, quia interitu tot virorum sciebat patriam Iovitor deinde subdendam. Vocavit ergo Conanum ad se extra turmas, et paulisper subribens ait: Ecce unumox potioribus Galliae regnis subjugavimus. Ecce spem ad cetera habere possumus. Festinemus urbes et oppida capere, antequam rumor hujus periculi in ulteri- orom Galliam evolans, univcrsos populos ad arma provocet. Nam si istud regnum habere poterimus, non haesito quin totam Galliam potestati nostra subdemus. Ne pigeat te ergo, regnum Britanniae insulae mihi Diuiligod by Go Ie

117쪽

cessisse, licet possidendi eam spem habuisses, quia quicquid in illa amisisti, tibi in hac patria restaurabo,

promovebo te etenim in regem hujus regni, et Erit haec altera Britannia, et eam ex genero nostra expulsis indigenis replebimus. Patria namquct fertilis est Segetibus: et flumina piscosa sunt, nemora PerPulcra, et

saltus ubique amoeni. Nec est uspiam, meo judicio, gratior tellus. V Ad haec inclinato capito grates egit Conanus, promisitque go fidelem in obsequio ejus

mansurum donec viveret.* 13. REDONUM URBS CAPITUR.

ΟSΤ haec convocatis catervis iverunt Redonum, ipsamque eodem die ceperunt. Audita namque Britonum SseVivitia, peremptorumque caSu, diffugerant cives cum festinatione, mulieribus

relictis atquc infantibus. Exemplo ipsorum fecerunt ceteri per urbes, et per cetera oppida, ita ut facilis aditus Britonibus pateret. Qui quocun- quo intrabant, interficiebant quicquid erat masculini

Sexus, Solis multoribus parcentes. Postremo cum uni

Versas provincias penitus ab omni incola delevissent, munierunt civitates ot oppida militibus Britanniae et promontoria in divorsis locis statuta. Saevitia igitur Μaximiani per coloras Galliarum provincias divulgata, timor nimius quosque duees, et quosque principes inVadebat : ita ut nullam aliam spem nisi in votis diis solvendis haberoni. Diffugiebant itaquo ab omni pago ad civitates et oppida, et ad quaecunque loca quae tutum praestabant refugium. Μaximianus ergo seso timori

esse comperiens, majorem resumit audaciam: exercitumque suum profusis donariis augere festinat. Quoscunque enim aliena captaro callebat, sibi associabat, et nune auro, nune argento, ceterisque muneribus illos ditare non cessabat. Diuili co by Corale

118쪽

HISTORLE REO, BRIT. LIB. V.

l 14. MAxIMIANUS, GALLIA ET GERMANIA SUBACTIS, APUD

TREvEROS IMPERII SEDEM LOCAT.

XIN tantam multitudinem collegit, quantam existimabat sibi sincere posso ad omnem Galliam subjugandam. Distulit tamen saevitiam suam paulisper ulterius ingerere, donec sedato regno quod ceperat, ipsum Britannico populo replevisset. Fecit itaquo odictum suum, ut centum milia e plebo in Britannia insula colligerentur qui ad eum venirent. Praeterea triginta milia militum, qui ipsos intra patriam qua mansuri erant, ab hostili irruptione tuerentur. Cumquo omnia perpetrasset: distribuit eos per universas Armorici regni nationes :fecitque alteram Britanniam, et eam Conano Μeriadoco donavit. Ipse vero cum ceteris commilitonibus suis, ulteriorem adivit Galliam, gravissimisque praeliis illatis eam subjugavit, nec non et totam Germaniam, in omni praelio victoria potitus. Τhronum autem imperii sui apud Treveros statuens, ita debacchatus est in duos Imperatores Gratianum et Valentinianum, quod uno interempto, alterum ex Roma urbe fugavit.

ΝΤΕREA inquisitabant Conanum Armoricosque Britones, Galli atquo Aquitani, crebrisque irruptionibus saepissimo infestabant. Quibus ipso

resistens, et mutuam cladem reddebat, et commissam sibi patriam virilitor defendebat. Cum autem ei cessisset victoria, voluit commilitonibus suis conjuges dare, ut ex eis nascerentur heredes qui terram illam perpetuo possiderent. Et

ut nullam commixtionem cum Gallis facerent, decrevit Disiligod by Cooste

119쪽

ut ex Britannia insula mulieres venirent, quae ipsis maritarentur. Direxit itaque nuncios in Britanniam insulam ad Dionotum regem Cornubiae, qui fratri suo Caradoco in regnum successerat, ut curam hujus rei susciperet. Erat ipse nobilis et praepotens: et cui Maximianus insulae principatum commendaverat, dum ipso praedictis negotiis intenderet. Habebat autem filiam mirae pulcritudinis, cui nomen Ursula, quam

Conanus super omnia exoptaVerat. g 16. UNDEcIM MILLIA vIRGINUM, E BRITANNIA MISs E,

NAUFRAGIUM FACIUNT ET OMNES AD UNAM A BARBARIA TRuCIDANTUR.

IΟΝΟΤUS igitur viso Conani nuncio,

volens mandatis ejus parero, collegit per diversas provincias nobilium filias,

numero undecim milia: de ceteris ex infima gente creatis sexaginta milia: et omnes intra urbem Londoniae con-

Venire Praecepit, naves quoque ex diversis littoribus jussit adduci; quibus ad praedictos conjuges transiret rent. Quod licet multis in tanto coetu placuisset, tamen pluribus displicebat, quae majori affectu et parentes et patriam diligebant. Nec deerant forsitan aliquae, quae castitatem nuptiis praeferentes, maluissent in qualibet etiam natione vitam amittere, quam hoc modo divitias exigere. Quippe divorsas diversa juvarent: si optatum

suum ad essectum ducere quivissent. Parato Rutem navigio, ingrediuntur mulieres naves, et per Tamensem fluvium maria petunt. Postremo cum Vela Versus Armoricanos divertissent: contrarii venti in classem insurrexerunt, et in brevi totam societatem dissipant. Periclitabantur ergo naves intra maria, in majori parte submersae e quae vero totum periculum evaserunt, pulsae sunt in barbaras insulas, ot ab ignota gente sive trucidatae sive mancipatae. Incidorant siquidem in Diuitigoo by Cooste

120쪽

nefandum exorcitum Guanti et Μelgae, qui jussu Gr tiani nationes maritimorum et Germaniae dira clade opprimebant. Erat autem Guanius rex Hunnorum, Μelga vero Pictorum, quos asciverat sibi Gratianus, miseratque in Germaniam, ut cos qui Μaximiano faverent, inquietarent. Per maritima ergo Saevientes, obviarunt praedictis puellis in partes illas appulsis. Inspicio es igitur earum pulchritudinom, laseiviro cum eis voluerunt: sed cum abnegavissent puellae, in eas Ambrones irruerunt, maximamque parte sine pietata trucidaverunt. Deinde nefandi Pictorum et Hunnorum duces Guanius et Μelga, qui partibus Gratiani et Ualentiniani favebant, cum didicissent insulam Britanniae ab omni armato milito vacuatam, itor festinatum versus illam direxerunt: associatisque sibi collateralibus insulis, in Albaniam applicuerunt. Agmine igitur facto invaserunt regnum quod rectoro et defonsorocarebat, vulgus irrationabile caedentes. Abduxerat enim secum Μaximianus ut praedictum est omnes bellicosos juvenes qui reperiri potuerant: inermesque colonos atque inconsultos reliquerat. Quos cum Praedicti Guanius et Μelga compererunt minime resistero posse, stragem non minimam facientes, urbes et provincias, ut Ovium caulas, VRStare non Cessabant. Cum ergo tanta calamitas Μaximiano nunciata fuisset, misit Gratianum btunicipem cum duabas legionibus, ut auxilium subvectaret: qui ut in insulam Venerunt, praeliati sunt cum praedictis hostibus, et acerrima noce affectos ipsos in Hiberniam fugaverunt. Interea Maximianus Romae interfectus est ab amicis Gratiani, et Britones quos secum duxerat, intersecti sunt et dissipati: qui suadere potuerunt, Venerunt ad concives suos ad Armoricam, quae jam altera Britannia vocabatur. Diuiti eo by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION