장음표시 사용
151쪽
nasse cum parentibus , conjugibus , liberisve capitale ' fuit , ac Iuvenalis in morte Caesarum nec focum instruere licuillis tacite innuit, ubi de incendio agit. ranc gemimus casis urbis, tunc odimus ignem. Siquidem gliscente in dies magis adulatione, aut urgente
metu, semper sunt nova inventa, non modo anxie observata quaecunque fuerant a majoribus instituta Ne longius evager , senatus inter alia complura censuit, Augusti funus triumphali porta ducendum , praecedente Uictoria, quae orat in curia, canentibusque naeniam' principum liberis utriusque sexus : jussit praeterea legum latarum titulos , victarumque ab eo gentium ' vocabuli anteferri Alia si addideris, existimabis hane sane pompam potius triumpho similem, quam exequiis , qualem Druso ' datam assirmat Seneca, & Aurelius Victor Trajano, cujus cineres Romam relati, imagoque, sicut triumphantibus solet, superposita in urbemque invecta est senatu atque exercitu praeeunte. Populus quoque laureatus excepit Severi liberos illius ossa in urbem ferentes quam pompam Herodianus refert splendidissimo cuique triumpho parem . Cum hac pompa propone tibi omnia
censorii funeris ornamenta , captivos praefertim duces victosque reges, siqui Romae aderant, feretrum comi
tantes, jam se publicam urbis gratulationem in luctum vertas, non video , quid amplius ad triumphi splend
rem majestatemque fuisse additum arbitrere. Qtioad victos duces pompam victoris funebrem prosequentes, nescio, aliundene id acceperint, an primi omnium Lacedaemones instituerint , a quibus Pausanias narrat inter
152쪽
.ceteras hanc impositam ' Messen iis poenam, ut viri pariter ac mulieres sumta veste pulla regum Se optimatum funera prosequerentur, quare Tyrtaeus cecinit interprete Amasaeo: - . si atque uxores dominos plorare coacti , Siquae horum e vita mors rapuiset atrox. II. Sicut fortasse cupido incesserit pervestigandi, quanta nummorum vis Augustorum in exequias profunderetur , hujus quidem rei conjecturam funera praebent duo, Vespasiani scilicet, S: Poppoeae. Ille porro quoniam eupiditatis dc avaritiae infamia nunquam caruit, ideo , quum efferretur, per ora vulgi traductus est . Favo scilicet AG chimimus, qui personam ejus gerebat, atque, uti mos in funeribus erat, vivi facta & dicta imitabatur, interrogatis palam procuratoribus, quanti ' funur constaret ut audiit HS. centies, exclamavit centum sibi festertia darent, ac se vel in Tiberim projicerent. In hujus ergo imperatoris exequias erogata vides quinquaginta supra ducenta millia philippeorum . De Poppoea quod dicam , vereor ne fabula videatur. Plinius ' aistor est, Neronem principem novissimo illius die tantum concremavisse thuris, quantum periti rerum allaverant non ferre Arabiam annuo foetu . Tradit autem Herodotus ' singula millia talentum thuris annua pensitasse Arabas Periarnm regibus. Nec vero Persis Arabas nisi decimas solvisse reor, quas frugum . Omnium regibus olim & Diis, libatas non ignoramus . Itaque decem millia talentum thuris annuus fuit Arabiae foetus . Mihi quidem hoc Ioco Plinius vi-α detur
153쪽
detur sublastae fidei, quum Tacitus scribat, Poppoeae corpus non igni fuisse abolitum, ut ille innuit, sed regum externorum consuetudine dissertum odoribus, illatumque Iuliorum tumulo. Externi Reges, quanto impendio suorum funera celebrarent, documento sit unus Nicomedes Bithyniae rex , qui ' DitiZelem uxorem veste textili ex auro induit, qua conflata inventum est auri pondus librarum II 3. At vero utcunque de Plinio sentias, nunquam, opinor, inficias ibis in eo funere impensam odorum fuisse maximam. Si Nero illius, quam crudelissime interfecerat, in exequiis tam prodigus fuit , non temere arbitrabor, ceteros Principes in conjugum funera odores Sc plurimos & pretiosissimos profudisse. Odoribus adde vestes, diademata, monilia, armillas, ZOnas ,
fibulas argenteas, aureas gemmatasque , uno verbo, mundum muliebrem , ac recordare, quid mortuo Iulio , recenti adhuc imperio factum sit, tum si minus comprehendere, conjicere plane poteris, quam magnifici essent, aut potius prodigi Augustorum Augustarumque extremi ho
III. Maximis hisce impendiis, s Caesares procul ab
urbe obirent, quidam veluti cumulus addebatur propter pompae splendorem, qua eorum cineres, vel cadavera Romam deferebantur. Augusti corpus decuriones municipiorum coloniarum ' a Nola Bovillas deportaverunt, a Bovillis equester ordo suscepit, ac urbi illatum , collocatumque in domus vestibulo post duplicem laudationem senatores in campum suis humeris detulerunt . Tiberius Romam a militibus deportatus, de publico Ω-
154쪽
nere crematus est. Hadrianus Baiis in villa Ciceroniana quum decessisset, ejus reliquiae in ' urbem ab Antonino Pio pervectae sunt, & in hortis Domitiae sepulcro conditae . Severi corpus , vel cineres, ut aliis placet, in urnula aurea e Britannia Romam magna provincialium reverentia delati, post funus amplissimum a gentilibus liberisque exhibitum , Antoninorum sepulcro illati sunt. Plura non ingeram de hoc ritu, quippe qui iterum commemorabitur, ubi honorex viris bello illustribu post
mortem haberi soliti explicabunturia At quantacunque fuerit pompa funebris aliorum Caesarum , nullius in exequiis tantus. enituit amor populi ac senatus, quantus in Antonini Philosophi, quem nemo lugendum censuit, certis omnibus. o caecitatem deplorandam l) quod a Diis commodat ux ad Deos rediisset, ideoque priusquam funus conderetur quod nunquam antea factum fuerat,
' nec postea fuit) senatus. populusque non divisi x locis, sed in una sedo propitium Deum dixit, de quasi parum hoc fuisset, sacrilegus etiam judicatus est, qui ejus imaginem domi non haberet ; quare Capitolinus ait adhuc aetate sua multas ejus statuas inter Deos Penatex multis in domibus extitisse .. Diocletianus eundem, non ut ceteros inter numina, sed praecipua quadam religione coluit, consuetus hoc saepe ' dicere, nec Platonem, si rediret ad vitam, talem futurum, qualis fuerat Marcus. Nec vero, quum aliix hunc Caesaribus antepono, ignOrare me putes velim, quam ampla, quam magnifica pompa fuerit in funere Constantini Magni . Teneo equidem: sed quis audeat hujus gloriam cum illorum exequiis com
155쪽
misceret Satis hoc unum esto, eam pompam tale spectaculum intuentibus praebuisse , quale nunquam ' interris ullum a condito mundo sub seu vi m est. IV. Laus vero aliqua si Romanorum fuit, quod se facere crederent bonis bene, iisdem profecto eximiae laudi tribuendum est, quod tyrannorum mortem, dum per successorum impotentiam licuit, non luctu , sed laetitia publica exceperunt. Tiberii interitu ita laetati sunt, ut ad primum nuncium ' discurrentes, pars Tiberium in
Tiberim clamitare, . pars terram matrem Deosque orare,
ne mortuo se dem ullam, nisi inter impios darent, alii uncum M gemonias minitari: corpus autem ut a Miseno moveri coepit , conclamare plerique Atellam deferendum in amphileatro semiustulandum . Neronis mors tantum gaudium attulit civitati , ut plebs passim discurreret pileata, nec ullum is tumulum habuistet, nisi Ecloga de Alexandra nutrices ' in colle hortorum ejus cineres condidissent gentili Domitiorum monumento, ubi non defuerunt, qui diu vernis aestivisque floribus ejus sepulcrum ornarent, ac modo imagines praetextatas, modo edicta quasi viventis in rostris proponerent: quin etiam ' Vologeses Parthorum rex per legatos senatum enixe oravit, ut Neronis memoria publice coleretur . Domitiani cadaver ' populari sandapila per vespillones elatum Phyllis nutrix in suburbano suo via Latina cremavit, & reliquias sepulcro Flaviae gentis clam intulit, cineribusque Iuliae Titi filiae, quam & ipsa educaverat, commiscuit. Libertina haec pietas tum in alios, tum in Sulpicium Galbam maxime claruit, cujus caput
156쪽
& truncum Argius dispensator in ejus hortis Aurelia via sepulturae dedit, nihil veritus Vespasiani sententiam de abolendo decreto, quo senatus statuam Galbae destinaverat rostratae columnae superstantem. Caligulae cadaver clam in hortos Lainianos asportatum, tumultuario rogo sine imaginibus sine pompa infeliciter semiambusturn., levi cespite obrutum est, ac ita jacuisset, nisi postea per serores ab exilio reversas erutum crematum que ac sepultum fuisset. Solus omnium imperatorum Heliogabalus ' tractus est, de in cloacam missus, tum in Tiberim praecipitatus , ac Tiberinus , Tractitius, Impurus publice appellatus, quin ei quicquam profuerit de pretiosa morte solicitudo: paraverat enim laqueos sericos& coccineos ; item gladios aureos, ac in hyacinthis Sesmaragdis venena , quibus ipse de se statueret, siquid gravius immineret: turrim quoque altissimam fecerat substratis aureis gemmatisque tabulis, unde daret sese praecipitem , vitamque morte cum pretiosissima commutaret. V. Pretiosam mortem, quam ille Caesarum impurissimus in divitiis positam esse duxit, Augustorum nonnulli favori militum debuerunt. Nam pro illorum rem. porum caecitate si loqui velimus, non in opibus sita erat, sed superstitum in desiderio pretiosa mors. Militum porro dolor vehementissimus non raro fuit in morte Caesarum, inusitatus etiam in Othonis: multi enim ' cum plurimo fletu manus ac pedes jacentis exosculari, fortissem ιm virum, unicum imperatorem praedicantes ibidem non procul a rogo vim vitae suae intulerunt: multi Scabsentium accepto sanesto nuntio, prae dolore armis in-S . ter
a Idem in vir. 2O. e Lamprid. in vis.
157쪽
ter se ad internecionem mutuo concurrerunt. Nec putes
velim hanc dementiam, quam & improbo & deploro, a me laudari: hoc autem negari vix posse reor , favorem hunc militarem, seu mavis furorem nonnihil Othonis gloriae profuisse. At Gordianus III. imperator Othone longe gloriosior suit. Ex tribus enim Gordianis , qui omnes Divi sunt appellati, poliremi mortem benevolentia militaris summopere cohonestavit ' sipulcro condito , additoque hoc titulo non. veteris quidem maiestatis, sed amoris pleno, scriptoque litteris Graecis . Latinis, Pe
scis, Iudaiciς de Aegyptiis: DIUO . GORDIANO VICTORI. PERS ARUM . VICTORI. GOTHORUM. VICTOM SARMATARUM. DEPULSORI. ROMA N ARVM SEDITIONUM. UICTORI. GERMANORUM . SED. NON . VICTORI PHILIPPO VM vel qui imirum in campis Philippicis ab Alanis victus,
vel quod a Philippis occisus fuit quare hunc. titulum evertisse Licinius dicitur, quum vellet existimari origi nem se trahere a Philippis . Non me fugit, affectum militarem , tanquam maris aestum , & varium fuisse& magnam habuisse vim in utramque partem ia Exemplo sit Probus imperator, quem Vopiscus optimis. quibusque Romanis ducibus parem, aut, si non repugnat invidia, meliorem fuisse ait.. Ille igitur anno imperii U. apud Sirmium a militibus in ferrata turri, quo confugerat, interemtus est, quod eos nunquam sineret elle ' otiosos:
dicebat enim, annonam gratuitam militem comedere non
debere. Idem vero ab iistem militibus & magnifico sepulcro conditus est, Sc splendido hoc titulo honoratus:
HIC. PROBUS. IMPERATOR. ET UERE. PROBUS
158쪽
DIssERTATIO II. I 39SITUS. EST. UICTOR. OMNIUM. BARBARORVM. VICTOR . ETIAM . TΥRANNORUM.
UI. Militaris haec inconstantia num ad imperatores transierit, an ab ipsis processerit, haud dissieile judicatu est. Neque enim facile vulgus aestuat, ubi constans est imperator. Atqui complures Augusti eos post mortem honorifice coluerunt, in quos tyranni inventi sunt, hoc, opinor, discrimine, quod milites ab se interfectos h noraverunt sceIeris poenitentia ducti, Caesares regnandi cupiditate in dissimulando ae simulando nequissima . Sic Pertinacem Didius Iulianus ' quanto potuit honore sepelivit, nulla esus mentione ad populum, vel senatum habita. Item Macrinus, occiso Antonino Caracalla, ejus cadaver Romam deferri iussit, & Praefecto praetorii mandavit, illud ut magnifice sepeliret, dato funere regior
litteras quoque ad senatum misit, eundem appellans Divum , ac jurejurando assirmans se ab illius caede abhorruisse, itaque adjunxit perjurium sceleri. Caracalla quum Cetam occidisset, verereturque tyrannicam ' ex fraterno parricidio notam, & audiret posse facinus mitigari, si fratrem appellaret Divum, dixisse fertur, Divus , dum non sis vimus . Eum ergo inter Deos referri voluit, postquam funere amplissimo elatum majorum sepulcro intulit specie Septizonii, de quo mox aliqua commemorabo. Scelestissimus fratricida &simulator, quanquam matronas Mmatrem ipsam demortui principis caedem flentes occidere voluerit, tamen toties lugebat, quoties occisi aut mentio seret, aut imagines intueretur, quas ubicunque potuit abolevit, docente id in primis celeberrimo Septi-
159쪽
mii arcu ad capitolium , ' eruditissimis praeterea viris id confirmantibus, quibus frustra obstare conatus est Cl. Justus Fontaninus , ne hircum mulgentibus cribrum supponere uideretur. Contra Vero Philippus quum Gordianum, senatus populique delicias, interfeciste diceretur, nulli bi ejus imaginem delevit, sed Divum ' semper de appellavit , N peregrina calliditate veneratus est. Jam vero me taedet plura de tyrannis dicere , addam nonnulla de sepulcralibus Principum monumentis. VII. Quod Caesarum paucissimos solicitudo ceperit de paranda sibi aeterna domo mirabitur fortasse aliquis ;nec frustra quidem. Etenim satis liquet,. quam anxia haec cura esset Romanis indita, atque in summa rerum potestate quam salutaris haec cogitatio haberetur : huc
Ne placeat curru servus portatur eodem, a quo nimirum triumphans conceptis verbis admonebatur, sis hominem te memento, Vel , ut S. HieronymuS , respice ad eos , qui te praecesserunt, ' memento te esse moriturum: quin etiam posteriore aetate hoc institutum fuisse memorat Claudius Paradinus, uti sculptor imperatorem, dum primum diademate coronabatur, varia ostentans marmora his versibus alloqueretur:
Elige ab bis saxis, ex quo, augusti fime Caesar , IV tibi tumulum me fabricare velis .
Cur ergo ex iis tam paucos tenuit sepulcri curat quia nimirum aut avita jam monumenta habebant, aut ab nonnullis.
160쪽
lis imperatoribus aedificata non desiitura sibi existimabant , aut, quod verius est, quia ad imperium evecti sese pares ducebant Diis, propterea magis de sacris aedibus ae pulvinaribus , quam de sepulcri honoribus laborabant, quorum id genus monumenta illustria frustra inquires , si Augusti m ausoleum exceperis, Hadriani molem, S septi Zonium Severi, de quibus non multa dicam, quum tam multiplex eorum descriptio sit, quam hujus urbis topographia . Exornavit hanc enim nemo, quin Augusti rotundam molem, immensos aggeres, circumjectas silvas, amplas ambulationes, parietes, Ostia, Ioculos explicave rit , tabu Ias praesertim aeneas rerum ab eo gellarum descriptione illustres, tum ipsius Octaviani tumulum e ni-Veo marmore caneellis ferreis circumclusum, ejusile que ex aere in summo vertice simulacrum. Hadriani molem nemo non ex Procopio didicit fuisse ejusmodi, ut primus ejus ambitus quadrati figuram haberet, totus ex Pario marmore, summa artificum diligentia aedificatus: in medio rotundam molem as urrexisse, de quidem tantam, ut supremae areae diameter vix iactu lapidis posse transigi videretur. Columnas, quibus undique ornabatur, in sacros usus conversas cernimus; quadrigae vero& equestres statuae in subeuntes Gothorum copias a B
lifarii militibus effusae sunt. Quantus esset inibi urnarum splendor, illa fatis indicat, quae vulgo dicitur sepulcrum Bacchi, revera hinc desumta pro S. Constantiae reliquiis
adservandis , quam in via Nomentana nunc vacuam cernimus illius in aede sphaerica , sepulcrali olim Constantini
familiae monumento, non templo Bacchi. Inter Hadriani molem ,& S. Mariae Transpontinae Nardinus collocat sepulcrum M. Aurelii, unde viae pariter ac portae nomen . De