장음표시 사용
171쪽
in Augusti consecratione legimus, Numeriano ' Attico hujus perjurii gratia decies sestertium dono dedisse Li
viam: in Drusillae honorem inventus est senator Livius Geminius, qui ' eam in caelum vectam. se vidisse juravit , pernielem sibi liberisque suis , si vanum diceret, imprecatus .. Multo Aegyptii laudabilius , quorum rem ges ' non ante sepulcro conditi, quam eorum publice Scdiligenter expensi vita r. si mortuus probe se gessisse comperiretur, nullis honoribus carebat, si secus indefletus. atque insepultus abjiciebatur. Decernendae vero apotheo seos auctoritatem olim senatus propriam non modo Caesares, ut paulo ante Macrini exemplo declaratum , est, sed aliquando etiam milites sibi usurpaverunt v nam. Domitianum miles Divum appellavit, ad poenam caedis auctoribus pertinacissime expostulatis. Quanquam haec potestas ex antiquo instituto tota senatui a scriptoribus . tribuatur, tamen non ita illius propriam fuisse constat ut ab arbitrio non penderet imperatorum, quos opinor ad senatum M populum habuisse aliquam de consecrandi.laudibus orationem, cujus quidem rei argumentum praebet Pertinacis historia, ubi Didius. tacite reprehenditur , quod post funus amplissimum nulla de eo verba fecerit neque ad populum neque ad senatum . Augustis hanc potestatem adseribere videtur Plinius in Pane rico, in quo conse .crationis adulationem argute irridens adulatorem se perhibet pIus quam servilem : Dicaruit caelo, inquit , Tiberius Augustum ,ses ut majestatis numen induceret: Clau
dium Nero, sed ut irrideret: Vespasianum Titus , Domitianus Titum , sed ille ut Dei filius , bie ut frate
videretur: tu sideribus patrem intulisti non ad metum
172쪽
civium, non ad contumeliam Numinum, non in bona rem tuum , sed quia Deum credis ....ta' ipse talis es.
Si abjecta, si servilis, si putida Plinii adulatio est, merito quid dicam nescio de assentatione Valerii Maximi sie Tiberium in prologo alloquentis r ceterorum divinitas opinione colligitur , tua praesenti fide paterno avitoque sideri par videtur. Uerum, ut dicam quod sentio, doctissimis viris non succensendum reor , utpote qui ita fortasse loquebantur , vel quia imperatoriam amplitudinem divinitatis quamdam in terris esse imaginem judicabant, vel quia suos principes, quum ad caelum divinis efferre laudibus videbantur, tacite insectabantur, vel demum quia sub Deorum nomine heroes intelligebant, & verbo tenus acute indulgebant vulgo, cujus imperitia, qui a cordatis hominibus habebantur heroes , credebat Deos . Etenim prudentes viri ridiculum consecrationis ritum quanti facerent documento est sapiens Agesilausa Quum se a Tha si is inter Divos relatum accepisset, illos admonuisse fertur , ut, si Deos faciendi potestatem haberent , prius seipsos, deinde ceteros consecrarent. XII. Quibus caeremoniis consecratio seret , tarnet si multorum ' scriptis jam declaratum sit, meo tamen ut proposito insistam , rem brevissime attingam . Antequam pompa institueretur, ceream demortui imaginem ornatu triumphali super lectum eburneum in regiae vestibulo proponebant, ubi extructum tribunal ligneum, de aedificium erat undique columnis fultum, ebore auroque ornatum, belluarumque terrae Sc maris capitibus distinctum, qua
173쪽
pompam multo in dies evasisse splendidiorem . Utrinque circa lectum magnam partem diei sedebant a laeva senatores sub dio, a dextra in porticibus matronae non auro non monilibus collucentes, sed vellibus albis exilibusque indutae luctum funebrem prosequentes, cujus imaginem Iuvenali in animo fuisse arbitror, quum captatorum dolorem expressit in incendio potentioris cujuspiam domus: neque enim erant, quae illic salse deridet, nisi in Augustorum funere usitata: Si magna Arcturi cecidit domus ,. borrida mater , Pullati proceres, disert vadimonia praetor. Tunc gemimus casus urbis, tunc odimus ignem. Nobilis. interea puer , quasi dormiret imperator , pennis. pavoni L muscas abigebat, medicis ad lectum quotidie accedentibus, in quo beatulus ad aegroti speciem recumbebat. His ita factis per dies septem continuos , ubi qui jacebat iam videretur extremum obiisse diem, tum eque
stris & senatorii ordinis . nobilissimi Iectissis nique iuvenes
lectum humeris attollebant, ut scribit Herodianus, quo- cum legas velim Sc Xiphilinum in Pertinace, cujus imago priusquam efferretur, transierunt ante tribunal statuae veterum Romanorum virtute insignium ; deinde subjectae huic imperio nationes in statuis aeneis pro cujusque populi consuetudine exornatis; sequutae sunt etiam statuae virorum, qui aliquo optimarum artium studio floruissent: tum varii civium ordines , armatique pedites equitesque& certatores equi processerunt: munera demum a Principe, a senatu, a matronis, civibus de populis certatim largiterque collata pompam auxerunt, quam clausit altare inauratum ebore ac lapillis indicis pretiosum . Haec postquani
, Omnia a Sat. III. m. b Lib. κ
174쪽
omnia transierunt Severus e rostris laudationem habuit, quo Orante, crebro exclamatum est ab omnibus, partim laudantibus Pertinacem, partim lugentibus, sed multo magis oratione iam ad finem perducta. Denique cunctis flentibus tulere lectum non senatorum equitumque liberi, sed pontifices ac magistratus, sive ordinarii, sive designati, qui deinde lectulum equitibus tradidere . Iure hic a ' Uignotio Valliantius emendatur, utpote absque causa existimans 'sta tuam illius ceream, qui consecrandus erat, per circum deferri thensis in campum martium consuevisse. Nam Herodianus loc. cit. nullam circi mentionem facit, tantum ait, lectum per viam sacram delatum in forum vetus, ubi magi liratus imperium deponebant, additque utrinque gradus fuisse quosdam ad scalarum similitudinem extructos, in quibus ex una parte puerorum , ex alia puellarum chorus ex nobilissimis de patriciis in demortui honorem hymnos paeanasque verendo ac lamentabili carmine modulabatur; quia but peractis tollunt, inquit Herodianus, iterum lectum, atque extra urbem in campum martium deferunt. Itaque neque per circum , sed per Viam sacram, neque thens s , sed humeris lectus ad rogum deferebatur 4 XIII. Pyra, quae auro & ebore , ac nonnunquam etiam statuis circumfulgebat , haud raro apparet in Divorum Divarumque nummis, ut in D. ' Antonini Pii in ' Se veri , in ' Caracallae cum epigraphe consueta CONSECRATIO . Rogus ornatissimus est: in Salonini t numismate primae formae rarissimor in Faustinae nummo rogi ima pars in latum protenditur octo columellis ornata, Sc duobus f aliis tabulatis, extatque in vertice quadriga, V et quae
175쪽
quae saepe est obvia in numismatibus apud Uaillanti utri& Augustinum. Post conjecta in rogum munera cerea consecrandi imago super rogi verticem ferebatur , eam que propinqui osculabantur et deinde imperator in tribunal , senatus in tabulata conscendebat , magistratus de equites eo sedebant ordine, quem cujusque dignitas postulabat. Interea equites peditesque conficiebant cursus urbanos 3c confictos, de quibus agendum in IV. dissertatione ;iis peractis regus incendebatur , unde aquila evolabat , immortalitatis index ac symbolum divinitatis Quae Capitolinus , Spartianus, Dio & alii verbis persequuntur, eadem marmore insculpta ante oculos ponit arcus Titi imp. , ubi toto in perystilio frontis orientalis apparent victimarii, flamines, arae lectusque cum imperatoris imagine accumbentis: utrinque sub fornice Titus ipse in quadriga triumphali; a tergo palmam Idumaeam.victoria gerit altera manu, & lauream altera sustinet super ejus caput: Roma equorum habenas regit hasta insignis S galea: duodecim quoque lictores adsunt magistratibus laureatis ferentibusque ramos . In opposito perystilio inscul pta cernitur triumphi pompa , duo praesertim fercula ,& mensa aurea, ac septilustre candelabrum inter laureatos . In medio denique arcus fornice videtur aquila consesecrationis index , cujus in conspectu Nardinum Antiq. Rom. In r3. dubitare non decuit, vivone, an mortuo Tito hic arcus erectus fuerit, in quo ejusdem apotheosis cernitur in triumphi morem delineata . Nam eodem ita arcu, qua metam sudantem respicit, haec est inscr.
SENATUS . POPULUSQUE . ROMANUS DIUO . TIro . DIVI . UESPASIANI . F
176쪽
Divi titulum solis mortuis consecratisque imperatoribus , si nonnullos exceperis, mox patebit olim fuisse in nummis ac lapidibus attributum . Ad eundem hunc arcum L. Faunus ' aliam quoque, ubi nulla fit Divi mentio , inscriptionem spectare putat, quae ubi steterit, ignoratur, quamque vult Scaliger ab onustio confictam . XIV. Quod dixi Augustos fuisse post mortem duntaxat divorum numero adscriptos, hoc intelligas velim de Romanorum , non de Graeeorum ritu r hi enim vivos etiam ac superstites consecrabant, sicut de Platone ' legimus & de Agesilao r secus Romani, qui nonnisi completo vitae cursu Augustorum Augustarumque apotheosin celebravere, quemadmodum in commentario de Columna Antonini Joannes Vignotius docet contra Angelonium in historia Augusta , cujus nummos insimulat dubiae fidei nulliusque ponderis ad statuendum, imperatores adhuc superstites fuisse Romae in Divorum ordine collocatos. Nam hoc praenomen pro infausto mortis omine apud mirites accipiebatur . Cuius quidem rei dat insigne prae ceteris argumentum Tacitus e reperio , inquit, in ' commentariis Senatus Cerialem 3nicium consulem designatum
pro sententia dixisse , ut templum DIUO Neroni quam- maturrime publica pecunia poneretur: quod quidem ille
decernebat , tanquam murtale fastigium egresse , em venerationem hominiam merito , quod ad omina olim sui exitus verteretur. Nam Deum honor Principi non ante habetur, quam agere inter homines desierit. Huc spectat notissima Vespasiani vox extremo urgente morbo ut puto DEUS FIO . Iterum & meminisse oportet, quod Ca
177쪽
racalla de fratre dixit , sit Diυμs dum non sit etitus Praeterea Servius ' inter Deos Ze Divos duplex hoc di Derimen statuit, quod Dii sint perpetui, Divi ex homi
nibus facti , deinde quod Divi dicti fuerint , quasi qui
diem obierint . Palmare demum hoc argumentum accipe . Quum ex inscriptione ' ad Caesaris Aug. statuam prima nominis littera ictu fulminis effluxisset, responsum eii , imperatorem centum solos dies poli hac vieturum, quod hunc numerum littera C notaret , ac postea inter Deos referendum e nam AESAR. reliqua pars nominis Etrusca lingua vocabatur Deus.. Divini ergo honores , ac Divi praenomen Caesarum nemini decreto publico ante interitum addicebantur. Excipe Trajanum Trajani imp. patrem , qui tametsi privatus fuerit nec consecratus, tamen DIVUS cum Nerva ' dicitur in nummo Mediceo .. Nam Traianus imperator, ut pater sub Domitiano mortuus inter Divos collocaretur, a senatu pustulavit, extatque nummus aureus idemque rarissimus cum capite Traiani patris ' & epigr. DIVUS PATER TR AIANUS . Faustinam Antonini Pii uxorem, dum adhuc viveret consecratam existimat Angelonius, numismatum, ubi DIU A inscribitur, multitudine deceptus : non enim vir docti1Γ-mus observavit , quum hanc Pius anno imperii ' tertio amisisset, in hujus gratiam senatum illius consecrationem decrevisse, de in ejusdem memoriam , quoad imperator vixit, numismata cuia esse complura . Ac veluti Angelonius Liviae Auguitae , de Faustinae , se hujus filiae Stephanus Zamosius adhuc superstiti frustra consecratio
nema Aeneid. U O, Isidor, in Glus e CapitoI. in . tou.
178쪽
nem tribuit. Licet enim concedatur, non esse spuria nonnulla marmora ac numismata , ex quibus contraria huic sententia deduci posse videatur , in iis tamen tot allata testimonia privatam tantum Graecorum more adulati nem recognosci jubent , non Romanas. leges. nec senatus auctoritatem XU. At enim probatae hactenus opisioni illud opponet aliquis , quod imperatorum adhuc viventium imagines colerentur & ad eorum statuas. sacra. fierent. Caesarum quippe imagines inter Deos collocabantur exem
plo Julii ,. quem in templo Quirini statuam suam Salutis
simulacro proximam posuisse quum ab Attico accepisset. Cicero,. et acute respondit, eum Quirino potius,. quam saluti conjungendum,nimirum de caede Romuli cog tabat .. Eodem Iulio praeeunte reliqui Caesares in domo sua fastigium, Divinitatis ' insigne, habuerunt, cujus in
tympano mos erat Deorum nomina annotare. Inter Taciti, de Floriani fatalia mortis omina hoc refertur ,. quod Apollinis ' simulacrum e fastigio delapsum , dc in lect Io positum sine cujusquam manu sit deprehensum . Augustus fuso Sexto Pompejo oppidatim inter Deos tutelares est consecratus, Sc dictus passim Deus apud poetas , quorum princeps cecinit v Deus nobis haec otia fecit namque erit ille mihismper Deus. Idem fuso ad Actium Antonio templa ubique meruit,. adeo ut in Dissert. de numismate Augusti, & Platonis. Carolus Patinus se nescire asserat , an Deorum ulli tot tantique honores habiti
179쪽
fuerint. Is vero tametsi non ignoraret vel ipsis proconsulibus aras decerni solere, in nulla tamen provincia nisi suo Romaeque nomine recepit, nec Dominiam a Senatu audire voluit, ut Dei cognomen , seu potius synonymuna. Contra vero Domitianus ', bc Carus, Se Aurelianus Zenobiae victor se Deos de Dominos nuncuparunt in marmoribus ac numismatibus, quorum unum seligo raritate& elegantia singularem, in quo ' caput imperatoris Iaureatum cum inser. DEO ET DOMINO NATO AVRELIANO, de in aversa parte mulier stolata eidem coronam porrigit cum epigr. RESTITU. ORBIS. Brevitati ut inserviam in re notissima, viventes adhue Augusti sibi insignia Numinum fere omnia arrogarunt. Exemplo si Commodus, qui apud Rodulphinum Venutum ' in acha te sardonyco elegantissime insculptus laurea pariter & radiata corona fulget, eo ferme modo, quo Hercules populeam radiatamque coronam habet in gemma ' musei Florentini. Hujusmodi vero honores inter vivos Augustis dati, utpote vel eorum arrogantiae, vel privatae adulationi , non decreto civitatis ac senatus publico tribuendi, minime impedimento sunt, quo minus Caesares post
mortem tantum Deorum ordinibus adscriberentur . Nonnulli enim, ac praesertim Domitianus, qui se Deum ac Dominum nuncupaverat, vita functus inter impios est numeratus . Divini ergo honores viventibus habiti praesens duntaxat tempus respiciebant, solemnis vero consecratio posteritatem , quare Tacitus ' templum Divis omnibus
dedicavit , ubi de natalibus suis, de parilibus, & halen dis
180쪽
dis Ianuarii , & in votis publicis libamina ponerentur.
Quoquo modo antiquitatis dementia superstites adhuc prin-eipes adularetur, eos tamen poli mortem tantum ad omnem posteritatis memoriam consecrabat, utpote in caelum vectos de caelestibus adnumeratos, iccirco Horatius ' sic juvenem Octavianum palmat: Serus in caelum redeas, diuque
Laetus intersis populo aeuirini Neve te nostris vitiis iniquum
Tollat e bic ames potius triumphos, Hie ames dici pater atque princeps XVI. Quod hactenus de Augustorum levitate diximus idem Sc de Augustarum impotentia sentiendum est. Hae quippe omnes dum adhuc viverent divinos quoque honores assectando , se venerandas sub Dearum symbolis venditabant. Nam ut Augustus Jovis, sic stolatus Ulystes, nempe Livia. Junonis habitu culta est rAdjecere faerum, fieret quo Livia Dno , ut ait Prudentius & ante Prudentium Ovidius r uum tibi contigerit vultum 7unonis adire. Eadem apud nummographos ornata occurrit Salutis, Pi latis, Justitiae symbolis , S: Uaillantius ' inscriptos ha
ius M statua inter Borianas ex aere ' elegantissima cum oculis & rosis in tutulo argenteis juvenilem adhuc speciem praeseseri. Quum autem e vivis cesserit vel anno LxxxvI. ut seribit Dio, vel uti Plinius LxxxII. , ideo eruditorum X opu