장음표시 사용
161쪽
De Severi Septizonio dissentiunt eruditi. Isaacus Uos. sius ' ita dictum sustinet a septem columnarum ordinibus sibi invicem superstructis, de quasi quandam imaginem
Romanorum collium N caelestium planetarum eam putat fuisse molem, quam e medio mari eonspicerent ex Africa venientes. Alexander Donatus idem omnino affr-mat addito etiam schemate integri septironii. At equidem cum Martiano verisimilius duxerim, Severi monumentum tribus tantum columnarum ordinibus exornatum fuisse, propterea Iulius Capitolinus Seprodium vocat, quod illuc septem viae concurrerent, alii Septifolium a septem solariis, quibus constabat aedificium triplici columnarum ordine, tanquam porticu, comprehensum .. Revera alterum Septizonium satis celebre nativitate Titi ' cognomentum dedisse templo S. Luciae ad Septifolia Donatus ipse non inficiatur. Vix porro credibile est, illius aedificii altitudinem fuisse tantam, ut
ex infima valle inter Coelium eu Palatinum e regione S. Gregorii supra Aventinum extolleretur. Nec quicquam ossicit Spartiani auctoritas assirmantis, Severo id in votis fuisse, ut ex Africa venientibus suum opus occurreret: inquit enim venientibus, non navigantibus: 8c sane per Appiam huc accedentibus occurrebat. Philander demum
architectonices peritissinus, qui grande opus ex magna parte superstes vidit, basim, columnas, arcus diligentissime observavit, ad majorem, quam ad triplicis ordinis altitudinem assurgere potuisse omnino ' negat. Iam de Caesarea satis, nunc regiam in sepulcris magnificentiam per- siqui oporteret, nisi id omnino supervacaneum ducerem, quia
162쪽
quia ex Romana in hoc aedificiorum genere amplitudinem facile regiam conjicere cuique licet. Siquidem Romanos novimus exterorum fuisse regum aemulatoreS, qu rum sepulcra quam essent splendida, historicis praetermissis, poetarum testimonia perbelle ostendunt, qui ut litterarum gloriam nunquam interituram cum re maxime solida & magnifica compararent, non perperam visi sunt haud raro confugere ad regia mausolea. Accipe de multis. unum Sc alterum testimonium , Propertii scilicet, de Petronii Antigenidis, quorum priore.'Nec mavolei dives fortuna sepulcri
Mortis ab extrema conditione vacat.
Aut illis flamma, aut imber subducet bonores
Annorum aut ictu pondera victa ruent. At non ingenio, quaesistim nomen ab aevo
ExcidEt: ingenio stat sine morte decus. Elegantissimo epigrammate sic Petronius, cujus extat inscriptio sepulcralis in U. Cl. Haec Drbem circa stulti monumenta laboris, Quasique vides moles . Appia , marmoreas , Dramidasque auos vicinum attingere caelum, Pyramidas , medio quas fugit umbra die , Et mausoleum, mi ferae solatia mortis, Intulit aeternum quo Cleopatra virum, Concutiet flernetque dies, quoque altius extat aeuodque opus, boc illud earpet eritque magis. Carmina sola carent fato, mortemque repellunt, Carminibus vives semper, Homere , tuis . Regia ire mausoleis amplitudine , vel dementia. potius
163쪽
utcunque cognita, jam pauca, si vacat, de divitiis accipe , quae una cum cadaveribus obruebantur . UIIL Veteres quidem reges ad naulum Charonti exsolvendum non fuisse contentos obolo , sed suis cum ci
neribus divitias jussisse condi amplitudini ac dignitati
pares historia docet. Hac de causa Alexander Macedoquum credidisset sepulcrum Cyri auro argentoque repletum esse, illud ipse ' adire voluit, fidem ratus alienis oculis in re nummaria non habendam: quanquam postea quum putrem clypeum, scythicos arcus duos, Eu acinacem reperisset, praeterea nihil, loculum amiculo cooperuit suo, corona item aurea superinaposita . Huc facit& illa inscriptio, quam Babyloniorum regina Nilocris ' sepulcro insculpsit supra portam urbis celeberrimam aedificato : sicui regum post me pecuniae inopia fuerit, binc ramito, quantum libuerit: nisi tamen indiguerit, ne aperito. Darius Hystaspis F. monumentum aperuit, ac femina delusus invenit scriptum: nisi turpis lucri studiosus esses , mortuorum sepulcra non violassies . Clarius ad rem propositam Plutarchus in Pyrrho : narrat enim eum victo Antigono inter alias acerbitates Aegeis eam potissimum intulisse, quod Gallicum iis praesidium imposuit: Galli autem gens avarissima regum ibi humatorum monumenta aggressi, thesauros diripuere , reliquias cum ludibrio dissiparunt. Hunc morem ex Perside, Assyria & Graecia ad alia quoque regna dimana- visi e compertum est. Nam Cl. Joannes Mabillonius in in Diis de antiquo ritu sepeliendi reges Francorum autumat hac de causa primos eorum reges v nullum suis
164쪽
conditoriis signum exterius apposuisse, ne scilicet violationis inde ansam caperet auri sacra fames. Praeclari L simus quoque Praesul Justus Fontaninus in praefatione suae dissertationis de Disco a ethnico botivo ' hanc eandem esse causam existimat, cur perquam rara Gothica.& Longobardica conditoria in Italia extent non solum privatorum, sed etiam regum , qui seculis V. VI. VII. VIII. rerum potiti sunt; nullum scilicet, ne furti occasio esset , sepulcris externum signum adponebatur , latibula etiam diligentor inquirebantur, aurum ut irrepertum esisti , sic me nus situm . Jornandes tradit Alaricum Gothorum regem cum suis thesauris Consentiae in Lucania consepultum hoc modo: amnem Barentinum, sive Basentinum, aut Basentium, qui nunc 'senio dicitur, ex suo alveo derivarunt, tum cjus in medio regem cum Opi bus obruerunt, rursusque aquis in pristinum reductis, ne cuiquam aliquando locus innotescerer, fossores omnes Interemerunt . Eodem modo Jornandes ' sci ibit sepultum Attilam cum auro S argento, & operis administros mercede detestabili trucidatos . Sepulcralem opulentiam
siquis alius, thesaurus indicat Chil derici I .Francorum regis, Attilae aequalis , quem Tornaci inventum Jacobus Chinfletius commentario clarissimo illustravit, cui Anastasis
titulum fecit, quumque inter centum nummOS aureos
illic inventos unus tantum Zenonis repertus fuerit, ad ejus tempora Childerici mortem traducit . Item A ubertus Miraeus eadem hac usus regula ' merito putat , imperante M. Aurelio, ejusque filio Commodo Caesarem agente absconditum fuisse thesaurum in Flandria inven-Τ tum
165쪽
tum An. D. I 6o7. nam inter sexcentos aureos Domitiani, Trajani, Hadriani, Matidiae, Sabinae, L. Aelii, Antonini Pii, utriusque Faustinae, M. Aurelii, L. Veri, Lucillae unicus erat Commodi Caesaris cum epigraphe PRINC. IVVENT. Thesaurus vero argenteus An. D. I 63 I. prope An tu et piam erutus, in quo Caracallae, Juliae Mammaeae , Elagabali, Severi, Alexandri, Gordiani , Philippi utriusque, Marciae Octaciliae , utriusque Decii , Treboniani, Galli, Volusiani, Valeriani, Gallieni numismata depromta sunt, nullum Postumi, cujus erant in Belgio plurima , ante Postumi imperium circa An. D. 25o., ejusdem Miraei judicio terrae traditus fuit, seu
Plutonis custodiae commendatus. Hanc porro consuetudinem, seu dementiam, qua jubebant rcges regnorumque proceres suas secum divitias sepeliri, Cl. Fontaninus ' extendit non modo ad Gothos Orientales de Occidentales, sed etiam ad Longobardos, Alamannos, Bavaros, eorum innixus legibus in violatores sepulcrorum latis, quarum nonnullas colligit ex ingenti codice legum antiquarum Friderici Lindenbrogit. Ac prae ceteris haec fuit ' Wisigothorum lex: qui mortuum spoliasset, abstulissetve ornamenta, si liber erat, demortui heredibus , dum superessent, si minus, fisco , tum quae abstulerat, reddere, tum libram auri exsolvere tenebatur, centum praeterea flagellis publice plectebatur: si servus esset, post centum flagella flammis ardentibus urebatur. Leges huic similes Ostrogothi ', Alamannici ', Longobardi ', Bavari decreverunt. Nolim vero regium fuisse thesaurum
166쪽
putes, utpote omnium maximum, An. D. ITIq. repertum inter Mutinam, &Brixillum, atque ITI . clanculum inde sublatum. Quum enim numismata essent cusain triumviratu , Carolus Caesar Baudetotius ' optime consultus antiquae rei non sepulcrum, sed arcam militarem fuisse credit, illic reconditam circa tempus , quo Perusia ab Octavio obsidebatur. Plura de hoc thesauro egregie scripsit Fontaninus. Iam a sepulcralibus his lautitiis, de quibus alibi sermo futurus est, venio ad alteram hujus dissertationis partem, solemnem scilicet apotheosin. IX. Haec quidem, si legum ratio haberetur, semper celebrari post pompam funebrem consuevit. Herodianus ' diserte tradit, primo Augiistorum Augustarumque cadavera ritu hominum sepulturae mandata, tum subsequutam apotheosin. Tacitus ' quoque in Claudio idem scribit, primo ei decretum censorium funus, deinde consecrationem . Neque his auctoritatibus obstat Gordiani III. sepulcrum DIVI praenomine ' honoratum: illa enim inscriptio militari licentiae tribuenda est, legibus inter arma silentibus, vel post jam decretos divinos honores assixa fuit. Ita Sc sentio de hac epigraphe, quam Rupilia Faustina filia Rupini Boni Divae Faustinae filiae inscribendam curavit: ηMEMORIAE DIUAE . FAUSTINAE . AUGPl AFQ. CLARISSIMAE RELICTA . MATRET 1 IN-
167쪽
i 8 DE AUGG. FUM ET APOTH. INFELICISSIMA UIX. ANN. XXXVI. MENS. III
DIEB. XI. Cur ita existimem, ratio praesto est. Nam praeter hist riam confirmat hvrc ritum titulus Antonini Pii in Ha driani mausoleo inventus , nec LIVI praencmine illu
IMP. CAESARI . T. AELIO HADRIANO ANTONINO . AUG. PIO . PONTIF. MAXIM TRIB. POT. XXVI. IMP. π COS. Ti. P. Pquod epitaphium Uignotius ' & sepulcrale existimat, S:
hinc Ciaconii ' aliorumque errorem emendat perperam opinantium, hujus Antonini cineres supra Mi. Aurelii co .lumnam fuisse conditos: illius praeterea vitam cum Capitolino dit lapide Sponiano ' exordiens. a XIII. kalend. octobr. Domitiano XII. Corn. Dolabell.. Coss. An. V. C. DCCCXXXIX., eandenaque producens usque ad nonas martii An. 'U. C. DCCCCXIII. Chr. Isi .. evincit annos LXXIV. mens V. dies XUII. vix iste hune imperatorem, cui CasIiodorus 77., Eutropius 78 Victor Schotti alter Victor in epitome 72., dc Sponius To. falso tribuerunt. Sed ne a proposito discedam , quum dixi neminem ex Augustis ante sepulturam fuisse Deorum numero adscriptum, exceptum volui Antoninum philosophum, itemque Pcrtinacem, qui statim ac mortui per senatum & populum ' inter Deos relati sunt ;ideo Pertinacis sepulcrum ad viam Tiburtinam in vinea Rondaninorum inventum est, hoc titulo insignitum inustato sane ac singulari:
168쪽
Dolendum maxime, magnifico huic titulo sepulcri etigantiam non respondisse: in arcula enim marmorea palmaris longitudinis optimi hujus imperatoris cineres sunt reconditi, cujus infelicitatem Raphael Fabretius ' comparat cum barbaro quodam regulo miserabiliter tumulato . Pertinacis infortunium historia Iuliano tribuit, quo saeviente senatus non potuit palam exequi decretum suum: quare Severus ' interfecto Juliano censorium funus cereae Pertinacis imagini duxit , tum solemni ritu in Deorum numero collocavit, id probante argenteo numismate singulari , in quo DIVUS PERTINAX, S alis expansis ' aquila insistens globo .
X. Veterum monumenta pervolventibus apotheosis
esse antiquissima invenitur. Cur autem haec superstitio longe lateque, licet diversis ritibus , percrebuerit, ea potis Limum causa fuit, quod quicquid optimum esst, divino id munere hominibus impertiri, ex iis notionibus haec una est, quam non didicimus, accepimus, legimus, sed ab ipsa natura arripuimus, hausimus, expressimus. Singularis praeterea virtus tanti semper habita ubique est, ut indita fere omnibus persuasio fuerit, eademque plurimis quoque linguis ac litteris confirmata, virtutis divina vi immortalia mortalibus copulari , dc optimo euique
viro ad gloriam patere aditum nulla unquam aut mutatione temporum,. aut rerum vicissitudine labcfactandam , qua
169쪽
qua quidem felicitate cum piorum consortio ' perfruenda nihil solemne magis apud Platonem. At haec persuasio per se optima & ex fonte purissimo derivata omniumque
infixa mentibus, humana accedente infirmitate, tam obscurata turpiter est tamque enormiter depravata , ut siquis perfectum habere quidpiam videretur, vel optime de sita gente meritus, is tanquam Deus stulte ac temere summis honoribus coleretur. Hinc Aegyptus , hinc Graecia , deinde Italia urbium conditoribus templa, aras, pulvinaria dedicavit ; pariter artium inventores Deorum numero ' adscripsit, uti Alabandi Alabandum, Tenedi Tenen, Sabini Sabum, Sardi Sardum, Latini Latinum, Scalii alios venerati sunt; eadem quoque ratione habita virorum bello illustrium , quare Achilles in Leuce insula , itemque ' Spartis, & Brasiis ; Agamemnon apud ClaZomenios ; Ajax Athenis ; in Latio Anchises s & Latinus , quos inter Deos relatos Aeneas voluit , ipse pariter a posteris ' Jovis Indigetis nomine consecratuS. Romae praeter conditorem Romulum, Annam Perpennam ex muliere factam Divam Ovidius ' memorat: Herilia quoque Romuli conjux apotheosn consequuta Horae nomine culta fuit: item Acca Laurentia Romuli nutrix, N Acca Tarrulia , quae populum Romanum heredem initituit, .u Flora pari in Romanos beneficio insignis, divinitatis honores habuerunt ; ideo duplicia
Accalia & Floralia in Kalendariis memorantur. Detestanda haec consecratio Romae initium habuit a Romulo
170쪽
muloUrbis conditore, finemque falso ' fecisse dicitur in Romulo Maxentii filio, Urbis conservatore, ita nonnullis explicantibus duos illius nummos, quorum in una parte 'cum aquila alis expansis in templi vertice legitur AETERNAE MEMORIAE , in altera circa nudum illius caput
DIVO ROMULO NUBIS CONS ; quam epigraphen
alii interpretantur ' Nostrae R BIS CON Semiatori, alii V mutantes in O ' legunt NOB Ilio no CONSuli. Utrique perperam. Nam eruditis ' una omnium probatissima explicatio est Nostrae Urbis BIS CONSuli. Cujus urbis Remensis scilicet in Galliis, non Romanae, ubi non vixit. Age vero consecrarionis ritum non tantum usque ad
Romulum, sed ad Constantium Chlorum, imo ad Diocletianum , Maximianum, & Constantinum pervenisse historia docet: Chlorus enim , cujus cineres an. D. I 283 4 inventOSDiste scribitur ab Eduardo I. Rege, in Anglia consecratus fuit , quo etiam honore Diocletianus , & Maximianus affecti sunt, ac deniqueConstantinus, ut mox constabit n.XIX XL Jus decernendae apotheoseos penes Senatum fuit , quandiu ' lex vetus tenuit, sed simul astensum populi fuisse pernecessarium ex eo arguitur , quod Antoninus, Philosophus non divisis in locis, sed in una eademque sede ' a senatu populoque propitius Deus fuit publice, nuncupatus. Ex lege vetere testis aliquis & quidem juratus requirebatur, qui ' se vidisse assirmaret in caelum demortui animam ascendentem. Nam ut nihil dicam de ' Romulo,