장음표시 사용
181쪽
opinio est , ex quo in Augusti familiam nomenque transiit , ae GENITRIX ORBIS ' dicta , velum ac diadema diu, nitatis insignia accepisse . Antoniam forma N pudicitia spectatissimam , cujus nummi sunt obvii tam Latini, quam Graeci, Cor laeus in sua daci Vliotheca, & Angelonius sub Cereris effigie produnt Agrippina Claudii , quae primae
inter Augultas aereos nummos ' a senatu obtinuit, persaepe Cereris, Venerisque, saepius Palladis insignia M gerit. Caligula in suo numismate ' tres cudi sorores jussit Dearum habitu singulas. cum cornucopiae , Agrippinam specie Constantiae, Juliam Fortunae, Drusillam Concordiae r Se haec postrerna a Cajo consecrata Panthea QO- caia est, Ur divinis honoribus per omnes provincias cti ta . Domitia Domitiani conjuratione r & repudio nota in capite de calatho spicas ' praefert Cereris ornamenta , quibus & Lucilla M. Aurelii primogenita , & omnes fere principes Romanae in numismatibus decorantur . Currus leonibus tractus, S corona turrita Berecynthiam: designat in Pompeia Plotina Traiani uxore, quam Hadrianus mortuam ' per novem dies atratus luxit , & cui superstiti basilicam Nemaus, dc extinctae templum in urbe dicari voluit. Inclyta enim , si quae alia, haec Augusta fuit, cui nihil addidit imperii magnitudo : talem
enim se regnum ingredi exclamavit, qualem se egredi optabat Sed Augustas, dum adhuc inter mortales agerent ,
182쪽
Dearum insignia usurpavisse, res enim vero est multo clarior, quam longa egeat demonstratione. Nihil enim apud nummographos magis tritum invenies , quam Iunonem reginam, Vestam, Venerem, ac in primis Pudicitiam in Augustarum nummis repraesentatas. Hujusmodi vero insignibus solemnem earundem consecrationem evinci non posse hinc probe constat, quod & Antonia Caligulae avia,& Agrippina Neronis mater , & aliae Augustae , licet viventes adhuc prope Dearum ritu fuerint honoratae, Apotheosi tamen post obitum caruerunt : quin etiam Liviae honores post ejus interitum Tiberius ' per invidiam imminuit, ac eam Vetuit consecrari, quasi id ipsa mandasset. XVII. Itaque , ne quis error obrepat, Operae pretium erit, certaS consecrationis notas ope numismatum adsignare. Triplici typo in nummis exprimitur Apotheosis, aquila , vel pavone, rogo, & ara ignita cum trita illa epigraphe CONSECRATIO. Nigrinianus , de cujus Vita re-husque gestis historia tacet, triplici hoc typo consecratus
ostenditur: nam rogus in ' auro cernitur , aquila in argento, ara in aere. De rogo satis ea sunt, quae admonui numero XII. Ara cum igne accenso Sc consueta epigraphe CONS. tum alibi fit saepe obvia tum clarissime in variis Divorum nummis Gallieni iussu restitutis , qui ab aliis ' octo , ab aliis tres & ' viginti , sed
duodecim numerantur a P. Baldino Congregationis Somaschae Praeposito Generali, cui respub. litteraria acceptum refert Ioannem Uaillantium utilissimis additamen iis & appendicibus ' illustratum. Quandoque aram invenies cum aquila copulatam, ut in nummo Gater. Valerii X a Ma-
183쪽
Maximiani, qui aram quadratam exhibet ignitamque , ramo ad mediam aram utrinque adposito, cui insistit aquila rostro coronam gestans . Aquila consecrationis index alis expansis nunc cippo insistit, ut in Severi ; nunc scipioni , ut in Matidiae; nunc a fronte conspicitur, ut in M. Aurel. Cari , & Numeriani; nunc dextrorsum conver
sa , ut in M. Aurel. Claudii ; saepissime insidet globo , ut
in Hadriani, Pertinacis, Caracallae, aliorumque nummis . Apotheosin quoque designat aquila in templi vertice, vel rostro coronam gestans, ac praesertim animam in caelum transferens, quo typo nullus extat in Divorum numismaiatibus ustatior . Eadem haec consecratorum in caelum ve-ctrix sceptri summitatem in nummis quandoque tenet, ad Romani imperii majestatem felicemque vitae diuturnitate significandam . Sceptrum enim est regni symbolum , a quila ' aeternitatis. Hic vero typus admodum incertus est .. Sceptrum quippe quum consulum , triumphantium , ac
regum praesertim Caesarum insigne esset, ideo aquila aeternitatis symbolum , si sceptro insistat, imperii potiusquam imperatoris immortalitatem designat . Ethnicorum caecitas tametsi Divorum animas somniaret aquilae mi nisterio in caelum vehi , tamen in Antonini & Faustinae stylobata celeberrimo eorum animas aquila comitatur, quas sideribus infert venustus alatusque juvenis , mundi Genius, propter impositum mundi typum , sphaeram videlicet distinctam stellis, ingentemque globum, cui tortuosus adhaeret serpens mundi animam ' repraesentans . Nonnunquam pro aquila , ut in Maximiani nummo . Ieo gradiens cum ridicula consecrationis epigraphe copula
a Pausan. in Eliac. I O S. Aug. de b Uigno de Column. Antea H C. D. IV. 9. c Pier. Valerian. XIV. I.
184쪽
pulatur. Interdum quoque in gemmis Divus ,. aut Diva in caesum vehitur a pegaso, ut ille juvenis fortasse ' Marcellus in achate Parisiensi, aut alis victoriae , veluti Faustina minor, aut ventorum, Geniorumve amplexu , uti Romulus in Dittico Bonarroti opera illustrato . O laus Borrichius ' novum memorat semineae consecrationis schema spectatum Romae, nempe mulierem dorso inside tem anseris , cui pedes inerant aquilini: sacri enim anseres in sacello Iunonis nutriebantur, quin & quotannis in pompa ob memoriam servati ab Gallorum impetu capitolii , lecticae splendidae insidens anser inter pretiosa str gula gestabatur . Singularem quoque virilis apotheoseos genus idem auctor tradit, virum nempe aquilae insidentem, qui curru pensili vehebatur quatuor equis alatis omniis bus: adilabat ante currum in nube sublimis Iupiter, quasi
sacram animam excepturus L Quae Neapoli ornat regiam
pinacothecam, pretiosissima patera ritum huic haud absimilem doctorum iudicio designat , nimirum Alexandri Magni , vel Ptolomaei Auletis , aut privati alicu; us apotheosin. Privatis enim hominibus hunc honorem ' vetus
superstitio privatim dabat, de qua prolixe alibi dicendum erit. In Iulio, Augusto, & Domitiano infante sidera pro
Divinitatis insignibus adhibentur . Nummus aureus de praeclarissimus&rarissimus ' stellam exhibet, de qua Suetonius , pone caput Iulii laureatum. Caligula in Augusti proavi memoriam nummos cudit argenteos , in quibus ' caput ejus nudum, Je Augusti radiatum cum stel
185쪽
lis modo duabus, modo septem: duae Drusum, S Germanicum denotant, septem Drusum , S: Germanicum, &quinque ejus fratres, nisi mavis Augustum in Arctoo ' sidere collocatum . Domitianus , qui Titum delicias humani generis nullo praeterquam consecrationis honore prosequutus ' est , in filii memoriam nummos cudit argenteos sin quibus infans globo insidens coruscat ' septem Arcti sideribus, eodemque aeternitatis symbolo idem infans in
nummo est argenteo ' Domitiae matris.
XVIII. Divinitatis haec symbola occasonem adulatoribus offerebant illud libere praedicandi , Augustos scilicet mortali hac vita functos ad Deos transiisse, eorum ut vices gererent in lunae, aut siderum pretioso lumine, quod mundum efiicit speciosissimum, henefice mortalibus dispertiendo. Valerius Flaccus ', Proculus , Synesus , Macrobius h de alii harum superstitionum originem Assyriis tribuunt ἰκ Chaldaeis , quos cognitione astrorum, solertiaque ingeniortim anteceliuisse affirmat ' Cicero , praeceptore usos principe Zoroastre , deinde Belo, cui Semiramis filia, octingentis annis bello Trojano antiquior,
templum aedificavit, ex cujus vertice in sidera viderentur. Assyriorum studia aemulata est Aegyptus non tam ma ter ' artium, quam errorum, auctore in primis Mercurio, seu Trismegistro ' , ex cujus duabus ' columnis innumerisilue e voluminibus plurima accepisse dicuntur Py
186쪽
thagorica, Platonica, Stoica, ceteraeque philosophorum sectae , quae tametsi de animarum origine maxime dissentirent , in hoc tamen omnes convenisse videntur , quod nempe animae semper suo Genio comite ac duce a simplici prima origine in sidus aliquod naturae suae maxime consentaneum delaberentur , ibique primam speciem imaginemque assumerent , seu caeleste vehiculum idoli
nomine nuncupatum , tum in aerem delatae secundam illinc speciem mutuarentur, ac demum tertiam in elementis nactae hanc vitam viverent, quae corpore & spiritu continetur . Confecto autem mortalis hoc vitae cursu, tum corporeis solutae vinculis in altum quasi e quodam carcere avolabant, deponentes lue in aere vehiculum inde assumtum inter Genios heroum pauIulum commoratae, ad planetam, sive daemonem, unde venerant, astendebant, atque illic caeleste vehiculum relinquentes ad suam originem nudae ac simplices remeabant. Quibuscunque planetis sideribusque praeter Genium principem, penes quem sui custodia sideris ac moderatio esset , magnam praeterea Ceniorum ordinis inferioris turbam mythologi tribuebant. Non una vero inter auctores opinio eli in sede animarum certa ac stabili designanda. Hanc enim alii ' somniarunt fuisse sitam in aere montium puriore pariter a sublimiore,. quare in montibus olim heroum corpora sepeliebantur: alii, quibus Lucanus ' favet, ubi magnam Pompeji animam admiratur, in orbe lunae collocaverunt: alii in aethere, quibus apud Dionysium ' Veturia adhaeret et denique nihil certi statuentes alii duntaxat describunt
187쪽
animas ad sidera redeuntes. Ex hac doctrina consuevere artifices ornamenta desumere, quae in lapidibus, in numismatibus , in cimeliis varias de statu animae post hominis interitum opiniones ante Oculos ponunt, unde varia divorum divarumque parerga facile intelliguntur '. XIX. Alia consecrationis nota , sed inconstans admodum & incerta est Divorum caput nunc radiatum, nunc nudum penitus, nunc velatum . Caesaribus in Deos relatis Ornamenta Deorum propria , puta radios, astra , DI-mina, Se alia id genus fuisse tradita, ne in re notissima, Verbis utar, Lucanus edocet:
'Bella pares superis facient civilia Divos,
Fulminibus manes radiisque ornabit a stris. Primi ergo Caesares consecrati saepe coronam in nummis habent Deorum ' propriam, videlicet radiatam . Neque hoc tam peculiare Divinitatis parergon fuit, ut nunquam
omitteretur 3 contra enim clamant in numismatibus capita laureata . Postquam vero ritu a regibus orientalibus ' mutuato primus omnium Nero radiatam coronam
in usu habuit, eandemque hujus exemplo adhuc in vivis nonnulli Caesares usurparunt, tum reliqui post Apotheosin imperatores sne ullo capitis ornatu esscti sunt , sicut Nervae, Trajani, Hadriani, Antonini Pii, Marci, Lucii, aliorumque numismata perspicue ostendunt. At Paterculus ' ubi Scipionem narrat elatum velato capite , rem notat veluti inusitatam . Omnes enim Romani efferri nudato capite consueverunt . Videtur ergo mortem potius imperatoris, quam consecrationem nudato capite designari.
188쪽
gnari . Et jure quidem Spartianus in ' hane sententiam
citatur in Hadriani vita, cujus inter cetera vicinae mortis praenuncia hoc primum refert, quod praetexta sponte delapsa Antoninum publice commendanti caput nudaverit . Itaque si consecrationis indicium non est nudum caput, reliquum est exquirere, an sit velatu mi Gisbertus Cuperus, & Rubemus excellenti ac recondita eruditione viri velum in nummis seniunt pro certo Apotheoseos argu mento et Corius quoque in Thuscorum sepulcris ' velata mortuorum capita , tanquam divinitatis jam impetratae indicia existimans, Etruscum hunc morem generatim putat ad Caesares traducendum. Sed Uignotii sententia ' est ad veritatem conducibilior. Laudat enim Goltzii de Ursini numisma, in quo Caesar velatus quidem conspicitur, sed vel Augur inscriptus , vel Pontifex Max. expressis etiam inibi pontificalibus instrumentis et Caesarum praeterea nummos apud Choulium ' commemorat bene mul- . tos, ubi nullus est imperator operto capite, nisi sacrificans, licet Deorum numero jain adscriptus: apud Rube-nium denique Augusti gemmam considerat, in qua pars est capitis posterior tecta, sed lituum sinistra tenet. Concludit igitur usque ad Constantinum Chlorum & reliquos imperatores, velum capiti impositum interpretandum esse pro sacerdotii nota , non vero divinitatis . Aevo posteriore cum velo essingi Caesares consuevisse jam consecraros, ceteris omissis, nummus aereus apud Baronium docet Constantini ' Magni: altera enim pars optimum imperatorem reddit capite obvolutum, altera eundem quadrigae insidentem , quem desuper demissa manus in caelum
189쪽
excipit, cujusmodi sane typus nullo est in numismate
Caesarum a senatu inter Divos more patrio relatorum .
Et quanquam Ecclesiasticae historiae parens eminentissimus diserte docteque probat, hunc nummum a Christiana religione minime abhorrere: non est tamen alienus ab opinione, quod inibi ejusdem denotetur apotheosis. Nam vere augustus ille imperator sicut Ethnicorum pariter ScChristianorum in ore, in oculis perpetuo fuit, sic post mortem ab aliis in Divorum , auctore ' Eutropio, ab aliis in Sanctorum numerum relatus est, ideoque in Ecclesiasticis Graecorum tabuli; natalitia ejus dies anniversaria
XX. Consecrationis notae Augustarum propriae in numismatibus ac lapidibus hae sunt praesertim duae , Ve- Ium capiti impolitum, & pavo cum solita epigr CONSECRATIO . Quamvis enim marmora nummique non semper Augustarum capita post apotheosin velata ostendant 3. velum tamen pro certo divini honoris argumento sumitur, quia nulla earum , nisi inter Deas relata capite operto cernitur , exceptis Livia Augusti, Antonia Caligulae avia , dc Agrippina Neronix matre , quarum prima , cur divinitatis insignibus exornetur , causa jam superius allata est, reliquae duae velatae occurrunt, quod alteri ' omnia Vestalium decora data sint , altera exemplo Liviae Claudii viri sui ' sacerdos fuerit . Alia consecrationis nota est pavo nunc cauda expansa , nunc ' animae in caelum vectrix, ut in Juliae Sept. Severi , in Juliae Maesae, in Paulinae, Plotinae, Sabinae, ac Marinianae , quae a Sapore Persarum rege cum Valeriano capta iu
190쪽
in vinculis obiit. Licet pavo interdum concordiae conjugalis , ut in Domitiae aliarumque nummis indicium sit, plerunque tamen solemne est *mbolum divinitatis,& in Augustarum consecratione multo olim saepius, quam aquilam, fuisse adhibitum, Pierii ' Valeriani ac recentiorum aliquot contra Κirchmannum opinio est. Elegantissimum Augustae rogum in carneola videsis apud Ro-dulphinum Venutum, in quo rogo ' adstant utrinque ad latera pavones duo , & ipsius in rogi vertice sol ac luna,
apotheoseos argumentum, seu caeli indicium, ubi consecratos regnare ac vivere veterum superstitio , vel potius adulatio fabulabatur. Pavones quoque ad elegantiam, non ethnicorum more ad sepulcra feminarum principum Christiani veteres apponebant, uti apud Boldettum in marmore sepulcrali, opere anaglyptico ; duos praeterea pavones in Vaticani Pontificio viridario Honorii & Mariae uxoris sepulcrum exornavisse Nardinus ' tradit. Aliis etiam typis Augustarum consecratio designabatur, sed ii qualencunque demum essent , semper ex supradictis notis aliquam , aut multas pariter continebant, nempe Divae praenomen , aeternitatis epigraphen , caput Velatum, ac pavonem , vel aquilam , aut pro avium alterutra Genium, qui animae in caelum ascendenti facem praeferret, qualis extat in Faustinae nummo cum lunula in capite, δε-cem alatus gestans utraque manu, cum epigr. CONSECRATIO . S. C. Hoc videre dicet in stylobate columnae Antonini Pii in foro citatorio, N in anaglyptico opere, jam ad triumphalem arcum M. Aurelii, & L. Veri ad viam Latam, modo in primo scalarum ordine musti Capitoli-