Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

171 DE AUGG. FUM ET APO et B.

ni. Hactenus enumerata insignia quicunque Augusti , vel Augustae haberent, Dii Indigetes ' vocabantur ,. de quibus Hesiodus cecinit:

Indigetes Divi fato summi Iovis bi sunt:

tiondam bomines, modo cum seperis humana itientes , Largi ac munifici, iiss regum nunc quoque nacti .. XXI. Iam videtur & quidpiam me dicere de Divorum praenomine Oportere, quo quidem solo persaepeJulius delignatur, utpote Divus per eXcellentia m nuncupatus, quare Petronius: uid porro tu , Dive, tuis cunctaris in armis Quum enim antea nullus Caesarum inter Deos relatus esset, nulla necessitas adscribendi nominis apparebat, quod vix Boisiardum fugisse credo, summa cum laude in antiquitate versatum, qui ad quandam inseria ubi legitur IMP.

CAES. DIVI .. FIL. AUGUSTO frustra Diti nomen

adiungendum putat. Graeci scriptoreS vocem Ηροι usurpabant in appellandis iis, qui per apotheosin in Deorum numerum translati fuerant, propterea Dio ' &Julium , Augustum post mortem heroes. nuncupat, & Silenus apud Iulianum de Caeser. accusat M. Aurelium, quod impudicam Faustinam adscripserit . Iidem vero Graeci tametsi Augustos ex Augustas poli mortem heroes , vel heroinas nuncuparent, in nummis tamen tam anxie Romanorum moribus indulgebant , ut semper Deorum , perraro heroum titulo uterentur ; ideo inter rarissimos ac singulares numeratur nummus ille Hadriani ab Antonio Gallandio ' Smyrnae inspectus cum epigr. ΗΡΩΑ ΑΔ PIAN . Antinoi vero nummi cum epigraphe ΗPΩΣ . ANTINO Σ . plure&

192쪽

plures habentur inter numismata maximi moduli Bibliothecae ' Vaticanae, dc in mustis Pisano, Theupolo, Mauroceno . Ut ergo Augustas solebant vel Θ- , aut Su nuncupare, sic Augustos nunc misc , nunc appellabant , & nonnunquam voce latina ΔιvΟΣ, uti apud Cuperum in explicatione gemmae Augustaeae quodam in nummo legitur ANT IN OC Δ1vΟΣ. Romani autem, quia quos patriis moribus consecrabant, non in heroum , sed Deorum numerum referebant, imperatores post apotheosin aeque Divos ac Deos publice nuncuparunt . Neque audiendi sunt, qui contendunt, Caesares adhuc superstites saepe Deos fuiste assentatorie dictos , post mortem Vero , tanquam peculiari quadam consecrationis nota, solo Divorum titulo decoratos . Nam nummus Augusti a Spa-nhemio, Vaillantio, & Bandurio consideratus hal et epigrisDEO AUGUSso, idemque titulus est in ara ' Veronae , bisque apud Gruterum ', quae monumenta Annibal Oli verius ' aeque generis claritate ac doctrinae fama celeberrimus Augusto jam vita functo, dicata existimat. Nummi vero Coloniae Tarraconensis eadem epigra me insigniti Augusto sane jam consecrato percussi sunt. Lapis Pisaurensis cum inser. SIGNA DEORUM AUGU i. e. Augustorum, ac marmor Neapolitanum ΘΕΟΙΣ. ΣEB. i. e. Deos Augustos nullum plane de re proposita, nisi quis Pyrrhonius ac Scepticus sit, dubitandi locum relinquuntia At enim haec monumenta vel Graeca sunt, vel Graec rum subolent imitationem . Seneca vero rem praeclare dem finit hix verbis : tumultis ,. in quo Caesari Deo nostro fiebat

193쪽

bat ' quotidianum scrum. Gallienus quoque utpote Romanus imperator inscribi in nummis debuit Romano m re, & tamen ejus extat numisma cum trita epigr. DEO

A UGUSTO. Esto ,hoc qui cudit , Graecos sit aemulatus ;omnesne Latinos scriptores Romanae oblitos consuetudinis arbitremur Ne poetarum fere innumera testimonia Proferam, certe Cicero ' Divos ac Deos absque ullo discrimine nominavit et Latinorum praeterea auctorum omnium, quotquot de apotheosi tractarunt, communis ac perpetua

haec phrasis ' esst , in Deorum numerum referri . Non ergo Latini Graecam , sed Graeci potius Latinam scribendi consuetudinem sequuti sunt, qui hac de causa , ut antea dixi, nullis fere in nummis inscripsere heroum titulum , sed Deorum . Quare in lapidibus ac numismatibus Augustarum Augustorumque , qui deinceps Dioini' quoque ac ' Divales nuncupati sunt, haec Divi aut Divae praenomina pro veris Dei ac Deae synonymis habenda esse quum unusquisque videas, jure hinc eruditos com mendabit libere succensentes , ubi legunt aut DIVAE .

MARIAE, aut DIVO . IOSEPHO , & alia hujusmodi,

emendantesque SANCTAE . MARIAE, ac SANCTO. IOSEPHO . Fateor equidem posteriora secula hanc Divi vocem usurpaville pro heroe fgnificando, Se ad vivos adhuc Caesares traduxisse , quare Symmachus dixit; δε- lemne es DIm nostro Theodosio in Lot exercere censuram dc Guntherus ad Pont. Adrianum pro Friderico Barbarosia: Haec de responses DIVI, Pater optime, regis

194쪽

DISSERTATIO I L

Salva pace tua tibi rescribenda putamus. Patuit deinde hoc praenomen ad omnes prineipes , Ne plurimis hunc habe titulum ex Salvatorio et '

IOANN FS SFORTIA DIVI CONSTANTII A DIVI ALEX NEP. DIVI S FORTIAE PRONEP. VETUSTATE ABSUMPT RESTITUIT.

In nummis Iulii II. P. M. legitur adhuc eo superstite DI

UUS . IULIUS . II. sicut etiam in apparatu ex aurophry gio arae maximae Vaticanae , Se in numisinate ' Pauli III. P. M. At enimvero hanc DIVI vocem pro summae Virtutis sanctitatisque praeconio usurpari cum laude posse , rem qui serio considerat, omnino neget necesse est. Nam ut primo sensu appellare , exempli caussa, Dei Parentem DIVAM , nempe Deam, est nefas ; ita secundo nuncupa

re eandem duntaxat Divam , hoc est heroinam, est sane parum . Chri itiana antiquitas, cujus auctoritas valere plu-mum debet, Domni quidem , aut Domini ' vocabulo usa est, sed alio sensu , quam dixi numero XU. ; itemque a se- eulo U. Sancti praenomen usurpare coepit plerunque hiSIitteris contractum SCS in recto, quod prae ceteris Bonar-rotius ', Aringilius ' , & Fontaninus lectorum oculis subjiciunt, nunquam autem viros, aut feminas sanctitate commemorabiles Divi , aut Divae praenomine honoravit. At de hac re liberum per me cuique judicium esto. XXII. Consecrationis adulationi pares erant honores, quibus Divi Divaeque, tanquam vera Numina colebantur . Ut nihiI de templis dicam , quorum muItitudinem ac splendorem Suetonius , de Dio, de , Plinius s

195쪽

nius, tum ' Tacitus, Sc ' Spartianus aliique copiose osten

dunt, noti passim in historia lapidibusque sunt flamines ,& sodales Quirinales, Augustales, Flavii, Antoniani, de

quibus ' Onufrium Panvinium adire praestat. Adde puellas alimentarias tum Faustinianas, tum Mammaeanas, quas Antoninus Pius ', & Alexander ' Severus, ille in uxoris, hic in honorem matris , aliique in aliarum memoriam instituerunt. Faustinae nummus hujusce honoris est typo insignis, ac Sabinae numisma , quod aram exhibet cum epigr. PIETATI. AUG. nonnulli referunt ad pueros &puellas ejus beneficentia institutas . Caesarum matribus praecipuus hic honor datus, ut poli consecrationem sub matris Deorum estigie colerentur , quod palam faciunt numismata Plotinae , Faustinae, & Juliae . His honoribus finitima est religio, qua Divorum imagines colebantur , quas siquis domi non haberet, ac Diis Penatibus additas non rite veneraretur, sacrilegii quandoque fuisse reum , praeter Capitolinum in Antonino Philosopho , Vopiscus

praeclare assirmat, narrans cavisse Tacitum , ut Aurelianum omnes pictum haberent. Nummi etiam, tanquam

amuleta , collo aut armillis suspendebantur ; non semel enim in bullis aeneis haec numismata inventa sunt , de quibus considendus est praesertim senator Bonarrotius nunquam sine laude nominandus. Opinio en im erat, Augustos Fortunae inconstantiae non subesse , imo eam immutare posse , S qui eorum imagines insculptas habe

rent in iaspide , eos hinc essici amabiles , de facile feri

196쪽

votorum compotes. Siquis Augustorum statuas conflavis. sit , in deformem scilicet massam redigere ausus esset, is tenebatur crimine majestatis ' ex lege Iulia. Sed nec eas, nisi nondum consecratas vendere licuit; quapropter apud Tacitum ' accusator objecit Fannio, quod venditis hortis simul Augusti statuam mancipavisset. Postea vero Tiberium testatur ibidem Tacitus censuisse , non fieri contra religiones, si Augusti, vel alia Numinum simulacra domorum venditionibus accessissent. Hae quoque imagines in pompis sacris per circum thensis traducebantur, quae quidem thensae sive currus ebore, argento auroque ornati, vel pannis velisque pretiosissimis tecti, vel undique pMentes erant quasi cellulae , aut exigua ' templa,

trahebanturque nunc leonum, nunc elephantum, plerunque equorum , aut mularum ministerio : cujus ritus innuinismatibus testimonia cernere cupienti satis erit , si Faustinae nummos consideret, ac Marcianae , fratris Tra-jani opera consecratae , ut arcus Anconae indicat: utrius.

que enim imagines S leonibus 5e elephantibus , nedum mulis equisque traductas fuisse Varii nummorum typi palam faciunt. Valliantius autem quod in nummo Marcianae argenteo thensas videns desuper coopertas, non inibi imaginem illius ceream , sed cadaver delatum putet, ab eruditis jure optimo emendatur: iis enim vehiculis mos Romanorum fuit traducendi imagines in pompis circensibus, non ad rogum cadavera efferendi . XXIII. Nolim proinde cujus in Caesaris ,aut Augustae monumentis templum, flamines, circensem pompam imaginumque traductionem videas, haec statim argumen-Z ta

197쪽

1 8 DE AVGG. FUM ET APOTH.

ta notasque existimes indubitatas. apotheoseos . Constat enim hujusmodi honores viventibus adhuc , nedum mortuis consecratisque principibus utriusque sexus gliscente adulatione decretos esse.Augusta haec urbs. Iicet statuam Caesaris dictaioris in circensi pompa moerens ac taciturna viderit , illudque sui praeconium audierit a Cicerone I praeclarum ' vero populum , quod propter tam malum vicinum ne Victoriae quidem ploditiar et tamen illi dictatori templum, aram , sacerdotem, imaginem inter Deos , & Lupercalia ' dedicavit: quae omnia ' Oelut infulae in distinatam morti victimam congerebantur. Si Romanis adhuc animo menteque liberis Quintus. ille Ciceronis frater quartum vel potius millesimum nibit sapiebat, qui laetabatur ' Luperco filio , in Statio in Iulii honorem nihil iam putabimus grassante tyrannorum impotentia in hoc mali genere non contigisse. Itaque quoad consecrationem nihil certi licet e supradictis Caesaris in fulis deprehendere. Uerum de his plus satis. Post caedem Julii jurari per nomina imperatorum ' coepit, quare Horatiuς Augusto: Praesenti tibi maturos largimur honores ,.

Iurandassique tuum per nomen ponimus aras .

Τacitus loco supra citato reseri, crimini datum Rubrio ,. quod Augusti nomen perjurio violasset: Claudius nullum sibi jusjurandum neque crebrius neque sanctius esse voluit, quam per Augustum r eundem hunc quoque honorem tributum N Drusilae s a Cajo, & Liviae a Claudio ' testatur Dio. Sacrilegus hic cultus communis deinde

198쪽

inde fuit omnium imperatorum, per quorum fortunam, felicitatem, nomina, sive genios, tanquam per caelestia Deorum numina, juramenta concipiebantur. Hem quam sancta haec habita juramental Legibus Romanis qui per Deos pejerasset , a censoribus notabatur, quorum judiaeium ' nihil fere damnato asserebat , praeter ruborem rinfamiam certe ac paenam non irrogabat ; injurias enim

Deorum Diis curae esse ' cum Tiberio dictitabant . Sed qui consulto per principem pejerasset , in legem Iuliam majestatis incidebat, de castigatus ' fustibus dimittebatur. Jure igitur hanc dementiam Tertullianus ' increpat, MMinucius Felix in Octavio deridens ait, est illis tutius per 3 vii genium pejerare , quam regis . Huic confine

est illud, quod Caesarum non mortuorum modo, sed Mviventium imagines cum Diis adorandae proponebantur, quemadmodum se apud Christianos fecisse Plinius ' ad Trajanum scribit; videlicet futurum putans , ut ii facilius ad Deorum cultum allicerentur: sciebat enim , quam officiose imperatores colerent , at ignorabat hoc illis esse propositum, ut darent Caesari, quod esset Caesaris, praeterea nihil . Quod vero Plinius de semel Sc moderate, alios gessisse praesides de frequenter Sc crudelissime, praeter S. Cyprianum, Tertullianum, Arnobium , nascentis

Ecclesiae non tam monumenta, quam vulnera dc tropoea declarant

XXIV. Tot tantisque assentationum generibus hoe etiam postremo accessit intolerandum superbiae additamentum , nempe ad divorum signa asyli jus , de cujus origine, incremento, varietate diisertationem cum sacris,Z a tum

199쪽

tum profanis argumentis ornatissimam nuper habuit in fieri Concilii Academia coram summo Poxtifice celebrata P. Jo. Franciscus Nobilius in collegio Nar areno Theologiae Prosestor vir cruditionis & ingenii laudibus admirandus . Asylum, quod Athenienses primo in ' Deorum templis, deinde ad sepulcra heroum instituerunt, R mae autem in capitolii ' querceto, ubi nunc statua M M. Aurelii imp., tum in templo Dianae , ad Ephesia ae ' imitationem, in Aventino, ac demum in templo Pacis extiterat, asylum , inquam, pessundata libertate ad templa, ad statuas & quandoque ad ipsa Caesarum numismata translatum est . Hujus instituti initium fuit a templo Julii , quod Triumviri extruxere : postmodum ad ejus etiam simulacra patere coepit , ideoque legimus Antonium η, ac Lepidum in morte Caesaris persequenda hostibus ad ejus statuas confugientibus dedisIe veniam , quanquam Augustus Antonium juvenem post multas irritasque prece& ab Julii, quo confugerat, simulacro abreptum interfici palam iusserit. Lampridius in Heliogabali, Philostratus in vita Apollonii Thianei reserunt, delictum fuisse

capitale, servum caedere ad statuam Caesaris accedentem equin etiam nescio quis impietatis damnatus Τ fuit, quod servum cum drachma Tiberii argentea verberavisset. Huc pariter fortasse spectant numismata perforata , vel unco ornata , quae non modo coronis inseri, ut jam ostendi , sed etiam suspendi collo, aut capiti consueverunt, qtiod Gisber

200쪽

Cisbertus Cuperus ' in sua ad Cl. Blanchinum epistola suspicatur : animadvertit enim , in praesens adhuc mulieres in Oriente , S: Graecia frontem & crines numismatibus aeque veteribus ac recentioribus exornare . Eo denique res evasit, ut Caesarum imagines non modo indignissima in optimum quemque probra, sed S calumnias ' sinerent impunitas esse ac liberas : siquis enim aut eorum numisma gestaret, aut simulacro ' adhaeresceret, ejus audaciam injus vocare, aut vi repellere nefas erat. Et quanquam Tiberium Suetonius ' scribat haec improborum perfugia abolevisse , Tacitus tamen ' refert ab eo non asyla sublata, sed nimiam eorum copiam imminutam . Decretum huic si inite, quoad Deorum signa, olim emanavisse docere videtur haec inscriptio Lanuvii posita in Latio, in templo

& basi grandi: MAVORTIO SACR

HOC . SIGNUMA . SERUO . TANGI NEFAS. EST

Itaque quum semper maxima fuerit peccandi illecebra impunitatis spes, non injuria dixeris, illius Divorum gregis fuisse proprium & flagitiose vivere, & post mortem flagitia patrocinari. Illa enim in Apotheosi, nulla integritatis , nulla virtutum ratione habita, unius duntaxat, ejusdemque amore, cupiditate, adulatione, mercede ducti teltimonium satis erat , ut quis ad Deos ascenderet, quod Ethnicis exprobravit & constanter libere illa S.Iu

stini

SEARCH

MENU NAVIGATION