Carmina ex antiquis lapidibus dissertationibus ac notis illustrata a p. Francisco Maria Bonada cl. reg. scholarum piarum ... Volumen 1. 2.

발행: 1751년

분량: 497페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

gunt , qui te intime norunt . Nam domi tuae pars tibi jucundissima ceterarum bibliotheca est , tuarum est illa ocellus aedium , illam quotidie tenes , illa maxime delectaris , quasi tecum tacite usurpes, quod ruri Horatius, hic

vivo dc regno. Pontificiae videlicet militiae dux de Aemilios, de Lucullos , dc alia antiquitatis , aetatisque nostrae praeclara nomina aemularis, quorum scientiam militarem ejusmodi fuisse accepimus , quae ab optimarum laude disciplinarum non abhorreret, imo ad immortalitatem gloriae comparandam admirabiliter conspiraret. Quanquam vero si aliena tecum exempla conferam, nae ego generi injuriam facio majoribusque tuis, ex quorum fastis rerum omnium egregiarum exempla desumi possunt . Sit hoc nobilitatis tuae , laus vero tota .est illa ingenii ac studii tui, quod avita immortalitatis insignia tam pulcre ren vas tradenda posteris tuarum accessione virtutum illustriora. Etenim quae res in gente Frangepania duae plurimum valuerunt, eas in te ambas suspicimus aureo quodam vinculo copulatas, armorum gloriam , dc litterarum . Nec , dum hanc vitae institutionem laudo , non multas praeterea socias comitesque virtutes, unde vir probus de justus dicitur, in te admiror, in quem gaudeo perbelle cadere

elogium illud per se magnificum , longe autem magnificentius, si Pontificis vere Maximi, ejus qui auctor fuit, nempe Clementis XI. gravitas de sapientia consideretur, qui Marium fratrem tuum quum hujus urbis Senatorem designavisset, dixisse fertur , dignitatem abs se amplissimam delatam esse ad morum ejus probitatem, ad gentis nobilitatem . Iccirco minus interdum mirari soleo , illius ex virtutis splendore, utpote excellenti ac pereximio, eam te fructus magnitudinem assequutum esse, qua

222쪽

iucundiorem amplioremque vix posse cupere videare. Nam si parentibus nihil uiuuenire jucundius potest, quam e X- pressam ut in liberis videant imaginem pulcritudinemque virtutis suae, hanc tu in Antigono nactus es , praesertim in Petro Praesule ornatissimo, qui prudentia, integritate , doctrina, fide ceterisque dotibus , quae potissimum in flore aetatis admirabilitatem faciunt, quantum valeat, satis judicia probant de gravissima S maxima , quae de se habita strenue sustinet nulli impar oneri , sibi ubique par. Cardinalis Ecclesiae amplissimus, sacri Collegii princeps,

virtute rebusque gestis cum omni memoria adaequandus,

Thomas Rufus, postquam Franciscus Felix Amadeus, qui vir i qui Praesuli sacrae Romanae Rotae Duodecemviris adscriptus est, Auditorem quum quaereret, & gregi suo quum optime consultusn vellet , collato in filium tuum tam gravi munere non dubitavit , quin & gloriae suae, quae semper intaminata effulsit, & illius famae, qui antea id oneris sustinuerat, opportunissime provideret. Jam si probari a summo Principe summa laus est, non video, quid tibi ad gloriam spectabilius optare liceat. BENEDI-cTUs XIV. P. M. ut gravissimae justitiae partes integerrime exercerentur, anxie laborabat ; quumque in splendidissimis quibusque ordinibus cirium spiceret ipsa lumina, Praesules elegit duos , alterum institutionis gloriam ac disciplinae tuae, alterum absit a verbo invidia collegii Nazareni decus & ornamentum , Petrum scilicet Frangepanium , M Iosephum Locatellium Mediolanensem, virorum par & probitate optimum Sc prudentia spectatissimum. Haec presse dil obiter commemorando , quod tuae ipsius , quod filii tui detractum laudi sit a me plurimum , multorum mihi vituperationem vereor, Nonnul- Cc 2 lorum

223쪽

lorum etiam iracundiam ; de tua vero ne suspicari quIdem

in mentem venit . Novi enim humanitatis hoc esse proprium atque modestiae tuae , ut rationem altera non verborum habeat, sed animorum, altera laudationem , quo magis incomta est , eo minus moleste ferat . Uerum non haec ideo commemoravi, tuis ut laudibus inservirem , sed ut Observantiam in te meam quoquo modo significarem . Haec causa fuit , cur tuo nomini inscribendam existim verim distertationem hanc, sin minus doctrinae tuae, ad

nobilitati maxime consentaneam , quoniam de honoribus res est futura , quibus apud veteres post interitum viri nobiles & privatim & publice ornabantur. I. Exequiarum ordo dc pompa funebris, cuius ad ex plicationem accedimus, non qualiscunque est, sed amplis. sima planeque regia, qualem Spartianus vocat in Opilici

Macrino , & Servius interpretatur eam , quam rex Latinus ' Felicem nuncupat. Non sermo est tantum de Funere indictivo , cui opponebatur Tacitum , quod laudat Seneca , commemoratque Ovidius sed de Funere indictivo Publico . Et si omne funus publicum esset indictivum , utpote indici solitum solemni ae trita formula. Ollus letho datus est; tamen non omne indictivum funus. erat publicum, quia hoc non sine SCto summis dabatur viris, illud privata etiam auctoritate decernebatur. Hoc porro, de quo nunc agimus, aliud erat Collativum, aliud Censorium. Collativum populi Romani pecunia in unum collata viris amplissimis indicebatur , ut datum legimus Menenio ' Agrippae, Valerio ' Publicolae, Suario Scipioni , Fabio , de nonnunquam captivis regibus ,

224쪽

qualis honor teste Valerio Max. Syphaci, & Perseo datus est. Quod autem Romae , idem in municipiis quo. que obtinuisse antiquis lapidibus edocemur . Celebrior pompa fuit legatis , aut magistratibus concessa, qui fanguinem pro patria profudissent: hae de causa Cicero SCta recitat in Philippicis IX. Sc XIV. , quae consuetudo dei ceps fuit propter legatorum multitudinem ' antiquata Si alter consulum interiret , superstitem in id studium incubuisse , ut demortuus honorificentissime sepeliretur, Ualerius & Fabius declarant , collegis Bruto , S Decio ' funeratis quanto licuit apparatu. Quod de consulibus legimus, idem haud dubius reor, si consilia temporum sinerent, & de aliis magistratibus intelligendum . F

nus censorium, primum a Tacito usurpatum omnium

fuit amplissimum, & interdum SCto a consulibus, vel praetoribus ' locabatur pro viris optimis Sc sanctissimis magistratibus , quanquam deinceps sub Caesarum dominatu novis etiam hominibus decretum sit, qualis fuit ille Lucilius Longus, cui in Tiberii favorem hanc pompam senatus censuit, & essigiem apud forum Augusti publica pecunia decrevit. At quam magnifice egregii viri, tam indecore ac turpiter, dum respub. floruit, improbi aliquo vitio infames efferebantur, quibus aliquando privati etiam , nedum publiei pompa funeris negata est, quod prae ceteris illi, qui Atticum heredem dixit, Caecilio con

tigit : ejus enim cadaver per summum dedecus a populo raptum tractumque fuit per vias S compita, quia Sesordidus foenerator extiterat, & Lucullum, cujus ope ad

225쪽

aos 'DE GLOR. NOS T. POST maximas divitias ascenderat , promissa hereditate priva

verat .

II. Iam pompae ordo breviter est explicandus . Octavo a morte ' die solemnis formula ter diversis ' temporibus repetita funus indicebat , convocabatque populum Itum post ultimam conclamationem cornibus ac ' tubis moestum clangentibus pompa funebris procedebat, quam vel ex testamento , vel sponte ducebat funeris ' praeses ac designator, qui non modo praetexta pulla, S signo ficus arboris funereae, quam propterea Horatius pullam nuncupat , sed atris etiam lictoribus h utebatur . Funus antecedebant tibicines & cornicines in varios ordines distributi , qui per fora de compita intervallis ' paribus personantes excipiebantur a mimis, praeficis, comicis, saltatoribus, de libertis Orcinis. Archimimus mortui persenam fingebat dum mimorum grex Sicinnam, i. e. saltationem militarem cum aliqua obscoenitate saltabat, ut populum delectaret i

Clausis faucibus , loquente gestu ,

Nutu , crure, genu, manu, rotatu.

Qui naeniam funebrem laudesque mortui Si egregia decora recensebat, non saltabundus quidem , ut olim, sed stans canebat Phrygio modulo, utpote magis ad moerorem accommodato. Siqui servorum a domino vita functo libertate donati fuerant, illi ejus interitum miserantes pleni lacrymarum mortui lectulum anteibant velatis

alba

226쪽

alba lana capitibus, aut pileati a Perso dicti induto capite heyerni equites. Quanto hi plures erant, tanto magis in ore omnium ' versabatur demortui laus , qui decedens familiam libertatis pretio, quo nihil dulcius, asefecistet. Obeuntis domini liberalitas nonnunquam aliquod libertati munusculum adjungebat. Certus deinde modus in servis manumittendis est constitutus lege Fusia Caninia , quam Justinianus sustulit ' imperavitque , ut servi, qui domini funus pileati antecessissent, si id testatoris, aut heredis voluntate fecissent , illico cives Romani essent , dicti propterea liberti Orcini , seu ' Charoniani. Cum ' libertis nonnunquam ii pariter, qui rasis capitibus

triumphantis currum fuerant prosequuti , ejus feretrum praecesserunt: sic Terentius Culleo, qui Scipionem Africanum triumphantem sequutus fuerat , ejusdem praeivit fererrum pileatus. III. Sequebantur hanc turbam ii, qui munera praeferebant, vestes fulcris, silicernit epulas ferculis , unguenta vasculis, odores lancibus, quorum copiam tam tam interdum fuiste legimus, ut Arabiam beatam fec rit haec in morte luxuria largissime extinctis tribucns,

quae Diis per singulas micas dabat. Huic odorum copiae explicandae se imparem profitetur Statius dicens, quis carmine digno Exequias est' dona malae feralia pompae

Perlegat omne illic stipatum agmine longo Her Arabum Cilicumque fuit , foresque Sabaei

227쪽

1o8 DE GLOR. NOSS. POST Indorumque arsura seges, praereptaque templis Thura Palestinis, ut Hebraeique liquores,

Coryciaeque comae, oneruaque germina . Ceteros ut praetermittam , Syllam accepimus ' vi tanta aromatum fuisse a feminis cumulatum , ut praeter illata

centum & ducenta fercula, statua ipsius Sc quidem grandis efficta fuerit, ficta etiam lictoris ex pretioso thure 3ccinnamomo . Mirari propterea des no , si non deessent minuta e plebe homines, qui semicremata de rogis thura & cinnama furarentur , quod Martialis garrulitatem acuit in Zoilum: Unguenta casias es' olentem funera m rbam 1 buraque de medio semicremata rogo ,

Et quae de stygio rapuisti cinnama Iecto, Improbe de turpi , Zoile, redde sinu .

IU. Post haec munera majorum imagines digestis frondibus coronatae, aut hastis ' longis, aut Vectae curribus procedebant , secundum illud: qcelsi, de more feretris Procedens prisca exequias decorabat imago. Hae quidem imagines licet passim apud auctores ' dicantur cereae , tamen Aligerium Cl. Dantis nepotem non sine veterum testimonio sensiste arbitror, aliquando & cedrinas extitisse , ne facile temporum invidiae cederent , quam opinionem sustinere videtur cedri usus tam Romae antiquus, ut Vitruvius ' testetur cedri oleo fuisse illitos Numae libros, ideo ad annos 331. integros duravisse: hinc frequens apud poetas est illa phrasis cedro digna loqui,

228쪽

ac prae ceteris Horatius ' ad designandam immortalitatem ait , peramus carmina singi posse linenda cedro. Attalus letho datus est: exequias prosequamur. Semper aliquo vita functo totius aderant cum gentili stemmate familiae imagines, neque familiae modo, sed domorum etiam assinitatis vinculo conjunctarum ; ideoque Iuniae Cassii uxori viginti familiarum imagines ' veluti splendoris ac vetustatis indicium longo ordine praecesserunt. Huc

pertinet illud etiam Ciceronis: Trute quid ' sedes quid

illam anum patri nunciare mis tuo quid illis omnibus, quorum imagines duci tides t quid majoribus tuis Ex quo apparet, imagines ' in nobilium funere, quanquam non publico, sed ordinario, processisse, quale hoc fuit, quod gentilis Brutus non sequebatur. Eorum imaginibus , qui inter Divos relati essent, nullum in hac pompa suis.

se locum admonere videtur triumvirorum edictum , quo

cautum fuit in Julii honorem, postquam Diis adscriptus

est, ne illius imago in funeribus gestaretur, sicut tum pro vetere consuetudine servabatur. At Tiberius in Drusi funere ' praeter omnes Albanorum reges, & Appium Claudium ceterasque Appiorum essigies , originem etiam Iuliae gentis Aeneam, & Romulum produxit quanto potuit apparatu. Sicut legum ratione habita non intererant huic pompae Divorum vultus, ita nec damnatorum , illi ob reverentiam, hi propter indignitatem : iccirco in funere Iuniae Cassii uxoris imagines Bruti, & Cassii h praelux ille dicuntur eo ipso, quod minime viderentur . Nam damnatorum vultibus lucem aspicere non licebat , donec pro-D d cella

229쪽

cella desaevisset. Hinc Marii imaginem in Iuliae uxoris funere Plutarchus delatam scribit, postquam ' eandem videbatur ad supremi illius diei splendorem. victoria Syllae

abditam tenuisle. Ea nobilitatis decora, sis majorum s cies, quasi reliquo conjunctae corpori, suis vestibus ornabantur, quae magistratus , quem quisque vivus gesserat, indices essent: quare si consularis vir aut praetorius efferretur ' , praetexta , s censorius, purpurea , si triumphalis , auro contexta vestis adhibebatur Cum imaginibus fasces , secures reliqua magistratuum insignia, quibus demortuus excelluerat , tum spolia hostium, vexilla, urbium coronae, ornamenta triumphalia & cetera hujusmodi, quae pompam funebrem commendarent, publice ' ferebantur .. Quum ergo virorum funera feminarumque illustrium totius familiae populus honoraret, hinc causa.elucet, cur fumos essent majorum vultus , nimirum ob fumum ' funeris , non atrii, ubi haec nobilitatis insignia erant, Sc pro servis ignis. accendebatur : licet enim illic imagines adservarentun, solebant tamen in armariis clausae ' diligentissme ab atriensibus custodiri . Neque atrium arbitror

ideo dictum, quod atrum esset, sed quia primum in usu

fuerit apud antiquissimos Etruriae populos Atrienses Inter ceteraS vero imagines praeposta thoro effgies eminebat, quae vultum ejus exprimeret , qui lugebatur.

V. Ad ampliorem porro magnis centiam multi lectuli pretios; instrati stragulis splendentibusque linteis anteibant, quorum numerus Augusti iussu in Marcelli funere ad sexcentos , in Sullae ad sex millia devenit , quibus Appia

230쪽

DISSERTATIO III.

Appianus ' addit coronas plures, quam bis mille , & alia dona fere innumerabilia a civitatibus, ab amicis , a legionibus collata. Complures lectulos vetabat lax: M.f-nera ' tinei nei scito , netve plures tiritos endoserto et sed

uti nonnullis aliis, huic quoque legi abrogatum esse voluerunt in magno luctu , ut clarissimis civibus honore, quanto licebat maximo, parentarent , quo respexit Uirgilius ubi cecinit: quae Tiberine tuebis

Funera, quum tumulum praeterlabere recentem .

Interea mimorum grege, libertis, muneribus , imaginibus ceterisque hactenus commemoratis longo ordine antecedentibus, tandem demortui lectulus apparebat , alias eburneus , alias aureus XII. tabulis ' vetitus, icui velamen aureum' obtendebatur: jacebat autem, inquit Satiricus : beatulus aho

Compositus lecto, crassisque lutatus amomis in praetexta purpurea, togaque senatoria, vel consulari aut in tunica Iovis, ut ante dixi , quibus insignibus non solum utebantur vivi , sed cum iis etiam ' cremabantur mortui . Gestandi feretrum tametsi servis ' manumissis , plerunque tamen propinquioribus virilis sexus dabatur munus, quare silii tres consulares, duo triumphales, unus censorius, Sc alter psaetor Metelli ' funus subiere r aliquando alienigenae viri amplissimi id muneris susceperunt: nam Pauli Aemilii cadaver legati Macedon um extulerunt, vel , ut aliis placet, quotquot forte aderant in Dd a urbe

SEARCH

MENU NAVIGATION