장음표시 사용
31쪽
ra DEVE T. ROM. SI MU L ACRI s
set . hae de causa solemnem esse in nummis Atticis s spicarer, ut nempe incrementum designaretur, quod religioni figlino ex opere accessisset ; sed quum a sacris id vasis genus alienum sit, fateor , nihil ad rem ex Atticis nummis exsculpi posse. Iam vero Romae initio quidem simulacra ex argilla, vel ligno efficta sunt , & fortasse, ut in Graecia ' , cujus ritibus, teste Dionysio, adhaesit
Romulus, ex cedro, quercu, smilace, buxo, ebeno, aut quacunque felici ex arbore . Deinceps invasit quoque , ut cetera, religionem luxus, quem ut argueret Iuvenalis adfictilia signa Capitolio imposita, S: Jovem fictilem , cui templum Tarquinius Priscus' dedicavit, respiciens dixit ' :Hanc rebus Latiis curam praesare solebat in Fictilis, em nullo violatus Iupiter auro ubi dum satiricus Iovem auro violatum dolet , in mente habet, illam Platonis ' legem : aurum, argentum in iactibus , es' privatim, e ' in fanis invidiosa res est :tum ebur ex immani corpore extractum haud fatis ea- sum donum Deo: jam aes, es'frrum duelli instrumenta sunt, non fini. Hinc Seneca ' per Deos fictiles olim jurari solitum affirmat, dc Deos, quum propitii essent, fictiles extitisse, in quam sententiam Tibullus cecinit de simulacris ligneis:
Neu pudeat prisco vos esse e stipite factos:
Sic eteteris sedes incolusis avi. Tunc melius tenuere fHem, quum paupere cultu Stabat in exigua ligneus aede Deus. Fictilia anathemata, Deosque fictiles , etiam late dominante luxu, Romae in usu fuisse habitos , vetusta templo
32쪽
plorum rudera saepe ostendunt, & inter poetas Martialis :
Sum fragilis , sed tu, moneo , ne sperne sigillum.
Alexander Severus veterem paupertatem ' assectans nunquam in sacris aedibus praeter quatuor, aut quinque a
genti libras , auri ne guttulam quidem aut bracteolam p suit, Persii versum repetens : in sanctis quid facit aurum Primus, qui simulacra aurea, vel inaurata effinxerit, fuisse traditur Attilius Glabrio .nL An usque ad Asam devictam simuIacra omnia
vel lignea duntaxat, aut fictilia Romae fuerint, non ausim equidem cum Plinio ' affirmare , quum praesertim Corius Etruscae antiquitatis vindex Se illustrator scribat, non tam plasticen, quam ' statuariam in Etruria ante Romam conditam floruisse , & signa ibidem aenea magni habita de religiose culta . Etruriae autem , quae hujusmodi operum elegantia Graeciam si minus vicit, certe adaequavit , multa Latium heroicis quoque temporibus debuisse argumento est quercus in Vaticano antiquissima, de qua inferius recurret mentio . Jam vero , quod ad rem pertinet, multo ante devictam Asiam in Campania , in Piceno, in Umbria, in tota Etruria multas Tuscorum urbes Romani vicerant ac diripuerant, nec sane noverant Diis parcere, quos ab hostium oppidis evocabant et itaque Uertumnum Propertius ' sic loquentem inducit rrisius ego , e Tinis orior 3 nec poenitet inter
Praelia Volsinios deserui se focos .
Volsinium porro fama est ' propter duo millia statuarum, a Romanis legionibus fuisse obsessum expugnatumque, in quo statuarum numero non omnes fictiles extitisse res
33쪽
τε DE VET ROM. SIMULACRI sipsa loquitur, nisi quis illos veteres tam fungos blannosque habeat, qui modicum argillae causam belli indicen
di satis idoneam existimarent . Aurum in urbe multo ante Asiaticam luxuriam Diis offerri solitum manifeste liquet non tam ex baculo Bruti ' aureo , & Camillicratere ' item aureo, Delphico Apollini oblatis , quam praesertim ex auro in templis posito, cujus ne bracteolas fuisse putes, recorderis velim, quum a Brenno Gallorum regulo mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi ' factum esset, adhibitiv iniquis etiam ponderibus , additoque per avaritiam gladio, tum pactam mercedem a matronis solutam esse, tit a sacro auro abstineretur. Altius si spectare placeat , invenietur , Numam Pompilium in summa egestate solemnibus Deorum pretiosissima munera dicavisse: quum enim Cornelio Syllae Asia obvenit simulque bellum Mithridaticum, tum SCto decretum scimus, ut ea ' donaria venderentur, &quanquam erant jam quaedam hujus generis divendita , tamen novem millia librarum auri confecta sunt, nec plus insumtum in tantum bellum. Nemo jam igitur dubitabit, quin Romae , priusquam Asia huic imperio adiun geretur, simulacra ex metallo, praesertim aere , inventa sint. Artifices defuisse negat Mamurius Veturius, qui regnante Numa pluribus anciliis, quibus caeleste admiseeretur, affabre factis, praemii loco habuit, ut suum nomen a Saliis inter carmina caneretur: 'Inde Sacerdotes operi promissa vetusto Praemia persolvunt, Mamuriumque Iocant. Neque huic opinioni Plinium quicquam obesse video.
34쪽
Nam antequam Romam Asiae luxuria invaderet, simulacra quidem HI fictilia tantum, vel lignea fuisse assirmat, sed ea duntaxat, opinione quidem mea, complectitur, quae eram in delubris dicata, nee signa generatim excludit omnia , sed eorum elegantiam ac multitudinem. Constat enim ex peculio Sp. Cassii, qui regnum affectaverat, simulacrum ex aere ' factum Cereri , inscriptumque ' EX CASSIA FAMILIA DATUM . Adde Iovem , quem Sp. Carvi lius e Samnitum spoliis in Capitolio erexit ' ea amplitudine , ut prospiceretur ex edito monte Iovis Latialis, facta etiam ex reliquiis limae Carvilii statua pone simulacrum. Adde captarum urbium, ac potissimum Syracusarum spolia , inter quae nobilem signorum multitudinem extitisse auctor est A n Livius, qui Romani luxus, &li
centiae initium captis Syracusis tribuit. IV. Ueniebat in mentem de simulacrorum copia, quae paulatim in immensum crevit, aliqua commemorare : sed
quis ista mortalium persequi pollit Z Ut nihil dicam, quot Dii uno in puerulo efformando, in una spica educanda, una in custodienda sera deridentibus id Lactantio , de S. Augustino elaborarent, solius M. Scauri aedilitas tria signorum millia in scena exhibuit, & temporario theatro: Mummius devicta Achaja simulacris replevit urbem, quae si minus Deorum omnia, certe plurima extiterunt. Simum lato demum religionis nomine , quo nulla major peccandi illecebra, congesta huc fuisse innumera Deorum signa exim de patet, quod mos in bellis esset hostium Numina evocare , N signa rapere, frustra catenis vincta, nedum peGsulis s
35쪽
sulis, plumbeisque basibus ' communita ; quare fori Tra-jani , ubi simulacra erant plurima , fastigio subseriptum legimus E. MANUBIIS. Ad rem scribit Cicero, nullum ' Romae signum fuisse non captum a victis hostibus,& Tertullianus acute ait et tot scrilegia ' Romanorum, quot tropoea: tot de Diis , quot de gentibus triumphi risi manubiae , quot manent adtac simulacra captivorum Deorum. Siquis Tertulliano Sallustium opposuerit asserentem , Romanos ab initio inopes maluisse volentibus' quam
coactis imperitare, nihilque victis , nisi injuriae licentiam eripuisse G is consideret necesse est, Sallustium hoc habere propositum, ut veterum Virtutes laudet, & vitia exaggeret aetatis suae, non ut neget victorum hostium profana S: sacra omnia venisse in triumphantium potestatem;
quod apud eundem aperte satis a Catone significatur. H ratius quoque ' quum sub Iunonis persona futurum canit, ut Capitolium stet immobile , & Roma ferox det jura Medis subactis triumphatisque, omne sacrum rapiente dextra , de hae iuris bellici apud Qsirites religione omnino prohibet dubitari . Hanc Deorum praesidum in
urbium oppugnationibus evocationem, quae & urbem si-niu lacris, de aerarium divitiis implevit, totam Romanorum fuisse propriam prudenter argumentatur , & erudite
confirmat P. C. Anialdus in libro vere singulari de Diis
multarum Gentitim Romam ' evocatis . Hac de causa Romani arcanum urbis nomen , seu Dei tutelaris , esse voluerunt, ne hunc nimirum hostes , carminibus ,& praesti
36쪽
stigiis evocarent : neque hoc contenti statuas certis in. cantationibus in confiniis Imperii sub terra defoderunt, sicuti tradunt Spartianus in Heliogabalo, aut Elagabalo,& in Aureliano Vopistus, quasi earum vi intra suos limites barbari continerentur.
V. Religioni addenda avaritia est , praesertim post Lucullanas Syllanasque in Asam expeditiones, in quibus
miles non amare modo ac potare, sed & templorum signa ac ornamenta rapere consuevit. Avaritiae licentia
in hoc mali genere quanta fuerit , uno Verris exemplo liquet . Nullam quoque Deorum rationem eos habuisse existimo, quos tacite Tullius arguit , ubi dubitat, utrum aetate ' sua plures militum Romanorum armis hostium urbes , an hibernis sociorum civitates deletae sint . Ἀ- Iis si haee Respublica fuit , cui servire nonnulli reges, quam imperare aliis maluerunt , quid dicam nescio de Caesarum impotentia, quum jam haec civitas, sicut pene in omnibus dominabatur gentibus, ita omnium gentium erroribus ' inserviret. Ideo apud Minucium Felicem infantissimus deridendae superstitionis assertor praedicat, singulos ubique populos scrorum ritus gentiles habere,qDeos colere municipes , ut Eleusinios Cererem , Psenas magnam Matrem, Epidaurios Esculapium , Chaldaeos 'Belum , Assartem Syros, Dianam Taurios , Gallos Mercurium, UNIVERSA ROMANOS. Cujus Ethnici dementiam Minucius in Octavio jugulat, haec prae ceteris scitu digna commemorans e quicqMid Romani tenent, colunt , possident, audaciae praeda est.... Igitur non ideo
tanti, quod religiosi, sed quod impune facrilegi . His
37쪽
breviter adnotatis, jam quot in theatris, quot in Larariis , quot in delubris , in capitolio , in foro , in urbe tota publice privatimque Deorum signa invenirentur , recensere qui possit , neminem esse arbitror , si Prudentium excipiam, qui Iuliani Apostatae impietatem arguens, has sibi partes sumsit, nisi loquutus poetice Videatur: .
. . . . amans ter centum millia Diium
gustum caput ante pedes cremare Minervae
Fictilis, er soleas Iunonis lambere, plantis
Herculis advolvi, genua incerare Dianae ,
kuin in Apollineo frontem submittere gypso,
Aut Pollucis equum DFre ardentibus extis. Vah quantus Deorum grex l oc tamen quum descivit ad Ethnicos Iulianus , defervescere iam late coeperat dira superstitionis lues , quam detestandus homo restaurare coinnatus est , testatus impudentiam hanc suam illo in numismate , - ubi stellas , & bovem cernis ' Aegypti s mnium delirantis. Iam vero , ne multis utar, de Iignorum multitudine hoc unum addo . Quanquam barbarorum imvidia persaepe Italiam , ω hane urbem depopulata sit, quanquam Christiana pietas incredibilem idolorum copiam vel per contemtum deleverit, vel in domesticos , aut L cros usus converterit, adhuc tamen in Gallia , in Germania, in Anglia, in Italia sere universa, & Romae in primis multa extant Musea signis veteribus ornatissima, ac paucis abhinc annis octo N: decem ' millia cernebantur in ditissima gina Eminemissi Cardinalis Gualterii cum d et inarum omnium, tum totius antiquitatis peritissimi Principis , cujus nepotes in hoc collegio Narareno versantur
38쪽
duo, probi oppido navique adolescentes, praesertim Cai. resus, qui vix quinque & decem annos natus, hac jam aet tuta linguas Gallicam , & Latinam apprime tenet, Graecae autem non minore cum solertia, quam laude vacat, aeque felicitate, ac studio inter Rhetores admirandus. VI. Simulacrorum forma erat duplex , vel partem duntaxat exhibens, vel totum corpus. Primi generis erant Hermae , qui tametsi olim pro statuis columnarum loco pondera sustinentibus ' acciperentur: tamen in antiquis gemmis, de marmoreis anaglyphis passim aediculae occurrunt super saxa erectae , in quibus Hermaea Deorum
signa post caput Numinis in stipitem desinunt , qui stia pes plerumque in summitate est altior, deinde angustior usque ad calcem . Hoc inventum Aegyptiis tribuitur, apud quos prima Deorum simulacra, ut supra dixi, fuere saxa quoquo modo expolita, coni speciem reserentia, seu potius ovi , quippe quod in Aegypto, quoad mundi originem, superstitionibus plenum erat, & quidem maxime ridiculosis. Iis faxis tetragonis primo globi informes , capita deinceps addita; tum statuae integrae so matae sunt , brachiis manibusque simul compactis detrunco corporis adhaerentibus, qualia nimirum signa permulta cernimus in Museo Capitolino. Ars demum m nus pedesque ac vultum totumque corpus ita composuit , ut metalla Ac marmora videantur non gestus mo
do, sed assectus etiam didicisse. Ne me, obsecro, ita stupidum dicas & bardum, perinde quas quascunque statuas iis similes, quas modo in Capitolio commemoravi, imperitissimae tribuam antiquitati: novi enim, vel postquam in Aegypto , de alibi jam florebant artes , adhuc signa C 2 ejaD
39쪽
ejusmodi facta esse non propter artiseum imperitiam , sed
ut vetustatis ratio haberetur. At lineam ne transiliam , ad Hermas redeo. Haec sigilla frequenter erant Silvani, Bacchi, Vertumni , Priapi, Panos , quae a praetereuntibus salutabantur: ' siquidem ita Tibullus :Nam veneror , seu sipes habet desertus in agris, Seu vetus in trivio forea serta lapis .
Varii Hermarum usus numerantur a Bonarrotio ', qui in Achate bicolore anaglyphum ostendit, in quo ' duae mulieres, altera floribus coronat Hermam , altera sono, Scversibus eundem sibi propitium facit, de agris suis. Ridicula illa nomina Hermerotis , Hermanubis, Hermarpocratis , & alia, id genus nota ' sunt in Bibliothecis, Gymnasiis, Balineis , Hippodromis , Irodromis , atque palestris omnibus , ubi exercebantur Stadiodromi a simplici cursu , Diaulodromi a duplici curriculo nuncupati, Acrochirystae, qui summis manibus, Pancratiastae, qui totis corporis viribus decertabant, Discoboli , Pugiles, Haltici, Halteres, N Chironomi, seu gesticulatores, qui
Chironomiam saltabant, italice Moresa. VII. Hermaeus prae ceteris Mercurius fingebatur , quod eloquentia , cujus ipse habebatur praeses , minime videatur corporis viribus indigere. Hermeracles, gymnasorum foribus ' apponi solitus , Mercurii erat , Herculisque signum, quorum conjunctio designabat , vel eloquentiae & fortitudinis societatem, vel eloquentiam esse monstrorum domitricem, quare Galli Herculem ornabant suum catenis ex ejus ore exeuntibus , alligatosque tra
40쪽
hentibus auditores et quod figmentum apposuit suo sigillo Iacobus GaIlus Neapolitanus jurisprudentiae Se eloquentiae ' gloria celeberrimus . Hermathena Mercurii, Sc Minervae signum a Cicerone dicitur ornamentum ' Academiae proprium, quod eloquentiae semper esse debeat prudentia comes. De Minerva obiter noto, quod a veteribus annulum porrigens ' in signis ac tabulis fingeretur, custos aeque domorum , ac urbium nuncupata ; iccirco Tullius ejus simulacrum, quod diu domi dedicatum habuerat , in Capitolium detulit, de hac epigraphe exornavit MINER UAE . URBIS. CUSTODI. Titulum huic similem , fortasse eundem vetustae basi abrasum nitidissimus ille antiquae eruditionis promus condus Raphael Fa- Mettus apposuit limini exteriori Bibliothecae suae . He merotes demum Mercurii, dc Amoris signum saepe in Bibliothecis, ac gymnasiis aderat, quia nimirum bonis artibus comparandis pernecessarius doctrinae est amor, qui, quo perveniri non potest , volat . Hac de causa Athenienses ' prope Minervam in Academia Amoris, de Dianae imaginem statuerunt, pudicitiae ac laboris indicium, quo spectat praeceptum Horatianum r ut studet optatam cursu eontingere metam Multa tulit, fecitque puer, sudavit γ' alsit, Abstinuit venere, in vino. VIII. Videmus Hermis persaepe additum illius Dei insigne, qui exhibetur, exempli causa clavam Herculi, cornua Hammoni, uvarum coronam Baccho , Uertumno falcem. QEod in Hermis, idem licet in Deorum Geniis