장음표시 사용
41쪽
animadvertere. Nam Dianae Genii nunc ' teIa, nune venabula canesque tenent : Herculis vel clava, vel Ie nis exuviis ' gaudent, ac sic de ceteris consule Gorium es Bonarrotium ' viros ob egregia in rem litterariam meis rita immortales. Laudanda enimvero Etruscorum elegantia est , apud quos Hermaea signa multo erant , quam apud Graecos & Romanos, ornatiora. Hi enim pro Hermis habebant informes ac rudes stipites, nullo ornamen
to insignes, nisi quandoque pallio, qualis est Silenus in
Museo capitolino . In Etruria vero Dei, vel Deae protome habebat basim utrinque mutulis , seu volutis innexisque discis primo majoribus, dein minoribus ingeni se expolitam maximeque spectabilem , nec solum cum capite , sed pectore tenus signa hujusmodi fingebantur, quae ne truncatis brachiis informia apparerent , totum pectus grandibus erat foliis undique circumvallatum ethronus autem, seu lectisternium, cui nonnunquam haee sigilla imponebantur , eleganti quoque opere fabrefactum cernimus inter delicias Musti Etrusci. IX. Secundi generis simulacra erant vel infra, vel intra, vel supra humanam mensuram. Ad primam speciem referuntur signa legionum non modo floribus & corollis religiose ' ornata, verum etiam divino cultu a barbaris excepta, ut Artabanum regem fecisse scribunt & Suetonius, Herodianus. Ad hanc speciem quoque pertinent imagunculae, quas secum Ethnici, non voluptatis quidem uti Hortensius orator, cui comes aderat ' ubique Sphinx, pretiosissimum Verris munus , sed religionis gratia cir
42쪽
cumgestabant, ut de Asclepiade ' Ammianus, Dio ' de Iulio, de se ipso Apuleius ' refert. Feminae gerebant haec sigilla ante pectus corollis , vel torquibus dependentia, uti ostendit Cl. Georgius in Dissertatione de Archigallo in Museo Capitolino , & clare aspicitur apud Sponium A in imagine Laberiae Feliciae Cybeles Sacerdotis . Rusdem
Deae imagunculam a Sacerdotibus Gallis adfixam ferri pectoribus consuevisse Suidas ' tradit in Miscellaneis. Sacerdotes non in pectore tantum, sed etiam capite cor nis insertas Deorum imagines praeferebant , quod inter Donianas inscriptiones apparet in imagine Cistophori BelIonae Pulvinensis Consuetudinem ferendi icunculas Deorum Dearumve, aut etiam scarabeos collo suspensos ab Aegyptiis dimanavisse copiose eruditeque probant A Corius, Causeus, Se Rodulphinus nutus, viri acuto sane ingenio , doctrinaque es diligentia singulari. Eruditissimus Praesul Franciscus Blanchinus anno IToσ- multa ex omni metallo numismata publicavit, alia perforata , tanquam lucernas, aut bullas, aut amuleta, alia unco , seu conamento ornata , ut inseri coronis, vel monialibus commode possent, pro varietate Nu minis, Regis, Imperatoris, cui celebritas, pompa, aut spectaculum dicatum erat et varia enim eorum species variam coronam
Ethnicis indicebat, teste in libro de Corona Militis Ter
tulIiano . Pro Deorum imagunculis aIiquando eorum imhnia in coronis veteres praeferebant . Extat in Museo
43쪽
Capitolino protome Traiani marmorea, lauro, coronata , in cujus medio est Iovis Conservatoris symbolum , nempe Aquila gestans fulmen, qualis est in nummis aureis , M argenteis Domitiani, aeneis Hadriani, & aliorum . Quod de coronis , ac torquibus dixi, idem de Bullis intelligendum. Vide, si vacat , apud Franciscum Ficoronium ' Bullam
Auream, cujus ex aurea catena pendet icuncula quoque aurea Fortunae Pantheae, unde hic ritus maxime confirmatur . Extra ordinem addo , Bullam auream non tantum
nobilium puerorum fuisse propriam , sed etiam feminarum , uti notant tum Iustus Lipsius ' in trunco statuae Caeliae Concordiae Vestalis Maximae, tum 'Bonarroti in numismate Belliciae item Vestalis, ex gemmis demum multa ejusdem instituti exempla colligit Alberius Rubens LX. Parva Deorum simulacra in festis solemnibus omni cultu ornata, lota, minio picta, quandoque inaurata , torquibus , armillis , inauribus, vittis, de coronis condecorara in thensis ' ad delubra deducebantur, de quo more praeter veteres scriptores permuIta tradunt Sc Cu- perus in suo Harpocrate, & Gorius ' in Musto Etrusco. Imperatores ipsos aliquando hasce icunculas in pompis detulisse scribit Spartianus in Commodo , quem memorat , quum portaret Anubin, ore simulacri capita Isiacorum graviter obtudisse. In hujusmodi celebritatibus, quacunque pompa transiret , via floribus ac ramusculis sternebatur, quin etiam aere atque argento, teste Lucretio ', exornari solebat:
44쪽
Aere atque argento sernunt 3ter Omne viarum ,
Largifica sipe ditantes, ninguntque rosarum
Horibus, umbrantes Martem comitumque catervas .
Parvulis quoque in thecis ac tabernaculis gestatoriis per sacros ludos in thensis aut equorum, aut puerorum ministerio sgilla ' haec ridicula ferebantur, magna quapiam interveniente calamitate. Tabernacula vero, sive aediculas nonnunquam fuisse argenteas Ephesinus ille Demetrius turbis ac tumultibus declarat suis, quos in Paulum Apostolum ' excitavit, quod parva ex argento templa, quo rum ipse erat venditor , eo Evangelium praedicante , emtores desiderarent . Erant & sacrae aediculae quandoque immobiles, vel ' in agris, vel ' in Circo, vel f i tra, vel ' extra delubra ac fana, & interdum in privatis domibus , uti apud Hejum in Sicilia fuisse testatur Cicero contra Verrem , & de aliis alii abunde scribunt . In domorum Larariis aediculae ' Laribus dicabantur ac Diis domesticis , quare in lapidibus non raro legitur APOL
LINI DOMESTICO , LARIBUS DOM, aut GENIO
DOMESTICO , quem a nonnullis perperam confundi cum Laribus copiose docet Passerit, magni in primis viri , eruditissima ' dissertatio . Ex hisce imagunculis, vel sigillariis , aut sigilliolis dicti sunt Sigillatores Figuli,& Flaruarii ' Sigillarii, nonnunquam etiam ' Sigillia-
45쪽
riarii, & vicus quidem in urbe Sigillaris est nuncupatus, ut prudenter conjicit Rodulphinus Venutus , qui Harpo iseratis ' aediculam in carneola ex cimeliis StroZZianis explieans , ad illius exemplum facta fuisse existimat gesta toria Deorum templa , quae per vicos & compita vehebantur . Ceterum de his aediculis consulendus est Bonar-rotius & non legenda quidem, sed perlegenda dissertatio , quam Canonicus Philippus Venulus Rodulphin i frater Hageniosilsime ' elaboravit. XI. ' Ad secundam signorum speciem pertinent Icones, ad tertiam Colossi, de quibus mox dicam aliqua generatim,
quum sermo erit de simulacrorum ornatu , dc consecratione . Inter idola corpus integrum exhibentia numerantur icsigna Panthea, quae nonnunquam Deos aliquot simul co junctos repraesentabant, aliquando unum ex legitimis majorum gentium Deum caelatas multorum Deorum imagunculas praeseserentem, frequenter demum unum exhiis hebant Deum multorum parerga, sive insignia Numinum continentem . Templum Agrippae impensis aedificatum Dio ' Pantheon dictum putat, quod simulacra Martis, MUeneris multas Deorum imagines continerente Lucianus autem ' Iunonem destribit habentem quidpiam Minervae, Veneris, Lunae, Rheae, Dianae, Nemesis, & Parcarum. Ob munificentiam SS. D. N. BENEDICTI XIV. spectatur in Capitolio ex Musto Chisiano imago ex aere deaurato , quae tres figuras muliebres obversis tergis conjunctas ostendit. Harum media funem praesert utraque manu: altera ad dexteram posita tenet serpentem dextra, laeva clavim an
46쪽
liquae formae e tertia ad sinistram collocata stimulun , vel gladium dextera, laeva flagellum ostentat . Signum huic simile Spanhemius profert in nummo Gordiani Pii,
3e in Philippi senioris Abbas Seguinus , a quo hae figu
rae ad Furias referuntur, tam ' a Graecis, quam a ' Romanis religiose cultas e sed Michael Causaeus ' prudentius explicat Hecatem tergeminam ac triformem . Statuam eadem hac forma e marmore paucis abhinc annis Eminentissimus Cardinalis Alexander Albanus dono dedit nobilissimo Abbati Rodulphino Venuto, munus cum alterius liberalitati, tum utriusque eruditioni maxime consentaneum . Signa vero, quae multorum continent parerga Numinum , non pauca invenies in antiquis gemmis ac
numismatibus. Habet explicatque Causeus duo, in quibus ' capitis ornamentum Isidem ; semicirculus Lunam; radii Solem ; pharetra Cupidinem ; alae Victoriam , de Nemesim ; serpens brachio intortus Aesculapium , de HV-giaeam, seu salutem ἱ pellis caprina pendens ex humeris
ante pectus Bacchum ; gubernaculum Fortunam ; fulmen Iovem indicat, dc cornucopiae Osiridem, Isidemque . In eleganti Antonii Borioni sigillo, interprete ' Rodulphino Venuto, Canopus, velut in nummo Othonis , hydria clausus, aut ventricosus praeter Anubim , simiam, corvos, totique flores, de alia Isidem, Osirimque significantia, Genios habet in templo , vel in ara duos , Harpocrates , seu Daemones averruncos item duos , bc supremi aeternitatem Genii globo anguibus circumdato ' adumbra-
47쪽
tum , tum serpentem erecto capite Mentis symboIum, Scarabeum denique , ut insanissima erat opinio , solis effigiem ' animatam , S: Aegypti praecipuum amuletum ad fascinum avertendum & procurandam felicitatem . Adulatio consecratis Caesaribus inter alia nomen etiam
Pantheorum indidit Se signa Panthea dedicavit ; quare Augustum , aut Tiberium significari Reinesius putat in hae instriptione:
HERCULI. MERCURIO . ET . SILVANO SACRUM ET . DIVO . PANTHEO . EX . U
Drusilla hoc quoque nomen adepta est, postquam a fratre Caligula divini ei honores decreti sunt , extructum que fanum . De hoc signorum genere , quae parvis in clusa aediculis solemni ritu in pompis deferebantur, Cau- seuS notat , veteres philosophos unum Deum admisisse , pro vario officiorum genere , variis nominibus appella
rum , quo ait pertinere illud Plinii r fagilis 'in laboriose mortalitas in partes ista Numina digest , infirmi
tatis suae memor , ut portionibus quirique coleret , quo maxιme indigeret. At Causeus , bona cum venia dixerim , non philosophis tantum, sed omnibus omnino populis fateri debuit unius Dei notitiam fuisse ingenitam, id confirmante Propheta ' signatum est super nos lumen vultus tui, Domine . S. Augustinus Ethnicorum auctoritatibus evincit , ' multos olim Deos in uno eodemque Jove, Variato nomine, latuisse, hoc est supremum Deum fuiLse ubique cognitum , sed pro variis proprietatibus varia nomina sortitum esse. Siquidem Dei appellario , ut egregie inquit S. Iustinus, nomen non est , sed Dei inenarrarea Plin. H. V. XXX. Ir. e PDL IV. h H. H, II τ. Senec. m. de Benef. d Be C. D. IV. 3I. ἐν Macrob. I. 17. Faιurn.
48쪽
rabi sis ' naturae hominum insita opinio 3 cuius sententiae veritatem Tertullianus confirmat ex ipsus animae
testimonio, quae licet falsis Diis addicta, si semel tamen tanquam ex crapula respiscat , non Deos quidem, sed Deum nominat, in periculis autem & in angustiis. non plura Numina, sed unum invocat imploratque . Et quanquam cum Seneca modo dixerim, Romanos olim jurare per Deos fictiles consuevisse, Lactantius ' tamen id negat , de apud eos obtinuisie scribit, ut sive jurarent, sive cuperent, aut gratias agerent, non Iovem, aut multos Deos, sed Deum nominarent. Neque id obscure declaraverunt in signis Pantheis . Quid enim haec erant aliud, quam collecta in unum multorum parerga Numinum, seu pro multis Numinibus unus Deus t Haec vero signa non Aegypto , non Graeciae, non Italiae modo, sed Sinis etiam
XlI. Certe ad signa Panthea referri posse existimo idolum ex aere inauratum palmaris altitudinis, aut paulo secus, quod Romam detulit ex regno Nehpalensi P. F. Ioachimus a Sia Anatolia ordinis Capuccinorum, de oblatum voluit Pont. Max. BENEDICTO XIV. , cujus jussu Bononiam transnis um est collocatumque in celeberrima Instituti Academia . Italicam ejus descriptionem exaravit& mihi perbenigne huic opellae intexendam tradidit Marchio Joannes Petrus Locatellius Mediolanensis , cui doctrina inest nobilitati par,. bc consociata utrique adjunctaque humanitas singularis . Idolum nomine BIS NUmulierem repraesentat indutam tunica corpori aptissima, nudis cruribus pedibusque . Vestem gerit undique crispa
49쪽
spatam corrugatamque ad latera supra talos in duo serpentum capita desinentem. Nuda est pectoris exigua parseo ferme cultu, quo matronae Europeae, quum sui spectaculum faciunt, strophia gemmis illuminata in pompis ferunt 3 Se gemmas quidem hoc simulacrum in summo vestis ad pectus habuisse dixeris ; nam locus in medio est
vacuus, qui gemma certe aliqua distinguebatur. Ejusmodi esse ornatus videtur Zona, quae lumbos cingit . Suspensa ab humeris taeniola cadit instar arcus ad genua, ubi gemmis simillima sunt ornamenta duo . Sinistro ex humero alia pendet post tergum taenia, quae ad dexterum latus veluti arcus sub ventrem fertur, atque iterum oblique ascendens bifariam diviso pectore ad laevam vergit , & unde venerat , sinistro in humero conquiescit. Habet brachia idolum quatuor usque ad cubitos induta manicis perquam aptis, quarum extremitas in ornamenta desinit, quae gemmas referunt, sintne hyacinthi, an aliae, italice Granate , incertum. Eadem elegantia armillae singulas ad manus nitent . Brachium & manus anterior utraque paululum protensa est, tenetque laeva scipionem teretem ,& squillam dextera, sive strombum. Quae postica sunt brachia, convertunt ad occiput utramque manum,
quarum dexterae, quid inesset, nisi testudinem suspiceris, omnino latet , sinistra florem habet humero quasi innixum, cui aliquam ornatui fuisse gemmam, vacuus, qui superest , indicio est locus . Protensi sunt crines de cincinnati , nec eorum elegantiae inaures cedunt specie satis Se praestantia spectabiles . Tiara, seu mavis cidaris inest capiti ex plumis, non aequalibus quidem , sed scite dispositis ordinatisque ; nam fronti altiores imminent, coteris utrinque ordine decrescentibus, omnes autem Sc rectae
50쪽
ctae insistunt, & intextis quibusdam flosculis circumsulgent, in quorum medio, quas supra dixi, gemmae d
scriptae sunt, quae plumas claudunt in orbem aptissime distributas. Demum inest capiti imaguncula hactenus delineatae omnino similis, nisi quod occiput ornatur taenia, quae cidaris, seu tiarae extrema nectit, crines autem explicati uno cincinno belliss1me terminantur. Basis undique corona cingitur eleganter admodum & affabre elaborata : in media base sunt septem serpentes sinuosis flexibus mutuo implicati, qui, duabus tantum caudis aliquantum protensis , volumen efficiunt multiplici spiratanquam nodo gordiano obligatum, cui simulacrum insistit . Parte sui corporis prolixiore sursum feruntur arrecti colubri sex, Sc utrinque ad latera ascendunt terni, septimus vero, ceterorum maximus, solus ad tergum simulacri attollit sese ; donec omnes pariter ad signi ipsius N imagunculae superimpositae altitudinem efferuntur . Ita producti colubri una singuli inclinant colla , cristatisique capitibus quandam veluti umbellam, seu potius concham essiciunt, nempe loculamentum, in quo tam signi majoris caput , quam tota icuncula continetur . Hujusmodi autem idolo ullane sit cum Graecorum, ac Romanorum Diis analogia, non ausim dicere, quum praesertim apud scriptores iis de rebus & obscuritas & dissensio maxima inveniatur , hoc autem signum qui Romam detulit, ejus duntaxat nomen significaverit, praeterea nihil . Hiscere si tamen liceat in tenebris plus quam cimmeriis aliquas proferam opiniones , quas veluti ludibundus commemorabat eruditissimus Marchio Locatellius . Igitur haec habe pauca, Lector benevole, non tanquam disterentis interpretis , sed somniantis . Fertur iis in re