장음표시 사용
61쪽
nibus essici ut simulacra consecrarentur , & consecratis vel Deus ipse, aut Dei virtus aliqua insideret: neque nos, ita inquit apud Arnobium ' eo de grege homuncio, auri argentique materias , neque alia , quibus signa con
fiunt egie per se Deos , Ur religiosa decernimus Numi
na : sed eos in his colimus , eo que veneramur, quos de
dicatio infert sacra , ta' fabrilibus scit inbabitare simu
lacris. Ad rem perbelle ait Firmicus : simulacrum ' dum funditur, fabricatur, scalpitur nondum Deus est: plumbatur, consternit tir, erigitur, nec adhuc Deus est : ornatur, consecratur, oratur, & poliremo Deus erat, ut homo voluitiet, aut dedicasset . Haec tria igitur in ligno , vel lapide, Deus ut haberetur, requirebantur, Ornatus , Consecratio, oratio. Consecrationis , ut legitima esset, multae erant leges , de quibus nunc sigillatim . XVIII. Primo legem ferri oportebat. Nam stante republica lege curiata , tributis comitiis lata praeficiebatur ' a populo, qui dedicaret: tum consecrationis celebritati senatum, tribunorumque majorem partem interes.se decernebatur : demum lege Papyria ne privatas quidem aedes sine jussu populi consecrare licuit ; quamobrem Licinia virgo Vestalis ' summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, quum aram aediculam & pulvinar sub saxo secro injussu populi dedicavisset, tum praetori urbano negotium datum , ut curaret, ne id sacrum esset, &ut, si quae essent incisae inscriptaeve litterae, tot terentur: aedem enim qui consecrabat, suum inibi demore nomen ' inscribebat. II. Lustratio areae sequebatur ramis felicibus fieri solita a militibus, quibus fausta essent
62쪽
i nomina, succedentibus deinde Vestalibus cum pueris puellisque patrimis ac matrimis, aqua pura universam aream perluentibus. Magistratus suovetaurilibus praeeunte Pontifice lustrabant spatium , dc extis supra cespitem redditis orabant Deos, aedes uti extollerent suas; tum solemni
ritu ' fundamenta jaciebant, injecto lapide, qui dicitur AUSPICALIS apud Cruterum. III. Absoluta aede fiebata magistratu majore dedicatio , voxque requirebatur ad religionem composita, minimeque haesitans: si enim Pontifex verbo oberrasset , consecratio , quasi minus recte facta, instaurabatur, adeoque Metellus inexplanatae linguae multis mensibus ' tortus creditur , dum meditaretur in aedificanda aede OPIFERAE dicere. Cicero ad Pontifices pro domo sua in dedicationibus mentem, vocem ac
linguam stabilem fuisse pernecessariam scribit, & Clodium arguit, quod praeposteris verbis, de omittendo aliquid dcidentidem se revocando, dubitans, timens, haesitans omnia aliter, ac sacris in monumentis essent, dc pronunciarat, dc fecerat. IV. Manus Pontificis postem tenentis a dedicante ' implorabatur. U. sabina ' herba in usu erat, sicuti de vox ATASHTΥXH boni x ominis gratia. VI. Si in loco, ubi templum, vel simulacrum dedicabatur, aliquod jam Numen esset, illud certis caeremoniis evoca batur, quod erat exaugurare. Nisi certis Diis, ut Polluci , de Caltori; Apollini, de Dianae ; Veneri , dc Adonidi; Cybeli, dc Atti, ceterisque Consentibus, de quibus Uid. Inscr. XXX., qui societatem quandalia habere inter se di cebantur , non licebat unam cellam pluribus simul Diis
63쪽
dieare, ne squid prodigii accidisset in ea , ignoraretur, utri rem divinam ' fieri oporteret: itaque Marcellus Cla. stidio prius, deinde Syracusis potitus, templum Honori,M Virtuti nuncupatis debitum votis consecraturus, Pontificum monitu utriusque sinuIacra ' in separatis aedibus collocavit. VII. Quum in solemnibus Deorum sacris. hymni canerentur collatis ad tibiam vocibus, quas Deorum exerritationes ' Arnobius nuncupat, iccirco muscos concentus de hymnos cum tibiis paribus, & imparibus non defuisse consecrationibus reor , quod confirmare videtur lapis infra postus Silvano dicatus. 23 IBI. HASCE. GRATES. DEDICAMUS ..MUSICAS .
VIII. Tandem Consul, aut Imperator accenso foculo cum tibicine praeeunte verbis priscis ac solemnibus, uti ex nilamismatibus marmoribusque anaglypticis edocemur, Ponmtifice praefante carmen capite velato, concione advocapta, de invocato Numine, cui simulacrum , aut templum dedicabatur, sese ex profano usu de humano iure, quae cunque eo pertinerent, eximere, de ipsi, quod nominaesbat, Numini divina humanaque consecrare assirmabat , cujus ritus testimonium extat in marmore Romae oblongo per negligentiam in duas partes ' divise . Dixi consessierationes consuli , aut imperatori demandatas : semper enim hoc munus virorum principum fuit; secus siquando contigit, tanquam quid inselitum notatum est.. Nam certamine inter consules orto , uter dedicaret Mercurii aedem , quum, senatu rem ad populum reiiciente, hic M. Laetorio centurioni id muneris, commisisset, illud ait Livius non tam ' ad bonorem ejus, cui curatio altiors-
64쪽
io suo data esset, factum , quam ad consiliam igno
miniam. Dedicationi aliae interdum leges additae sunt squae in vetustis lapidibus habentur a Bristonio ' enumeratae , a quo & variae dedicandi formulae diligenter exscriptae sunt .. XIX. Simulacra vero quotquot in urbe, aut in agro essent, his caeremoniis consecrata fuisse omnia, nemo sane assirmabit et ea porro , quae privatis aut in aedibus, aut agellis erant, ritu solemni ac publico civitatis instituto dedicata fuisse singula, bc pro sacris habita non solum nego, sed etiam pernego . Singula dico et nonnulla enim privato in loco dedicata pro sacris habita ultro fateor , ea potissimum, quae ex haruspicum sententia con secrabantur, ex ex privato transibant in usum publicum, qualis fuit ara, cujus hic extat titulus apud Gruterum
D EO. FULG ERATORIAR AMET. LOCUM. HUNC RELIG
Aram Sc titulum hule similem habet marmor nuper inve tum in Esquiliis in vinea PP. Societatis IEsu, ubi legituyFULGUR . DIUM . Pro sacris habita in primis loca subi magistratus litare quotannis tenebatur, atque id fieri. eonfiievisse palam faciunt vetusti- lapides . Arae igitur saut simulacra, vel alia id genus privatis in locis dedica
65쪽
ta , si e privato transirent in usum publicum , sacra ha-x hebantur, secus autem, privato si usui deserviretnt . Sa- erae enim res, inquit Jurisperitus, sunt ' bae , quae publice consecratae sunt. Hon privatim : siquis vero scrum
Fbi constituerit, facrum non est, sed profanum . Hujus
conditionis erant Lararia, in quibus cubiculares imagines ponebantur, quarum custos aut servus erat aliquis, magi-ser Lararius nuncupatus, aut quispiam ex domini filiis, ut a pueritia tum secra discerent, tum majorum gloriam , quorum imagines, non quidem fuisse cereas, sed marmoreas, aut aeneas, saepe etiam aureas, vel argenteas in La- rario adservatas alibi demonstrabitur. Tenujores familiae loco Lararii habebant focos, in quibus Lares suos colebant 'floribus, vino, unguentis, thure & quandoque V Oimis, quae secra Cicero nuncupat ' Penetralia . Haec sacraria erant quidem sancta religiosa, non sacra: aliudes enim esse sacrum locum, aliud scrarium e facer locus es ' consecratus, facrarium es locus , in quo secrareponuntur, quod etiam in aedificio privato esse potest. Etenim servi , aut liberti in lapidibus dicuntur A . SACRARIO aeque publico, ac privato . Quid ergo de simulacris sentiendum , quae privatim , non publice colebantur ea quidem dedicata fuisse, non consecrata. XX. Consecratio, dedicatioque, quia conjunctim peragebantur promiscue tanquam synonima usurpantur e at si vocabulorum proprietas spectetur , consecratio proprie ad caeremonias pertinet, sicut rem praeclare definit 'Alexander Symmacus MaZOchius : dedicatio mera es encae
66쪽
niatio, seu primus rei cujuslibet usus. Hoc sensu dedicandi vocabulum sancti Ecclesiae Patres non semel adhibuerunt. Nam S. Hieronymus ' de Cornelio centurione , primus , ait, ab Apostolo bapti a tus salutem gentium deis dicavit : S. P. Chrysologus Stephanum Protomartyrem diae it ' Martyrium dedicasse. At sacra miscere cum profanis nefas. Ad me redeo. Privatimne eodem plane modo signa dicata sunt, quo septa , thermae , lavacra , fora, theatra, macella, de alia dedicabantur Non ita profecto arbitror . Dedicatio quidem domorum ac similium mera fuit encaeniatio, aliquando sparsis ' in populum muneribus , Vel ludis, aut A conviviis celebrata , exempli causa frebellius in XXX. tyrannis narrat, a Tetricis domum in monte Caelio dedicantibus , convivio adhibitum ipsum Aurelium imperatorem. At simulacrorum privatam dedicationem si minus publico , domestico saltem familiae instituto ac ritu aliquo factam existimaverim. Certe apud Graecos in dedicationibus legumina elixa propinquis ' distribuebantur , unde Aristophanes testor, ait, Iovis Baercei Olias , cum qiabus ara dedicata est. Iupitera saepiendo, seu circumdando dictus Herceus in nobilium Craecorum domibus dicabatur ; hinc Harpocration ut Atheniensium ingenuitatem nosceret, interrogabat, an ipsis est et Jupiter Herceus, & Apollo patrius Mercuriales quoque itatuas dedicando, ollas polentae offerebant mulieres velle versicolore , quare Comicus jam citatus: ....... Ollas istas, quibus Deum
Collocabimus , accipe, capiti impone ac defer
67쪽
Decenter : Usa autem ades cum vestibus versicoloribus ἰAthenaeus memoriae prodidit , hoc ' modo simulacrum Iovis Ctesiae dedicatum . Adhibitum scilicet vas novum fuit duabus ansis , quibus ex singulis pendebat sertum ex alba lana , aliud item ex nava parti illius anteriori erat alligatum, deinde ante signum diffusa ambrosia , nempe libamen aqua mistum & melle ac multiplici fructuum varietate. Statuae quoque honorariae, de quibus alibi sermo incidet opportunus, nihil habebant religionis, nisi a Pontifice dicarentur pane bc vino epulantibus distributo , sive ' in templis, sive in Principum cubiculis collocarentur . XXI. In dedicationibus quibuscunque tam publice, quam privatim factis saepe sportularum fit mentio, quarum nomine non pecuniam, sed cibos intelligendos admonet Annibal Oliverius ' nobilitate EM eruditione spectatissimus, qui lapidum ' auctoritate evincit , siquando sportulae pro pecunia sint usurpatae, statim esse additam
nummorum copiam: ac quemadmodum simplici sportulae mentione argumentatur indicari cibos , sic Acronem,& Gorium ' in partes trahens ostendit, cibos sportularum nomine distributos panem fuisse ac vinum, aut potius crustulum, placentae genus, ac mulsum, quae minime fuisse in epulo comprehensa manifeste tradit Spoletina inscriptio apud Gruterum. Epulas vero in omnibus fere dedicationibus esse datas aperte constat . His largitionibus preces aliquas hymnosque sacros, ac cyclicas saltationes fuisse de more additas vetus monumentum indicat in Mu- seo
68쪽
seo Etrusco, ubi ' circa arborem Salii pariter, Saliaeque virgines saltationem cyclicam, sive orbicularem agunt gressibus regressibusque stropheia dc antistrophen exprimentes ad fistulae modos , dum interea crepantibus buccis choraules canit , adstante choriphaeo totius cantus musici moderatore. Verum quum antiqui codices horum rituum testes interierint, tuum hac de re, Lector optime, judicium esto , ac si privatam idolorum dedicationem nihil, nisi meram fuisse encaeniationem, seu primum cultum adorationemque illis habitam arbitrere, non repugnabo. Nec vero existimes velim, solas Deorum statuas, sed & mortuorum hominum a veteribus privata religione dedicatas, unde idololatriam liabuisse vires Se incrementa divinus ille spiritus ' aperit, qui ipsa veritas nuncupatur. Cujus superstitionis exemplum patet clarissimum in quadam Charde apud Apulejum , quae ' dies totos, totasque noctes imsuinebat luctuos desiderio, em imaginem defuncti mariti quam ad babitum Dei Liberi formaverat , a o fruitio divinis percolens bonoribus ipso sese solatio cru-Aabat. Sed haec superstitio alibi in scenam veniet. XXII. Quoniam ut consecratio legitima haberetur, lemnis etiam oratio secundum Firmicum requirebatur, postularet hic locus, ut eam verbis exequeremur . Nullus dubito, quin illa oratio conceptis verbis recitaretur rnon modo enim in sacrificiis, ne quid praeposterum diceretur, semper praeibat ' aliquis, rursumque alius dabatur custos, qui diligenter attenderet; sed in votis etiam quibusicunque concipiendis praeibat haruspex , aut alius minister; itaque matrona apud Juvenalem ' pro citharaedi victoria,
69쪽
. . . . fletit ante aram, nec turpe putamitPro cithara velare caput, dictataque Ῥerba Protulit, tit mos es, ta' aperta palluit agna . Quae autem in consecrationibus oratio , quaeque verba prisca ac solemnia recitarentur, omnino latet; cum libris enim sacerdotalibus interciderunt . In sacris Isidis, ut narrat Firmicus, illius simulacro in lectica posito, postquam populus per numerum digestis fletibus lamentatus esset, hymnosque cecinisset, ac jacentis statuae membra composita saxumque erectum fuisset ornatumque , tum omnium, qui flebant, Pontifex ungebat fauces , lento murmure
ita susurrabat: considite ' initiati sacris NMminis servatoris: es enim ex labore nobis saltis . Cum felici hac adclamatione ab Epoptis de Mystis fieri solita congruunt haec apud Apulejum ' promissa sacris ejusdem Isidis. initiatorviῬes autem beatus, vives in mea tutela gloriosus: e 'quum spatium seculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo , me , quam ωides Acherontis tenebris interlucentem, quisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse tibi propitiam adorabis. Σuod si sedulis obsequiis, Ur religiosis minisseriis , M' tenacibus testimoniis numen nostram promerueris; scies ultra statuta fato tuo mihi licere . Sed
haec neque oratio fuit, de qua nunc quaeritur , N ea varia esse debuit pro varietate Deorum, ut diversae fuerunt
hymnorum species, quarum hae usitatissimae ; hypingos Dianae , Apollini paean & prosodia ; Dionysio dithyrambus ς Cereri julus; Veneri erotius seu amatorius. XXIII. Nunc instituti ratio ad multiplex Adorationum genus nos compellat, atque, ut ordo servetur aliquis ,
rem a Firm. υς. eri, Metamorpb. XL
70쪽
rem in certa quaedam capita distribuemus. Primo qui manuum gestus in adorationibus ; deinde qiΜ motus, statusve corporis ρ tum quae vestes essent breviter exequemur; postremo nonnulla devotis admonebimus. I. Adorare nihil proprie aliud erat , nisi manum ad os referre de osculari: hinc Minucius in Octavio r fmulacνο Ser pidis vise , ut vulgus superstitiosus solet , maratim ori ad movens osculum labiis pressi. Manum ' ad os referebanteo gestu, ut digitus index in pollice resideret. II. Solebant quoque manum aversam ad osculum admovere: quandam enim esse in dextera religionem putabant , quae osculis aversa peteretur. Lucianus ' hic notat, consuevis se pauperes interdum pro sacrificio manus tantummodo osculari. III. Dii si superi colerentur, supinae in caelum manus protendebantur, quare Horatius inquit:
Caelo supinas si tuleris manus siente luna , rustica PDllide .
IV. Sacra si fierent Diis inseris, ii demissis ad terram manibus invocabantur, atque ex Etrusco ritu inter libationes patera quoque de simpulum invergebantur. V. Aliquando manum ad os reserentes capita submittebant: qui aderat, inquit S. Hieronymus, deosculari ' manum, in capita submittere. VI. Deorum signa, praecipue genua amplexabantur in magno vitae discrimine constituti:
. . . Divum amplexae s Macra tenebant. UII. Deos tangebant manu vel expansa, vel supina, nunquam ' digitis pectinatim junctis . Religioso hoc tactu,