De initiis ecclesiae Forojuliensis dissertatio, historica, chronologica, critica, profanosacra. Accessere appendices tres 1. Praesulum forojuliensium ... 2. Diatribam de ecclesia ... 3. Notas uberiores in Concilium Arelatense, ... Auctore Josepho Ant

발행: 1680년

분량: 294페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

231쪽

ips DE INITII sminus quam in aliis Regionibus eidem subditis, peregrinum D i sse suspicari fas est, quod illa linguarum dc disciplinarum

altrix & Magistra semper habita fuerit. Igitur cum Hilarius, parentem suum in Christo, litora expetiisse , iu quibus barbara esset Romana eloquintia, tradidit, nedum Graeciae, sed & Europae fines praetergressum esse , significasse videbatur. Quae interpretatio probabilior inde exiitimata abs me fuerat, qubdeo conveniant Ecclesiarum Arelatensis, Reiensis, nostraeque Legendaria expresse utique tradentia S. Honoratum, Patrum

visendorum gratia, in aegyptum se contulisse. Movebant etiam vitae alia S. Capras j apud Lirinensem Chronologiam,

quae emensis terra marisque immensis spatio, S. Senem cum H norato in Provinciam regressum esse produnt.

HAEC, inquam, aliaque , Honorati in Agypti solitudines discessum mihi persuaserant, sed cur ab hac sententia penbrecederem fecerat praecipue , summi viri non minus eruditione, quam pietate praeitantissimi Ioannis Baptistae Roberti Ecelesiae Dracenensis Decani auctoritas, qui praememorata S. Hilarii verba , de ea litorum expetitione qui bis barbara esset Romana eloquentia, intelligenda esse, quas hyperbolice & oratorio stylo, quo pollebat Hilarius, conscripta & pronunciata , interdum conjegabat, ex his praesertim , quae S. Hila: ius, desubito Honorati regressu post obitum fratris sui in Achaia reponit. Quod quidem necessarij colendissimi judicium, quam grave & veridicum , in eo , sicuti & in aliis omnibus, fuerit, ostendit mihi tandem Praefatio Cassiani ad XI. Collationem , iuqua ita Honoratum de Eucherium, ad quos consequentes Collationes diriguntur, affatur Scriptor ille et mi o Sancti status Honorate o Eucheri, tanta illorum sublimium mirorum, a quium prima Auachoreseos instituta suscepimus , laude flammamini, ut unus quidem mestrum ingenti fratrum caenobio praesident , congregationem suam qua quotidiano Iancta coaversationu mestra docetur intuitu, illorum quoque

232쪽

ECCLESIA FOROJULIENSIS . is

Patrum praeceptis optet institui: alter mero ut etiam corporali corundem

laetificaretur assum, Agiptum penetrare mola rit, ut hanc quasi fluoris Gallicam retore torpentem Trouinciam , ad illa. quas Sol justitiaeproximius ressicit terras, maturo evirtutum fluctibi a redundantes, melut turtur cassis uis tran volaret, O c. Hactenus Cassianus, ex cujus orationis contextu in aperto est, eum de quo posteriori loco praefatur , esse Eucherium , qui tali lustrandae Agypti studio flagrasse dicitur. At si Honoratus, quem prius allocutus est , tanquam ingenti Dirum Caenobio praesidentem, si ille, inquam, Agyptum peragresset, haudquaquam id memorare praeter musisset Castianus, unde ut pote major commendatio & copiosius ad Honorati laudes argumentum desumi poterant Imo si Honoratus hanc Regionem invisisset,non postulasset a Cassiano de his informari,quae in ea observabantur circa Anachoreticam disciplinam i Collatorque Lirinensem Fundatorem ad semetipsum, ejus rei ergo , remittere poterat, & haud dubie remissi ei. SED haec de Honorati peregrinatione hucusque discussa, nequaquam iis preiudicare videri debent, quae superiori cap. III. reposuimus,autumantes aliquot annos ad eam insumptos fuisse, debuit cnim diutius in his partibus commorari S. Abbas. Nedum enim creditu dissicile , sed plane impost bile, qui rem

otiosius expendet, arbitrabitur, eundem adhuc adolescentemta annorum ad summum X X v I l. e patria sua, quae erat ipsa Provincia Narbonensis antiqua, vel Burgundia, in Peloponesum velificasse, fratreque Venantio ibidem mox decedente, confestim pedem in Gallias retulisse Monasterio praeficiendum. Haec, inquam , non cohaerere , sed corruere prorsu, videntur ,

nisi quis dixerit ipsum , temporum spatia quae ad maturitatem deerant, vel in Italia , ubi blandissimas moras nexuisse refert S. Hilarius, vel apud Forumquiij, aut in deserto cypro se suburbano , transegisse s quanquam & illa, citra explicatius te stimonium , asseverare non praesumerem.

233쪽

io 8 DE INITIIS

CAPUT V LSingularis Lirinensiam Regula genuinis quibusdam

characteribus adumirata. SPici Atrs illa Lirinensium Regu Ia ignota hactenus, quae

forte in Bibliothecarum angulis cum pulvere & blattis do pugnat , ab Orientalium institutis diversa non existimatur, ab eodem saeptiis laudato laudandoque P. H. de Noris. Nos in

re plurimum incerta, certum ex omni parte assequi non pollicemur , qui ad fontes saltem manus intendere in magnam accessionem computaremus ; sed hic tantummodo consecturas nostras praemittimus. Igitur quantum ex Lirineusium mon

mentis aliquid assequi fas fuit ;visa est eorum institutio, quae utique Coenobialis potissimum fuisse putatur, in multis quadam Anachores eos observanti; , quasi sublimioris perfectionis sale condita; adeo ut admirabili animi prudentia Fund toris, eremiticae coenobialis Regula copulata, illiusque asperitas tantundem alterius suavitate temperata fuisset.

S E D .ne quibusdam nostra videatur opinio singularis , praestat hic paucis ejus argumenta perstringere , quorum haec praecipua censemus. I. Quod S. Eucherius histoc ad Hilarium de ejus in insulam reditu (in qua totus omnino est in eremi desertique, nec non veterum Anachoritarum laudibus) divisis cellulis Lirinenses habitasse testetur: haec nunc, inquit, hal et sanctos senes illos , qui Amsis eellulis es artas patres Gallus noctris intulere. Hieronymus e contra Orientalium seu Agyptiorum Monachorum vivendi rationem describens Spipi. XXI L ad Euctochium haec habet: matient separati, sed iunctis cellulia: in quo observare erit discrimen omne ab Eucherio inter Lirinenses ec

234쪽

ECCLESIAE FORO JULIENSIS . iss

& AEgyptios animadversum , in eo versari , quod scilicet priores divisis cellulis vitam degant, quas alij ex Hieronymo conjunctas habent. Insinuat igitur Eucherius his verbis, nedum Honorati sui discipulos ad AEgyptiorum imitationem pervenisse, sed hoc insuperadjecisse ut separatis domiciliis eremum incolerent. II. Id As separatim dispositas cellulas designare videtur auctor vitae S. Virgilij, ante Arelatenses insulas, Abbatis Lirinensis, quae extat apud Barralem I. p. chronologiae Lirinensis, notat siquidem ei familiare fuisse super gregem ellcubanti, noctu eorum tuguria ad litus maris lustrare: Testet, inquit, ivimicus quod perdidit, dum sngula noctibus pastor egregio , ne aliquid

adversi contingeret, ovile Dominieum tiruuiret ad litus aequoris; id enim importat verbum circumeo , hic adhibitum. Hinc Sidonius lib. IX. O . III. ad Faussum, Lirinensium cellulanorum Sena tum commemorat, quae eodem redeunt, hancque cellularum

divisionem subindicant. III. Huc etiam spectat quod ab antiquis Scriptoribus, Lirinus eremi denominatione distincta fuerit. Eucherius namque jam laudatus Epistolam suam ad Hilarium de eremi laudibis insocripst. Idemque lib. I. instructionum ad Salonium suum , inter

alia laudat et quod vix dum decem annos natus eremum ingressus ister illis sanctorum mavis, non solum imbutus sed enutritus sub Honorato fuerit. Faustus quoque in Panet r. S. Maximi: ambit bat ibum proxima eremo Civitis, quae inter locum hy insulam ut vostia, interjacet. Tum ipse Apollin. Sidonius jam laudatus in memorata Dispad Faussum, eum ita affatur : precum peritus instilanarum, quo de palei ira congregationis eremitidis in urbem quoque trabstulis: Et alibi in Eucharissico ad eundem , eremiticum Lirinensium institutum proprius designare videtur , t rm in eorum austeritatis delineatione , cum in exquisita tot Patrum aegyptiorum recenso ne

qui Anacho resim majori laude sectati sunt quales sane fuere Elias, Joannes, Or, Ammon , spectabilisque ille paphnutius

235쪽

Zoo DE INITIIS

tam studiosus vitae Anachoreticae cultor, ut teste Cassiano Cottat. XVIII. cap. X V. eidem , caeteri Anachoretae Bubali (hoc est bovis sylvestris cognomen indiderint, eo quod ingenito desiderio , Abiudivis semper habitatione gauderet. Sidonius itaque tot insignes Anachoretas ( quorum vestigiis inhaerebat Fausius, ecnostri Lirinenses,) concelebrans, non obscure signiscat hane vivendi rationem Lirini ut plurimum viguisle : & illa eremi toties repetita denominatio idipsum arguit. Caeterum Eremitae& Coenobitae aperta differentia est sinis exim Coenobit aere fi omnes semcruct Icre in mortificare moluntates : Sremitae merb persectio est, exutam

mentem a cuncti I habere terreno, ait Joannes Abbas , apud Cassian. Collat. XIX. in qua prolixis succique plenis ratiocinationibus utriusque vitae conditiones persequitur , in quibus non moror.

Neque enim ego eremiti eam disciplinam Lirini ex omni parte viguisse , sed hac ipsa Anachore si illorum regulam plurimum respersam fuisse contendo praecipue , ex illa jam memorata cellularum separatione. Siquidem si divisis cellulis Insulam colebant , divisim etiam victitasse conssequens fuit. Quomodo enim domiciliis segregati homines, tam facile , quam regularis observantia deposcebat,cotidie e positis circum oram cellulis inter se dissitis ad commune coenaculum convenissent EQuorsum statis horis ad preces, aliaque Coenobilicae vitae diurna munia E Haec quidem aliquando conjunctim obire consuevisse non negaverim, sed hic, quod ordinarie servabatur, inquirimus.

IV. Haec, de Lirinensium victu separatim sumpto, observatio nostra, manifestior fiet ex vitae actis S. Caesaris a Cypriano Tolonensi magni nominis Praesule conscriptis: in his siquidem juvenis admodum notatur Cellari j ossicio functus csse,

in quo sodalium , alimenta ultra canonem appetentium C dia expertus, ab eo e effare coactus fuit. Pes breve tempuet in Congregatiovis Celtarium eligitur , coepit igitur illis mi e largiri quibus es

236쪽

ECCLESIAE FORO ULIEN SI S. et oi

set necessarium, etiam hi abstinentia amore mhil petcrent: quibis mero cognoverat necessarium non esse, nihil dabat, quamvo mel erit accipere. At quis non videat haec in communi Coenaculo praestari non potuisse, ubi in quosque accumbentium rata pars dividebatur , tantumdenque qui abstinentiae, quam qui gastrimargiae animo ferebatur, acciperet Quisquis igitur in eellula sua, quam a sodale divisam occupabat, cibum sumere eonsueverat , qui enim aliter fieri potuisset quive alias fratrum in se animum cellararius exaceibasset E Sed & ipsemet B. Caesarius novissime Monasticen professus, immodica GJclione imbecille ad lesentia corpua Frangere solutatua, exigui oleria seu pulticulae coetone,

quam vominica He parabat utque in aliam Dominicam , contentus

fuisse,ilaudatur apud eundem Cyprianum. Quorsum autem hanc in communi triclinio, vitae asperitatem servare fas fuissset E erat ergo victus & alimoniae suae penes se arbiter Caesarius, quantumvis juvenis: erant & Lirinenses reliqui, in quo Anachoreticae vitae sublimitatem propius attingebant. Nam& Coenobitat in mensa adunati victitabant, teste Hieronymo, loco cit. Post precet, inquit , unaqueque decuria , cum suo parente, pergit ad mensam, nemo comedena loquitur,et c. Sacra quippe lectionaecena condiebatur ex laudabili Cappadocum Monachorum , seu parentis eorum Basilis in omnes derivata consuetudine, ut testatur Cassianus lib. IV. de institui. renunciant. cap. XVII.

237쪽

DE INITIIS CAPUT VII.

Lirinensium institutio ex aliis monumento indesigata. , illustrata. o o superiori capiti finem imposuit Cassiani testimo

niam , revocat mihi in memoriam laudatum Archimanis dii tam monastici instituti scientissimum, quemque adeo , quae in Piouincia (cujus erat & in qua degebat regulae vigebant, fugere non poterat, Anachoreticae professionis quaedam vestigia in Lirinensibus advertisse: nam in Praefatione XI. Collationis ad Honoratum m Eucherium , hos ita affatur: mos tanta illorum sublimitate mirorum a quibus prima innachoreseos inphtuta suscepimus laude flammamini, ut unis quidem mestrum ingenti patrum Caenobio praesidios ( Honoratus scilicet) songregationem suam , qua quotidiano sanctae conversationu mistrae docetur tatuitii, illorum quoque Tatrum praecepto optet tu tui. Haud dubie hoc opus deprecabatiar Lirinensis moderator, ut stupenda illa tot tantorumque Anachoretarum exempla in suis incentiva suscitarent, quae eos, in qu bqus hanc vitae rationem sectabantur, ad accuratam fervidamque imitationem impellerent. Sed neque venerandis illis sacratioris militiae Monasticae coryphaeis destituta tunc erat ipsa Pro vicia, qui piam Lirinensium aemulationem stimulare eo magis poterant, quod in prospectu adessent, eodem Cassiano adstipulatore , qui in suo ad septem posteriores Collationes

proemio ad fuimanum , Minerviam, Leontium Theedorum Insularum Stoechadum inquilinos, ex quisuis eos extollit praeconiis: quod vati solum caenobialem professionem apprime Monachos expetere , merum etiam Mnachoreticam sitire sublimitatem suo institu-iloclibus provocasseat. Cur igitur ad pios illos ausus provocari non

238쪽

ECCLESIA FOROJULI ENSIS . din

potuissent Ascetae Lirinenses ab Archimandritis Stoechadum ;qui has sane regiones prius incoluisse videntur. Theodorus enim noster ( ut pluribus supra coenobiorum sanctam , atque egregiam.

disciplinam in Trevinctu Gallicano antiquarum mirtutum districtione fud se: caeteri non solum occido regiones, evertim etiam insulas

maximia fratrum catervis florere fecisse laudantur apud eundem Cassianum loco mox citat. Digni plane religiosissimi Insulani nostri ad omne arduum pietatis opus expediti, quibus illi eremiticae institutionis ante signani ( quod de Maximo Reiens , ab Honorato Abbate designato , praedicavit Faustus quasi Helias ad superna migratur ira, Heliseo discipulo , sic icti pastium pietato gratiae, ac praeclara meritorum indumenta quodam viciniae jure , nostrs traderent in se augenda es in illo duplicanda. i re sane faustissimus rei eventus comprobavit, cum sabculis decurrentibus omnis Asceticae disciplinae puritas, gloriaque , tanta exuberantia in Lirinenses transfusae suerint, ut vicinae istius congregationis, aliarumque etiam laudibus omnimodis celcbrandarum , aut nomen Obliteraverint, aut certe suo, splendorem infuscaverint. Haec fuit nostrorum sors felicior, haec Coenobiarchae Honorati merces magna nimis, qua Remunerator supremus, etiam in terris, Parentem in filiis perenniter beare voluit: haee tandem summa fuit discretionis virtus, qua superno assante spiritu regulam suis concinnavit tanta laude ab Arelatensis Concili j Patribus, maximaque prostentium utilitate aeque comprobatam. Eam autem in facie quidem Coenobialem , in pluribus Anachoretico exercitio nobilitatam , eo libentius praefatae auctoritates sentire suadent, quod ambas illas pro sestiones multa sibi invicem praestare, apud omnes sit in confesta: nam & Coenobitae Anachoretas de Anachoretae vicissim Coenobitas generant. Unde potuerunt

invicem ab Honorato Apotiusti biritio ( ut ait Eucheri ui) et i-gare radiante, felici conjugio invicem copulari & ita inter se

239쪽

xo DE INITII saltemperari, quo utriusque (quoad ejus fieri potuit fructui& merita sui perciperent, nee tamen utriusque pericula, vel aculeos experirentur. Et quidem cui hanc caelestem commixtionem conflasse contigerit, illi jure Poetae trita sententia adscribi potest. Omve tulit punctum, qui miscuit utile dulci. Atque illud retulisse, & in Gallias aut primus, aut inter primos vigere procurasse videtur Honoratus noster. Cujus tamen vitae generis quaedam vestigia conspicua tunc erant apud

Orientales ex Palladio cap. LXIV. in Ammonio , aliisque, ne quid usquequaque novum nos imaginari aliquis putet. Cum haec etiam institutio omnium laudatissima sectatores in Occidente praestantissimos, summo religiosi ordinis, Ecelesaeque decore nostris adhuc temporibus habere glorietur, in venerandis Sancti Brunonis Discipulis Carthusianu vulgo nuncupatis , qui exquisita illa vitae Coenobilicae eum Eremitica consociatione ( quod nulli regularium Congregationum hactenus evenisse notatum fuit) ita primaevam regulae districtionem, ita sincerum Fundatoris spiritum imbibunt, retinentque , ut non modo Catholicorum omnium , sed & eorum qui extra Ecclesiam sunt, admirationem & reverentiam in se concitent,

eique qua olim Lirinenses disciplinae , sanctitatisque laude,

hae in tacet temporum floreant de celebrentur.

S-s igitur veri est regulam illam Honorati plane

mirabilem, eujus ope tot in caelum montes, tot in Pontificium ordinem, tot in religiosae institutionis propagationem subvecti sodales, diutius apud Lirinenses invaluisse. Quatenus enim substitit Monasterium, sacratisque domiciliis, fidei rereligionis perduelles pepercerunt , eatenus prioris viguisse disci alinae integritatem nemo dissilebitur. Esto enim Mariamus Abbas ( quod testatur scriptor milae S. Eugenili Iurens Abba,

240쪽

ECCLESIAE FOROJULIENSIS. ro

tu cap. XV.) Agaunensium regulam expetierit ; attamen illud ad commissi gregis spirituales profectus, eoque animo quo olim Honoratus Anachoretarum, aliorumque Patrum mores de institutionem accipere peroptaverat , a Marino tantummodo factum esse, credibile est. Priorem ergo regulam de i pse S. Marinus de qui subsecuti sunt SS.Aygulius de Porcarius,Cono aliique insignes Asceterii rectores, ad se haereditario, quasi jure transmissam , tanquam suavissimum parentis pignus, seu testamentarias tabulas, religiose coluerunt, observarunt de complexi sunt: e quo sic contato pietatis germine, tot plantae feliciter succreverunt,( non enim potest arbor bona malos fructus sacere; ut cum omnes angusta Lirinus complecti non valeret, in aliud etiam solum transertae sint, unde mirifice Lirinensium familia propagata fuit.

CAPUT VIII. Lirinensium propagatio, , sterilitas in amplissiimam

rursu fecunditatem rege tuam. Uod apposte de Coloniis Romanorum A. Gellius, qui

eas velut Urbia Romi: De simulacra commendavit lib. XVI. cap. XIII. quod ejus splendorem de caetera decora referrent, hoc ipsum de Lirinensium domiciliis in variis Galliarum partibus constitutis dicere liceat: Siquidem in iis primi de antiquioris A sceleri j observantia sic custodiebatur , sic eadem vitae consuetudo, vigebat ut utrobique Lirinum cernere esset. Et plures sane ejus instituti Congregationes etiam primis exordii ipsius temporibus floruere; nam Calmeliacense Coenobium in Arvenia sub S. Eudonis venerandi Lirini Ascetae moderamine

SEARCH

MENU NAVIGATION