De spectris, lemuribus et magnis atque insolitis fragoribus, variisque praesagitionibus, quae plerunque obitum hominum, magnas clades, mutationesque imperiorum praecedunt, liber unus. In tres partes distributus. Omnibus veritatis studiosis summe util

발행: 1687년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

D g Spe e TRI s. iii Gentiles quoque crediderunt, ut eX Boni o . scriptis ipsorum intelligitur, unum-m- quemque hominem bonum & malum genium habere. Illum homines incitare ad virtutes, eosque defendere: hunc vero homines laedere ubicunque poGsit, & ad mala hortari. 1

Si majores nostri dixerunt de aliis quo qui peregre fuit, vel ex hac vita deccssit , quando aliquid audiverunt vel viderunt, Spiritus illius est : potest

esse, ut non putarint animam ejus, sed angelum ejus.Quod si putarunt animas esse,ut posteris temporibus ab omnibus creditum fuit , quando nunc in hoc , mox alio in loco spiritus se conspiciendos praebuerunt, errarunt, ut in multis aliis quoque rebus. Animae enim statim in aeterna gaudia vel aeternam damnationem colliguntur.

Si doctores suum fecissent Oiscium,& plebem sibi commissam recte institui si tit de hoc & aliis doctrisiae Chria

Bianae capitibus, aut saltem lectionusacrorum librorum ei non interdixi Lseiit , de hac re & aliis de quibus hodie contenditur , recte sensissenta

242쪽

C A P. XII. De sanctis Patribus, Conciliis, Ponti cibus, ct pusio, qui dicunt ani

mas apparere.

OBjicitur nobis sanctorum Patrum

uilioritas , nempe quod D. Am-- brinus de S. Agnete scribit , D. Augu- sinus de S. Felice, de quibus supra habuimus : Abdias in vita Aposolorum, quod Thomas post mortem apparuerit& concionatus sit. D. Gregorius in suis dialogis, varia & miranda scribit: inter alia multa exempla recitat de mo tuis qui apparuerint, opem postula rint, de quibusdam sanctis, ipsis etiam Octotis , qui aliquos lethaliter decumbentes paulo antequam objerunt, inviserint: & alia hujus generis , quae omnia qui volunt ipsi legere possiunt. Fertur Hieronymum apparuisse D. Aurusino. Hoc loco nolo functos Patres vanitatis arguere. Sciendum tamen est, eos non dicere quod illos qui apparuerunt , crediderint animas mortuorum

osse , sed loquuntur vulgari more.

Quod

243쪽

D a s p et e r I s. SIi quod vero D. Gregorii dialogos atti' o ub=Πnet, non possum dissimulare id quod

ante me multi alii observarunt,) mul--P ta illis contineri quae nequaquam Vert

similia , sed fabulis anilibus similia sunt. Non quod sanctus ille Pater ex malitia ea scripserit : sed quia nimis

fuit credulus, & multa ex aliorum potius relatione in suos libros contulerit, quam quod certa & explorata haberet.

Hodie quoque multi sunt pii & hon sti viri, qui hoc vitio laborant, quod

nimis cito credunt: seque aliis regendos praebent. Ex se alios metiuntur: puderet eos aliquid falsi asserere : ita putant alios quoque affectos , qui eorum simplicitate & bonitate abutunt tur. Hi interdum magna pericula propter suam illam credulitatem incurrunt. Deinde aetate Gregorii coeptum est illis apparitionibus & visionibus multum tribui. Vera quoque &simplex doctrina illis ipsis temporibus valde coeperat labefactari: Plurimum autem refert in quae quisque incidat. Ipsemet fassus est sua tempora. Studiosus itaque inhaerendum fuerat 1, eris liter. , neque quicquam recipiendum, quod illis non est consentaneum. Quidam eum excusantes dicunt, quod

K et id q

244쪽

134 PAR s S E e u N O , ideo dialogos suos miraculis & prodi gus referserit, ut pertinaces & duri Lo Obardorum illis exemplis

mollescerent, veramque religione amplecterentur , quam tantopere inse Gati fuerant. Quod autem nequaquata

utrie sit his adminiculis , fietis scilicet'

narrationibus, propagare veram fidem

τι - qiuasdam approbarim libros item qui de illis extant, quosdam ad aedificationem simplicium legendos peri m-λint , quosdam vero libros Sc appar tiones plato e rejecerint. De concilio Coh stans iensi fertur , quod hanc apparitionem approbarit: Decanus quidam cum abdica Et se de- canatu in heremum pros elus est , ut scenitentiana ageret: post obitum apparuit sito Epi copo , eique indicavit

quo i l. la ipsa hora qua obali, triginta' millia hominum e vivis disc6sierint ἰ ter quos omnes, s/a duntaxat & D. Bem nardi anima aeternae salsitis factae siue consol tes , tres in purgatorium descen-ebh--- dςxi in t a xζiiquRe in aeternam damnatio OP eptus ti c. cilia autem dc Eceloari non

245쪽

non posse errare, eo quod asincto S Dritu regantur : Ipsum quoque dominum Mati. 14. dicere, Novissimis temporibui fini Ana . prodigia, uifferrposse ν, etiam electi seducerentur. Ideo concludunt, haec esse credenda quae de illis apparitionibus dicunt. Verborum Chrini non hic sensus est , quod electi in errores nunquam ivduci pollinas rem enim aliter habere, multis egregiis exemplis ostendi potest) sed quod

in illis non perseverant, tametsi vix Mne vix quidam emergant. Dic, quae',

quinam convenerunt in vetustis conciliis nonne sancti Patres' Illos vero constat in multis capitibus inter se fuisse discordes, idque scriptiS contrariis ostendisse: quin aliquando sibi ipsis contradicunt, ideoque non semper recte senseruit : ipsi nos subinde ad verbum Dei tanquam fidei certissimam normam & regulam , remittunt. Exempla non desunt , quibus potest ostendi vetusta Coneilia in quibusdam dogmatis errasse. Arim ne e concilium , Arrianorum dogma probavit. besinum secundum Eu ehι ii subscripsit. In concilio Carthaginens , quod Cyprianus collegit, etiam contra scripιurm pronuntiatum suit,

246쪽

fuit,&c. Quid posteris temporibu

facturn esse dicemus Notum est e3historiis, quis eoncilia aliquot seculii indixerit, rexerit , & quibus de rebur praecipue tractatum fuerit : quidqui plerunque mox consequutum sit, hoc eli feralia. bella & caedes. Si vetusta alia errare potuerunt, cui mirum vide bitur illa quae interea temporis cela 'rata sunt errasse Sed quod appari tiones illas attinet, iit aliis omnibus ominas, de his tantum agam , Dic, quaeso, quis conciliis diceret, num Haec vel illa apparitio vera fuerit vel fieta Nullum certe concilium effce-lre potest, ut mendacia quae sparguntur, vera esse incipiant, si ipsi vera esse

assirmarint.

Post eos Non minus stultum est si dicatur qui conciliis omnibus su- appis, iiivia perior haberi vult) hoc vel illud mira-n s. culum, quod in coenobio aliquo ed, tum esse dicunt, confirmasse. Quomodo enim Pontifex Romae tot locorum intervallis disiunctiis, melius scire rem aliquam potest, quam illi qui illis ipsis in locis degunt Pontisce

confirmante hanc vel illam animam

conspectam esse , qui nihil aliud habet, quam quod ex illorum, qui fort.

247쪽

D a S p x e T Rii s. et Irnovas peregrinationes & pecuniae aucupia instituere volunt , Termonibus vel literis intellexit , statim absque contradictione credendum est : si alii. qui omnia explorata habent diversum attestentur, vana esse oportet omnia.' Cogita quaeso hac de re: Antea omnes dubitarunt num res aliqua ita haberet : clim primlim Papae calculi accessit, aut Clericus aliquis in somnis vidit rem ita habere, nefas est postea dubitare. O tempora, δ moreό lQuod alios homines laicos, ut vocant, & plebeios attinet, qui dicunt se aliquem post obitum ipsius vidisse, audivisse, novisse, cum eo collocutOS esse: facile quidem concedo, eos aliquid vidisse & audivisse , & omnino pro certo habuisse quod fuerint animae, & quod loquuti sint cum illis :quod vero revera animae fuerint, non

sequitur: multo minus quod corpore& anima homo aliquis defunctus ipsis apparuerit. Nam novissimo tandem die animae ad corpora sua redibunt. Animae spiritus sunt : spiritus vero sunt invisibiles, nisi externas aliquas formas assumant, quare non ita possunt conspici. Quod enim anima , ut

boni & mali angeli, formas aliquas in-

anin dis

248쪽

α18 P 4 R. s S E C UNDAduant,Jacrarum literarum testimoniis probari non potest. Ad haec certum est , saepe illorum formas, a quibus anima per mortem nondum avulsa est ut quum quis lethaliter decumbit)non minus videri, quam illorum qui illinc excessierunt. Non igitur necessarium est, ut Spectra quae vi lentur animas esse credamus. Ex his intestignquid de narratione Platinae , Nauclerialiorum sentiendumst, qui scribunt Episcopum quendam vidisse Benedictum 8. Papam in solitudine sjamdudum mominum) nigro equo in dentem, rogat umque eur ita nigro equo veheretur, admo

nuisse episcopum, ut pecuniam in ustae pauperum collatam s sed nefarie in alios usus reservatam ) pauperibus qui-bπJure debereιur , dbtribueret. Circunferinitur alia quoque hujus fari

naes

C A P. XIII. Au ins ex purgatorio ct limis

puerorum redeant.

QVod animae que in eaebos vel infes 1 translatae stat, ex illis locis ante

249쪽

ante diem extremum non redeant nea sue appareant , fortassis quidam noti inviti concederent : sed fingunt tertium esse locum, nempe purgatorium ex quo animae in terras redeant. Nam contra illas nondum latam esse ultimam sententiam : ideo adhuc posse illas auxilio levari, illas etiam opem petere, ideoque se hominibus conspiciendas praebere. At supra ex diviuno cultra & Patrum seripi. abunde &luculenter probavimus, animas fidelium salvari, infidelium damnari, nulla mora intercedente: ideoque nullum esse purgatorium. His opponunt varia argumenta x inter quae illud vulgare quidem, sed praecipuum videtur quod dicunt, neminem salvari qui non ab omnibus suis peccatis expiatus sit : nobis vero peccatum ad sepulchrum usque adhaerescere. Si dicamus puritatem non in operibus nostris aut doloribus quos perferimus , positam

esse, sed Deum per fidem in Filium suum chrisum Jesum qui es unica nofra redemptio,jusilia , satu actio, s pretium

pro peccatis nos justos, efficere 'resspousant, Fidem in nobiτ imperfectam esse, optimor quosque quando hinc migram

queri

250쪽

L io'ΡΑRs S E c u N D Aqueri. Deum itaque tales homines non recta in caelum deducere, & quia fide non prorsus sint vacui, eos ad inferos non statim detrudere. Locum igitur esse interiacentem, qui vocetur Ignioe purgatorius, in quo animae ab imperfectione quae in morte remanserit ex pientur , & ex quo per viventium merita , & per largas indulgentias liberentur. An vero hoc non est nostris doloribus & igni externo tribuere ,

quod soli supplicio Christi tribuendum

erat: An non Chrisus nos docet , ut si fidei imbecillitatem in nobis sentimus , cum Aposolis clamemus, Domine , adauge nobis fidem' An Deus preces suorum fidelium in agone mortis exaudire dedignatur Christus di-lcit, Qui lotus est , non opus habet nisi ut pedes lavet , sed est mundus totus :Nob propter dignitatem fidei nostrae , sed ex mera graιia nos vuli salvos face

re. Haec vero nobis per fidem communicatur. Ut si opulentus aliquis cibum & potum aliis gratis distribuat,& quidam vasculo ligneo, quidam fictili, quidam argenteo vel etiam au reo exciperent, vel , si Princeps ali-ἔuis nummian ureum in singulos di. ribuat, quidam manu aegra , quidam

valida

SEARCH

MENU NAVIGATION