De spectris, lemuribus et magnis atque insolitis fragoribus, variisque praesagitionibus, quae plerunque obitum hominum, magnas clades, mutationesque imperiorum praecedunt, liber unus. In tres partes distributus. Omnibus veritatis studiosis summe util

발행: 1687년

분량: 354페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

Verbi , s s. s folio , Olim erant Delphis in Boeotia, Deia,Sc aliis in locis quae ipse nominat , oracula : nunc postquam chriniu omnibus undique praedicatur , cessavit haec insania, &c. Ad hunc modum scribunt etiam L mmius , & alii. Postquam nostro tempore , traditionibus humanis repudiatis , Euangelieam doctrinam avia do amplexi si maus, apparitioneS anum arun, sive spirituum tantiis non eV, nuerunt. Aut quis , quaeso , animam vel spiritum audit errare , & ut voeant) suffragia petere Tumultus illi nocturni spiruuum rarius exaudiuin

tuta

ua fit causa quod nostris temporibram pauci spiritus consticiantur

pet auctantur. T Ux ferbi Dei pellit spiritus illos ,

- - qui sitias res libenter in tenebris expediunt. Accedente clara luce, umbrae & tenebrae evanescunt. Princeps tenebrarum horret lucem , & ubi homines Deum Patrem per solum

292쪽

- Chrsum adorant, in ipsum credunt,& illi soli se committunt , non habet locum. Si homines verbum Dei magnifaciunt , non sinit eos ita decipi &falli, ut illos qui praeter Dei verbum alia admittunt. Jocum quendam hoc loco dissimulare non possium : Clim mentio aliquando incideret quodam loco, de vitionibus& Spectris,quidam Euangelicus dicebat cuidam Papisiae, Vel hinc colligere debebatis nostram religionem veram esse, vestram falsam, quod ab eo tempore quo Eu gelium nobis praedicatum est, pauca Spectra conspiciuntur. Alter respondebat amo, imb hinc colligere debetis, vestram religionem malam ςsse, nostram bo- nam: diabolus enim illos insectatur, quos metuit sibi elapsi ros.

Non dissimi e quod AEneHin exobbio Didius qui postea rapa factus, Pius multos, in u. dictus fuit ) in bifloria concilii Bagi., δετὰ ' lims; , ex vita S. Benedicti patris senem. monachorum recitat ille monasterium quoddam sanctoru virorum visitanS, infinitas daemonum vidit catervas,qui cum sanctis patribus conflictantes,bona quae illi patrabant opera, perturba. fg conabantur, mox ad nundinas mul-

293쪽

tis mercibus multisque contractibus frequentes se conferens , unicum dun taxat daemonem , eumque tristem &ociosum in specula quadam constit tum aspexit : miratusque senedictus, quod locum sanctum & orationi dedutum daemonibus plenum , locum a tem prophanum & perjuriis aliisque delictis occupatum , ab uno tantum daemone custoditum invenisset , adju-xavit daemonem ut sibi causam proderet. ille respondit, locum sanctum eXPugnatione daemonum indigere: qui autem sua sponte peccarent , his non opus esse fraude diabolica. Interrogo te Papista, an non idem vetustis temporibus Genriles dicere potuissent christianis, cum interso Drent cur oracula. ipsorum conticui Gsent item cur tam rarae essent appari

tiones Si spiritus illi vel Pectra sunt diaboli, cur dicitis & credim animas

esse hominum mortuorum quae spem expetant Veram causam tibi aperiam, urtam rarae sint illae visiones ἰ Quoniam diabolus videt nos ipsius versii-tiam & dolos intelligere , alios sectatur, aliis insidiatur. Ut clim noctu digitos pedis alicujus reste vis confringere. ut solent aliquando homines

294쪽

μ cosis, animi causa iter facientes eum que trahere , si videas eum dolum sentire , statim eo relicto confers te ad

alium qui stertit, ideoque desum non

sentit.

Sunt aliae quoque cauta ob quas rariora sunt hete. Si quis te semel,iterum, tertio fallat, deinceps aperis oculOS, vides quid agat,quid moliatur: ita climsaepius decepti simus ementitis visi nibus, non facile credimus, si nobis dicatur aliquam animam vel spiritum apparuisse. Piscator, ut est in prove

bio, ictus sapit. Ad haec clina pauci nunc sibi metuant a spes tris , facile inmvenirentur , qui quaerere ea vellent, videre imo contrectare, hoc scitur: ideo nemo facile personam induit, aut alias animam esse mentitur. Pueris facilἡ persuadetur adesita virum atrum, proceram taminam , quae in faccum ploranta condat, &c. sed postquam adoleverint , non amplius larvis &hujuscemodi sermonibus terrentur: ridebunt tuam stultitiam si deinceps sic terrere eos instituas. ita, clim pueri essemus in Seripturis: hoc est, sensum earum non assequeremur, potuerunt nobis multa persuaderi. Nunc

illas in omnibus linguis legimus,

295쪽

na S P a C T R I s. z in illis quotideproficimus, non pati mur nobis ita illudi,nec evives apparuetioni credimus. Quot Spectra pepuli Bernensvim monachorum detecta malitia Terriculamenta in hortis & agris eriguntur ad pellendas aveS , quae etiam tandem nugas esse sentiunt, nec

amplius ejusmodi ludibriis abigunturi quid igitur mirum , si post maximam pietatis & veritatis jacturam, homines quantumvis simplices, tandem oculos aperiant e

C A P. III, care Deus fragores in Asitos, ct i conditos strepitus, ante mutation in signes, ct alias 'at audiri. QVod quaedam pr7cedunt obitum

hominum,item insignes mutati ne & excidia, puta fragores mirabiles , & inconditi fremitus, id etiam in bonum fit sidelium, & poenam infid Ilium. His enim ostendit Deus nihil. temere neri, sed vitam , mortem, reS secundas & adversias in Dei manu positas esse. Res nequaquam habent, uet

296쪽

Epicurei dicunt, videlicet Deum non curare sive quis moriatur, sive nascatur, sive bene sive math habeat, sive respublics floreant sive intereant. chris in ipse nos docet, ne passerculum qui

dem p per terram eadere citra Dei voluntate. Solomonis Daniel dicunt, Deum

cor Regis insua manu babere, s Reges costituere atque deponere. Proinde si fragores illos & alia id genus audia. mus , erigere potius nos debent quam terrere. Deinde monet nos Deus his rebus , ne socordes simus &securi, nam omnibus seculis non verbis solum, sed & rebus mirandis suos excitavit. Gentiles quoque miraculosas illas res pro admonitionibus suorum deorum habuerunt: ut passim in historiis eorum est videre. Et si autem pleraque a cacodaemone fieri verisimilest, nihilominus tamen videmus his in rebus Dei optimi maximi erga nos paternam curam & benevolentiam , defensionemque contra insidias diaboli.

Et si enim diabolus irrequietus sit , &in omnes occasiones paratus ad perdendum nos, non tamen laedere nos potest , domino pro nobis excubante, inosque protegente. Impii, qui verbi Vol praedicatioiaem contemnunt his

297쪽

D x SPE e TRIS. 26s rebus terrentur, ut quo se vertant nescientes, fateri cogantur Deum procurare res humanas: bonos item & malos spiritus existere. Alioqui non possent cohiberi,sed majoribus malis ride. les assicerent, nisi Deus hujusmodi r bus terro em ipsis incuteret , eosque veluti fraeno retraheret.

CAP. IV. o pactε illisee gerere debeant, quibus boni vel mali stiritus apparent, ct alia res miranda osseruntur: ct primo loco, qaomodo se Genti

les ct Pu ai in hujusmodi casibua

sserint. UT rectius intelligamus, quo pacto

nos gerere deceat, si aliquid apparet , sive bonum sit sive malum, primo Ioco indicabimus quomodo se Gentiles & Iudaei olim in hisce casibus gesse

rint.

Apud Gentes errantes illi spiritus in s non solam animas se esse dixerunt, sed rite mri etiam indicarunt quid in eorum pra- ρομtiam facere conveniat & expediat :

298쪽

templa extruenda, serias peragendas, atque alia id genus. .

Suetonius scribit caligulae imperato ris cadant clam in hortos Lamianos deportatum, & tumultuario rogo semianibustum , Ievi cespite obrutum esse, postea per sorores ab exilio reve fas erutum, crematum , sepultumque. Priusquam id fieret , hortorum cin des umbris inquietatos. In ea quoque domo in qua oceubuerat, nullam noctem sine aliquo terrore transactam a donec illa ipsa incendio consumeretur.

Apud alios quoque scriptores legimus , illos qui non legitim ἡ sepulti

erant , vel si tempore belli usitatae ceremoniae intermissis fuissent , umbras vel suis vel aliis apparuisse , questas esse, rogasseque ut& justa& aliae ceremoniae in eorum gratiam haberentur : unde Cenotaphia nata sunt, Septimae, Tricesimae, Anniversaria sacra, de quibus multa occurrunt apud Ethnicos scriptores, & apud Lilium Θ.raldum in libello de sepultina , ex veteribus Poetis aliqua commemorantur : item apud Polid. Virgilium de

iuvent. rerum lib. 6. cap. io. Quosdam

petussie post: suum obitum ut sepeliremi

299쪽

Dx Spge TRI s. et tur, supra in secunda parte , I cap. excposuimus. ciem, scribit lib. s. dι L gibus, quod Romulus conditor urbis Romae, non tangis ab Aitiei aedibus inambulans post excessum suum, Proculo Iulio dixerit se deum esse & Quia

risum vocari, temetumque sibi deui , cari in eo loco jusserit. Ovidius seribit lib. s. Fugiorum, RS-mum Faunula s Aeeae Laurentiae uxori illius , nutrici suae, noctu apparuisse, questum esse de miseranda sua morte, eosque rogasse in hoc essent, ut dies illa quo caesus erat, inter feriatos

haberetur. Romani, teste Ovidio lib. a. popal Fastorum,celebrarunt mense Februario

Feralia , quibus diis manibus justa solvebantur,& epulet serebantur ad sepulchra ab his quibus jus erat ibi parenta. re, unde Feralia Festo & Varroni dicta sunt. Ponebantur autem epulae in his sacris super silicem, quae inde , ut Seritus dicit, Silicernium dicebantur: quo vocabulo quidam significari volunt

funebre convivium, quod senibus eX-hibetur. Donatus, S Iieernium esse diiscit coenam,quae infertur diis manibus:

quod eam silentes cernant , id est, umbrae possideant: vel quod qui eans inferant, cernant, neque degustent,

300쪽

168 ΡΑRs Τ et I a &c. Appellabantur etiam Parentalia, sacra in quibus pro parentibus seu majoribus extructae epulae sepulchris ferebantur. Quamvis autem maneS pa vis muneribus placari crederent, lacte, vino, & aliis rebus quarum apud Ovidium fit mentio: tamen etiam mactabant victimas , unde quidam a feriendis pecudibus , Hrίlia putant dicta

esse. Sacrificiis addebant preces , ac- .eendebant lumina. Quum Romani bellis impediti olim intermisissent Parentalia: putabant iratos manes, eam ob causam tempestates & pestem ortam esse, & egressas h sepulchris umbras defunctorum errata cum querelis cis ca sepulchra, item per urbis vias & pei agros. Duravit hoc festum undeciae diebus, quibus nupta a viris secum.

bebant, nubiles nuptias non contra. hebant, simulachra deorum celaban tur. Umbrae extinctorum quum ad epulas venirent, errabant circa sepulchra & pascebantur licernis. lo ria, Mense M o celebrabatur noctu sestum quod initio rumuria , postea Lemuria vocarunt. Hoc festum non multdin a Feralibus differt, quae ad placandos Lemures instituta fuerunt. Di Origine eorum & titibus vide Otii in tib.

SEARCH

MENU NAVIGATION