장음표시 사용
31쪽
tenus proposita est omnibus propitiatio per sidem in Sanguine Christi: quatenus Christus sua pastione instituit causam nostrae liberationis: quatenus obtulit pretium, vi cujus omnia peccata deleantur: qtia tenus demuin humanam naturam suscepit Propter communem omnium redemptionem . Atque haec est voluntas antecedens, 'quam dixi connotare ordinit institutionem.
Nihil imie de violuntate illa sincera , ct benefica , qua Deus quemlibet fidelem , etiam eos, qui pereunt, isdiubat ut falutem assequi possint et imo illam exclusit postmodum sic lo-
qtiendo is Fateor eandem esse de voluntate antecedenti, S. de morte Christi rationem ; sed voluntas illa antecedens con notat, sententia nostra , institutionem remedii, pretii oblationem , redemptionis virtutem , non distribution erro ,
ct applicationem beneficiorum, & passionis Christi, effecta,
atque munera, quae sint etiam extraneis communia. Verissimum est ergo eam Apostoli sententiam, Uult omnes homines falsos feri, accipiendam esse cum Augustino pro generibus singulorum, non pro singulis generum , si loquamur de largitione gratiarum, &c. Ex his concludit: Voluntatem illam antecedentem esse in Deo metaphorice, si comparetur ad actualem consecutionem salutis, & Redempti Dis proprietatem: sincera est autem, & vera, & etiam is effectum suum consecuta, ut refertur ad unam caussam humani generis a Domino in veritate su icepta, ad effusionem sanguinis , ad institutionem Ecclesiae . ad virtutem pretii , ad praeparationem remedii, ad vocationem gentium, & ad
Em, ut jam observavimur, flet de voluntate illa Deciis- Ii, qua sngulis fidelibus , etiam iis, qui pereunt, Deus subministrat media , quiluae fatalem possunt assequi; silet , inquam, tibi haec media commemorare debuisset. Iunias eris o , quae alios quam p aedestinatos respicit, nihiI aliud ex P. Berti connotat, quam si scientiam pretii infiniti. ct alia hujusmodi; inter quiae non recenset largitionem mediorum fa- siti tiere , es troprie sufficientium , nequidem pro fidelibus .
Hoc autem adhuc clarius aperit, dum voluntatem illam metaphoricam , quam etiam antecedentem vocat, docet omnino serilem, nec auxilia distribuentem iis, qui secreunt, qui-
32쪽
bur auxiliis salus aeterna' tere fiat 'o bilit, saltem fidelibus
renati, in Christo: sic enim loquitur sis: Ex voluntate antecedente in singulos actualis gratia non derivat, sive voluntatem illam dixeris Feni, non beneplaciti sive illam explicaveris comparate ad universum gentis humanum , non ad hujus generis individua in certis circumstantiis constituta sive ejus effectum dixeris institutionem ordinis, non consecutionem: quam postremam sententiam nos amplcctimur.
Et paullo si ost sic de S. Prospero si injuste loquitur in responsione os obiecta Massiliensum, S carmine de Ingrati ,
ubi generalem voluntatem salvandi omnes, & communem humani generis redemptionem explicat per institutionem, ,& essicaciam remedii , non per actualem gratiae largitionem, ut ostendimus. Huae omnia S Jansenius, ct J ansenti defensores admittunt libenter, O hoc sensu Christum pro
omnibar mortuum constentur, absque eo, quod errorem in qui ta propostione damnatum ejiciant, ct eiurent. F. I. LAURENTIUS. Quemadmodum de voluntate antecedente, ita in Augustinentium, Thomistarumque sententia ratiocinandum est de morte Christi, quatenus crucem subiit pro totius mundi redemptione, di propter communem humani generis caussam, sive , prout redemptio omnia , & singula comprehendit humanae naturae individua . Dixi per voluntatem ini antecedentem auxilia vere lassicientia omnibus praeparari, sed in ipsa antecedente Dei voluntate conliderari homines secundum se, non in certis rerum circumstantiis vel adjunctis: per voluntatem sequentem lassicientem gratiam non omnibus actu conferri, sed denegari aliquibus, & juxta Dei beneplacitum , juxta mensuram donationis Chriai, quibusdam dari auxilia lassicientia, quibusdam gratiam per se essicacem, &quibusdam , nimirum electis, specialissimum donum finalis perseverantiae. Eodem prorsus modo Christus universos homines redemit, propter unam omnium caussam in veritate lusceptam , & quoad magnitudinem & potentiam pretii, atque secundum communem rationem redemptionis , quae comparatur ad unam omnium hominum naturam in Ada
33쪽
rvio corrUptam Ac mortificaram, evi ad quam liberandam Ssanandam mors Unigeniti Filii Dei est maximum & sinu
gulare remedium, pro Omnibus paratum, & cunctis exhibitum et quae communis ratio nostrae redemptionis non est dissimilis voluntati antecedenti , qua conlideratur homo secundum se , eique remedia salutis, & gratiarum munera praeparantur . At Christus non cst mortuus pro omnibus di singulis, secundum peculiarem ration m atque proprietatem , qua actu beneficium intortis ejus singulis applicetur , aliis quidem per vocationem ad fidem, aliis Per regenerationem baptismi , & remissionem originalis peccati , aliis per aliorum sacramentorum seu stus multiplices, & uberri. mos, aliis demum praedestinatis secundum propositum voluntatis sitae, magno dono collato perseverantiae, atque haec redemptionis proprietas, & ratio peculiaris respondet voluntati Dei consequenti . Per tractavi paullo supra de voluntate divina; nunc . breviter agendum est de Christi Domini redemptione .
Generalem . itaque illam, cunctimum hominibus communem redemptionem stam esse in pretio Isanguinis Christi , atque in insitutione caussarum, seu praeparatione mediorum, quibus remitti possint quaecumque peccata , non autem in auxilio gratiae omnibus actualiter collato , fateri tenentur
qui cum celeberrima Thom istarum schola permultis gratiam illorum culpa, & justissimo Dei Iudicio subtrahi propugnant. Quod, etsi libro II. Theol'. discipi. cap. g. prolixa differt. dein onstravi; opportunum tamen videtur compendio rursus id agere . Ignorat nemo , principem scholasticorum beatissimum Thomam , ut mittam interim praestantissimos divinae gratiae vindices Augustinum, & Prosperum, g. p. q. s.. art. I. ad haec habere: Chrissus in sua passione nos a peccatis liberadit causaliter . ideβ , instituens caussam nosrae liberationis , ex qua possent quaecumque peccata quandoque remitti, vel praeterita . vel praesentia , vel futura : sicut si medicus faciat medicinam , ex qua posint quicumque morti sanari, etiam in futurum . Et proximo art.. ad E. Priaeparatum ess Domini remedium ex passone Christi, quo se petes tueri contra hines impugnatores ne deducatur in in-t ritum mortis aeterrarae.
34쪽
Hisce verbis praeceptoris Angelici utitur Thomas det
Lemos tom. E. Panapuae iret ii. q. de R probest. cap. EI. ubi num. JES. ait: Nn enim requiritur ad hoc, tit cum omni
proprietate Chrissus dicatur omnius re emptor , quoad fu rientiam, quod in omnibus de facto fulsi i otia remedia applicentur a sed quad in se habeat fressentes Ciptutem , ct talem pretii maguitudinem , qua posci fusi tentis ne omnes
redimi, ac Diviari e quod autem aliquibus non nypricetur, ad aliis pertinet divina judicia. Similia Gonet e volunt. Dei ait p. I. a t. s. num. sq. Ioannes a S Thoma in I. p. q. Tq. dio. S. art. 8. num. 3I. Benitea de vena Chrisi arit. Tia disp. r. dub. I. num. I. orti in Petri a S co Vindicii cap. 6. Iri. g. verbo dicam , T hornistae omnes ; qui sive doceant sufficientem gratiam singulis dari, sive ii tud negent,
unanimiter tamen latentur ad voluntatem ante edentem.& ad communem humani getne eis redemptionem requiri preseparationem mediorum , quibus ianui quisque lalutem consequi po iit, non vero necelsariam esse actualem ipsorum ,
Priptor Thom istas idem tradiderunt Cardinalis de Lau
ciscus ' ' edo in Scrinio cap. ult. O ib. p. de Clavibus cap. 3.& cu in o Hrphei us lingulis Cardinalis Notitius libro E. Hi p. P. letet. NP. I S. atque in opusculo edito sub nomine Annibalis Ricci . Quorum, aliorumque verba produxi in Vindiciis diff. a. cap. r. IV. 6. Ad dedi eo lori censuram Theologorum Lovaniensium nil assertionem et Medi tarum, ejusdemque censurae ficationem: ad quam elevandam non abstinuerunt adversarii (videte quale illis inlit ingenium ab opponenda mihi cens 'ra altera Duacensi, eo nomine proscripta , quod Jan lenia nis adnumerot Antoninum Massoulle, Tho-mistarumque alios sententiae nostrae propugnatores. Quae ne dicta videantur ad conflandam alicui calumniam , demon strarum cst vulgata typis lucubratiuncula, italico sermone conscripta. Omnium vero, quos laudavi, firmissima sententia est, ex quo Christus sit universorum redemptor, non
inferri quod gratia collata sit universis. Quidquid ergo sit de sententia Theologorum illorum, Mui ex Christi redemptione gratiam singulis conserri putant qua in sententiam nec probo, nec damno ea prosccto,
35쪽
IS quam nuper explicavi, Catholica est, & vetustior, nec non magis apta, nisi mea me fallit opinio, ad evincendos haereticos dogmatigantes Christum non esse mortuum pro omni-hug. Nam si adversus istos ostendere nitamur , universalis redemptionis, & universalis collationis gratiae unam esse eamdemque rationem; vereor, ne audacter reponant, Atqui gratia omnibus juxta veteres clarissimosque Thelogos non , confertur: ergo pro omnibus Redemptor mortem non subiit. Sed judicium de hac re ferant, qui putant valere plurimum ad haereses confutandas opinationem eorum , qui nudius tertius prodierunt, Theologorum; & nihili faciendam illorum sententiam, quos magnopere venerabatur auistiquitas , Horum ego inhaerens vestigiis dico Christum mortuum esse pro parvulis , qui non regenerati morte rapiuntur acerba; quibus tamen auxilia gratiae non conferuntur. Dico Christum mortuum esse pro infidelibus; quorum tamen plerisque non assulget lux gratiae . Dico Christum mortuum esse pro fidelibus, atque pro his maxime quorum stamen nonnullis, dum rebelles lumini fiunt, actualis gratia justo judicio subtrahitur . Dico Christum mortuum esse pro omnibus; non tamen omnes beneficium mortis ejus recipere. Quae postrema verba sunt etiam sacrosanctae Tridentinae i, nodi se s. s. cap. 3. Ac si mihi lingua eorum uti fas est, quorum opera aliquandiu (utinam utiliter) pervolutavi ; addo cum Augustino de Nat. S grotia cap. Praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis; & de dono perseυ. cap. IE. Deus hominibus dat gratitim quibus ouit, quoniam misericors est; quod etsi non det, justus es et oe non dat quibus non vult, ut notas faciat divitias gloriae sitae in vasa misericordiae; nec non de Correst. Frat. cap. II. Num. 32. Nunc autem quibus deest tale adiutorium (appellatum ibidem ab Augustino sine quo iam poena peccati es; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum . Addo etiam quae habentur in epistola lynodica Episcoporum Africanorum in Sardinia exsulum scripta anno S 28. cap. s. De Vatia vero non inane sentit quisquis eam putat omnibus hominilu dari et cum non folum nor omnium sit fides, sed adhuc nonnullae gentes intieniantur, ad quas Mei praedicatio ncn pervenit: Leatus autem Apostolus
36쪽
solus dicit : Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt 3 aut quomodo credent ei, quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante Non itaque gratia
omnibus datur et quandoquidem ipsu gratiae participes esse non possunt qui fideles non sunt; nec possunt credere, ad quorinoenitur ipse nisi auditus minime pervenisse. Isto vero gratia quibuscumque datur, non aequaliter datur, sed secundum mensuram donationis Chrisi, & unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei et qui non hominum personas accipit, se Eomnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria singulis prout vult. Ex his Africanorum Patrum verbis aperte intelligimus, gratiarum dona, quae propter merita Christi praeparata sunt omnibus, non aequaliter dari quibus dantur. In illa
praeparatione relucere dicimus communem redemptionem,
in qua universi homines comprehenduntur; in hac Asributione apparet redemptionis proprietas , & in diversa gratiarum distributione splendet diversa fluctuum passionis Christi communicatio . Hanc Africani Patres non esse in omnibus aequalem rectissime assirmaverunt. Adjutos enim homines novimus Dei spiritu, ut ea vellent, quae Dei sunt, ante baptismum , sicut Cornelium e quosdam vero nec post baptismum, Aut Simonem Magum. Judicia enim Dei sicut multa ab gus: di gratia ejus non ex operibus, alioqui gratia jam non es gratia, inquit S P. Augustinus lib. I. operiae imperis contra Julian. num. s8. Interdum etiam sanctos Ofideles suos in aliquibus 5itiis tardius fanat: nec in eo ipso ouit nos damnabiles Use , sed humiles Aommendans nobiI eamdem gratiam suam . ne facilitatem in omnibus assecuti, nostrum putemus esse quod ejus es: qui error multum es religioni pietatique contrarius, ait idem S. Pater lib. 1. de peccat. meis
ritis es remii I. cap. Is num. 33. Aliquando sanctis fuir alicujus operis jussi non tribuit vel certam scientiam , vel victricem deleg lationem, ut cognoscant non a seipsae, sed ab ilito Ni esse lucem qua illuminantur tenebrae eorum, es fuavitatem qua det fructum suum terra eorum scribit eo locinum. gr. Gratiae Magister. Praedestinati autem, qui recipiunt beneficium passionis Christi praestantissimum , pro quibus specialiter oravit, quique sunt oves, quas nemo potestrasere de manu ejus, suo, ut pereant, Asderio non dimit-
37쪽
tuntur eorumque numerus in Dei regnum , donata sibi etiam usque in finem perseverantia , integer perducetur , ct illic integerrimus jam sine fine beati mus servabitur , adhaerente si misericordia Saloatoris fui, si ve cum convertuntur,
sive cum praeliantur, sive cum coronantur: quae item verba sunt Augustini in libro de gesis Pelagii cap. g. θ
corrept. O gratia cap. 13. Ad hos praedestinatos proculdubio praesertim comparatur voluntas Dei salvandi omnes , quam Scholastici appellant voluntatem consequentem et de qua prae laudatus S. Pater interpretatur verba Apostoli I. ad Tim. E. . Qui vult omnes homines faltios feri , cap. Iog. enchiridii , lib. q. contra Julianum cap. g. es lib. de corrept. oe grat . cap. I . ut recte animadvertit. S. Thomas I. r. q. 1'. ara. f. de quo supra. Illius diversae distributionis beneficiorum Dei , & applicationis meritorum Christi nulla alia ratio invenitur in Augustiniana sententia, nisi quae repetitur ab inscrutabilibus Dei judiciis ; ideoque ratio ipsa constituenda non est in redemptione humani generis, quatenus ad omnes homines comparatur, neque in voluntate Dei antecedente , quae respicit homines secundum se . Etenim si ab Augustino petamus et Cur uni ita veritas suadeatur ut persuadeatur, illi autem , non item; cur alios religiosos facit, alios non facit; cur ex duobus parvulis originali peccato pariter obstrictis ille assumntur, ille relinquatur ; S ex Holus aetate jam grandibus ..cur Me ita vocetur, ut vocantem sequatur, ite autem aut non Docetur , aut non ita vocetur cur ex duobus piis huic donetur persetierantia usque in finem , illi non donetur: Si haec, inquam, ab Augustino petamus; non aliam accipiemus responsionem, quam istam, Inscrutabilia sunt judicia Dei. Ita S. P. lib. de Spiritu, O lit. cap. 3 . ita lib. I. . . imp. num. Igs. ita libro de dono perseυ. cap. q. ita in omnibus fere adversus Pelagianos operibus . Quare Praeter illam catholicam, certissimamque veritatem, quod Dei gratia cui datur, misericorditer datur, cui autem non datur justo judicio non datur: quaerenti a me, cur uni baptismatis gratia , alteri caritas religio, huic ornamenta ceterarum virtutum, illi poenitentia converso, & praedestinatis secundum propos tum voluntatis dioinae donetur perseverantia usque in finem, nil habeo quod respondeam aliud , . nisi a. Disit iroes by Coos
38쪽
Is nisi, Inscrutabilia sint judicia Dei. Nam si invictissimus ille Pelagianorum debellator nullam aliam responsionem adhibuit, & utique hac monitione de . sp, S lit. cap. 3 . Cui responso ista aisplicet, quaerat doctiores, sed catieat ne inbe- ruat praesumptiores audacissimus larem , si ego parvulus ejus, humique repens responsionem alteram ingeniolo meo
Corruunt ex dictis Archiepiscopi Senonensis objectamenta . Ubi enim lib. I p. cap. q. dico, universos homines fuisse redemptos, quatenus proposita es omnibus propitiatio per fidem
in I anguine Christi , quatenus Christus clua passione in lituit
caussam nostrae liberationis, quatenus obtulit pretium , vi cujus omnia peccata delentur . quatenus demum humanam naturam suscepit propter communem hominum perditionem , quae verba mea esse fateor; ubi, inquam, haec dico . aperte loquor de voluntate antecedente, quae praeparationem, non actualem applicationem mediorum importat; ideoque immediate subjicio, Atque haec est voluntas antecedens . Ita vero loquens imitatus sum Evangelii praeconem Apostolum Paullum ; siquidem iste ad Rom. cap 3. 1 f. ait de Christo: Luem proposuit nobis propitiationem per sdem in fanguine ipsius & ego ita scripti: Unitiersos homines esse redemptos, quatenus provpista est omnibus propitiatio per fidem in sanguine Chrisi . Imitatus sum scholarum columen S. Thomam ; quippe is 3. p. q. s. art. I. ait : Christus sua passione nos a peccatis Iiberatiit caussaliter, idest , insituens caussam nostrae liberationis , ex qua possent quaecumque peccata remitti; ego vero iisdem fere verbis: Christus unitiersos homines redemit, quam tenus sua passione insiluit caussam nos rae libertitionis , O quatenus ottulit pretium vi cujus omnia peccata delentur . Imitatus sum fidelissimum Augustini discipulum Prosperum; ipse namque ad nonam oppositionem calumniantium Gallorum scriptit: Cum Dominus restissime dicatur pro totius mundi redemptione crucifixus propter Leram humanae naturae susceptionem, S propter communem in primo hominum omnium rerAtionem ; soles tamen dici pro his tantum crucimus, quibus mori ipsus pri fuit ; & ego pariter assirmo crucifixum Salvatorem pro redemptione omnium hominum , quatenus humanam naturam susceoit propter communem hominum rerA- Iionem. Quid igitur istud rei est, quoniam in illam incidi-C 1 mus Disit iroes by Coos e
39쪽
mus temporum calamitatem, in qua nobis conflatur caluomnia, quod loquamur ore Prosperi, ore Thomae, ore Paul-li 3 Et quaenam, obsecro, est adversariorum nostrorum aut eruditio , aut sinceritas , ipsa Sanctorum verba vel non audire, vel audita non intelligere, vel intellecta reprehendere Verum ait Senonensis Praesul nil a me praedicto in loco agi de voluntate illa sincera, di benefica , qua Deus quemlibet fidelem, etiam eos, qui pereunt, amuvat, ut falutem
assequi possint. Sed quorsum haec Adjuvare actu fideles per
collationem gratiarum, non est munus voluntatis iantecedentis , quae comparatur ad omnes omnino homines, in quantum sunt homines: sed munus est voluntatis sequentiae, quae comparatur ad homines in aliquo adjungcto constitutos, in statu nempe fidelium. Recolantur quae diximus supra cum Angelico Thoma. Ceterum sententia nostra non conferri fidelibus, iis etiam, qui Pereunt, adjutorium gratiae, quibus salutem assequi possint, nisi spreta conscientia, proculdubio manifesto errore scribit Senonensum Antistes . Enimvero ipso capite . libri II. ex quo verba exscripsit mea, addo: Non omnibuI
ndiscriminatim ecdem mcdo passo Christi Oplicatur, sed aliquibus gratia sufficiens, aliquibus auxilium micax, aliquibus etiam donum finalis perseverantiae confertur. Et rursus, vegitur Chrisuae propitiatio peccatorum omnibus proposita : sed
quae per fidem, quemadmodum per alta gratiarum numera applicatur nobiae ad percipiendum friarum ipsius , ut recte observat S. Thomas. Item, Applicatur passo Chrisi aut per Saeem, aut per caritatem , aut per facramenta. Ubi autem de gratia disputo lib. I 8. cap. g. demonstro cui, siet fidelia esse gratiam orationis; s diet ina auxilia quibusdam non conseruntur, id eTenire ob impedimenta, quae osjicit humanum demeritum; Deum, quantum ess ex se, gratiam largiri omnibus, nec tantum pro Melibus, sed pro omnibui ct singu
lis remedia salutis parasse, insiluiise , ct quantum es ex se
nulli prorsus mortalium denegare supernas illustrationes, aliarumque gratiarum beneficenti mam largitatem: eum, cui actua gratia ncn adjuvatur , queri debere de prava sua voluntate ,
ut ii , qui non illuminantur a sole, propterea quod claudant fenestras, atque in tenebrosa domo velint commorari. Atque hoc etiam cxemplum accepi a S. Thoma l. 2. q. Tq. art. S. In Pisit Eoo by Coos e
40쪽
In eo itaque criminatores sententiae nostrae, venia illorum id dictum velim, alucinantur, quod cum schola Me- distarum ad voluntatem Dei antecedentem , & ad Christi redemptionem putant necessum esse, ut Dei gratia a Tu conferatur , & fructus passionis Christi actu applicetur. Ex alia autem parte non ignorantes, in sententia complurium gratiam actu singulis non conferri, fructusque passionis Christi cunctis non applicari, ajunt ex illa antecedente voluntate,& totius humani generis redemptione consequi, ut saltem, fidelibus, iis etiam, qui pereunt, Deus adjutorium, quo salvari queant, largiatur. At quaenam est nova ista Theologia Voluntas antecedens, & Christi redemptio, non fideles tantummodo, sed omnes ac lingulos homines complectitur ; ideoque si ex voluntate antecedenti, & ex communi redemptione infertur actualis graria' collatio, non solis fidelibus, sed omnibus & singulis hominibus gratia debet actu conferri. Atque id docent M distae, non mali hac iin re dia-Lctici. Si autem gratia non o rinibus actu confertur, sed tamen omDibus praeparat'. r, Ut putant Augustiniani di Tho- mistae; omni proculdub o ctute essem D. i voluntas, ct universalis redemptio praenae it I ncis gratiae, non actualch,
Os collationem , requirit; & ha c acta ilis collatio pertinet ad
lvoluntatem sequentem , & ad r demptionis proprietatem ,
siuxta quam distribuuntur gratiarum dona , non aequaliter omnibus, sed secundum meo I um d nationis Christ , ut suis pra diximus cum Episcop s Africanis, imo cum Paullo Apostolo ad Epheso . r. Constat itaque novos istos The
logos neque bonos esse , Med stas , quoniam fatentur gratiam parvulis ante usum rationis sine baptismate raptis , &quibusdam quoque infidelibus denegari ; quum tamen in Medistarum sententia ex voluntate Dei antecedente debeat gratia sufficiens conferri omnibus. Constat neque bonos ecse Thom istas , quia voluntatem antecedentem referunt ad homines, ut existunt in certis rerum circumstantiis, & ad
actualem divinorum donorum distributionem . Ac si fas esset Augustini discipulo injuriam injuria, & calumniam calumnia pellere , isti, isti, inquam , censores nostri negant revera voluntatem Dei antecedentem salvandi omnes, negant revera Christum esse mortuum pro omnibus; quia docent ex
