장음표시 사용
141쪽
B αλόγων ζώων. φύσει γὰρ μόνη ταντα κινεῖrαι, τὰ δὲ φύ
r . ἀντιπραττούσαs P. nes in brutis a natura, non ratione proficisci, vel inde patet, quod
specierum quarumvis animalia consimiliter haec taciant, nec in tanta eorum multitudine operationum sit diversitas. eodem modo nimirum et iustituto species universa movetur. sollertia lepores omnes consimili
utuntur, itemque lupi consimili vastiti , eonsimili denique modo quilibet simius imitari solet; id quod in hominibus Iocum non habet. sunt enim humanarum actionum rationes atque viae ProPern dum infinitae. quippe rationis particeps natura libera suique iuris et spontis esti quo sit ut homines universi eodem opere non occupentur nec idem agant, quemadmodum in singulis brutorum speciebus usu- venire videmus . nimirum haec a sola natura moventur: quae autem a natura moventur, consimilia sunt apud omnes. e diverso quae a rati ueProficiscuntur actiones , aliae sunt apud alios, neque necessario apud omnes eaedem. ovis iccirco sacris etiam in litteris peeus simplex minimeque subdolum dieitur, quod prudentiam quandam peculiarem non habeat, cuius adminiculo reperire pastum potumque possit, si nullum habeat qui eam saginet. rursus alia quaedam animalia non pauca prope etiam humana absunt a prudentia. quo in genere mihi terrestrem echinum , quem erinaceum dicimus, senestras hauriendi aeris eansa suis in latebris gem tuas molientem adspice, quarum altera horeae, austri altera satus obstruat, tametsi ad huiusmodi machinationes, ut caetera qDoque animalia bruta, solo naturae ductu seratur. nec enim bruta suo quom
142쪽
clam arbitratu agunt, sicut et Iohannes Damascenus tradit . cum aratione destituantur, cuius Participes naturae voluntatem habent li- heram naturaliter. nam cur , obsecro , vi rationis Praeditae forent, si pro voluntatis arbitrio ratione non uterentur Z quippe naturalem appetitum opifex rerum etiam brutis animalibus indidit, qui ad naturae suae conservationem ea necessario ducat. quae enim expertia sunt rationis ducere non possunt, sed ab naturali appetitione ducuntur. quo fit ut cum appetitus existit, mox et impetus ad agendum cum eo coniunctus sit. nee eni In vel ratione vel consilio vel consideratione vel iudicio utuntur. qua ipsa de causa nec ut virtutem eoIentia laudantur et felleia praedicantur, nec ut obuoxia vitiis puniuntur. at
natura particeps rationis, habet illa quidem appetitum naturalem, quo impellitur, sed qui a ratione ducitur apteque dirigitur. nihil enim ratio praestantius habet quam quod voluntate libera sit praedita, quam in natura rationis participe motionem naturalem dicimus. i tireo virtutem colens laudatur ae pro beata ducitur, et consimiliter obnoxia vitiis punitur. Quodsi etiam scire cupis quamobrem tam animalia quam homo Pari numero pedes habeant, id propterea factum cognoscito, ne i ordinate confuseque exsilirent. nam lioc modo sit, ut dum homo uni, animalia reliqua duobus pedibus insistunt, interiin per alios paulatim progressio fiat. in nonnullis animalibus, dilecte fili, consuetudo fit reapse natura. Disiligod by Co le
143쪽
Nam animalia mihi, quaeso, Libyea intuere, quae Per aestatem. eum maxime sitiunt, a Potu abstinent, per hiemem, cum sitiunt minus . bibunt. id eam ob eausam omnino accidit, quod Libya per aps talem aquae laboret inopia. quapropter hiberno tempore aquam hauriunt, eum eius copiam habent. eumque sic iis in Ioeis adsueumrint, etiam ad alias regiones delata morem auum retinent. ae de his quidem hactenus. Caeterum post animalium terrestrium creationem deus hominem singit ae in paradiso collocat. quo iam in loco velim animum mihi, delecte fili, advertas. quamvis enim volunt aliqui deuin post septimum diem paradisum eondidisse, profitentes se Mosaicae historiae vestigiis inhaerere, manifesto tamen errant, ut qui transitorie, non adhibita pervestigatione conveniente litteras sacras perlegant. ac vides
mihi quid speetator ille dei Moses dicat. - solvit deus, ' inquit(Gen. a 23, sidie sexto euneta quae fecerat; ae die septimo ab omnibus operibus, quae essicere coeperat, quieviLv itaque si Post diem septimum nihil omnino, quod antea uou exstitisset. in ortum Produxit . qui post diem septimum paradisum condidit Z videntur quid'm litterae sacrae hoc modo loqui ac si post diem sPplimum paradisus Conditus fuerit: verum alius scopus est earum, de Plurium quidem Disiligod by Cooste
144쪽
φησι .sententia. Iohannes Chrysostonitis audiendus est tibi, qui in oratione de sex dierum operibus XII dieit Mosem eorum, quae antea
commemorasset, summam brevibus deinde complectentem . simplicioribus occasionem Praebuisse ut liuiusmodi opinionem arriperent ataque proferrent. nam caeteroqui, si post diem septimum, ut ipsi volunt, Paradisus Pst conditus, omnino dieamus necesse est etiam
Adami de pulvere tarmationem , itemque structuram Evae de Adami eosta, Post eundem septimum diem primum factam. quamobrem istuc quia Moses hanc quoque posterius, id est post diem septimum, narrat. Proinde reliquum est paradisum ante Adamum sesse conditum. et audi, obsecro , quid Iohannes Damascenus in eapito quod de paradiso ineripsit dicati quia deus, inquit, hominem ex natura partim inadspeetabili parti in adspectabili creaturus ad imaginem similitudinemque suam erat, quasi quendam regem atque Principem
totius terrae ac eorum quae terra eontinentur, paradisum ei vel uli regiam quandam praestruit, ut in eo beatam ac felicissimam vitain agereti itaque licet animadvertere, quod eum ante formationem Adami paradisum exstruxerit. manifestra sequatur eum die s xto consiliam a deo suisse, praesertim cum multo magis a septimo die. quemadmodum idem orator aureus tradit, ereare desierit.
145쪽
viniam illum Paradisum in Edem, versus orientem solem. nam de universa terra, Tiemadmodum et Theodoritus et Basilius ille magnus et Iohannes Damascenus aiunt, selecto quodam versus orientem lo- eo , qui Edem appellabatur e L conspicuus erat universaque reliqua terra sublimior. in eo ipso paradisum conserit, uti nimirum delicatus esset ac perpetuo ssoridus. quemadmodum Severianus scripsit: nam vocabulum Edem si velis interpretari, delicias significat. heic hominem conditum deus habitare voluit. etenim in paradiso, quemadmodiam perscriptum sacris est in litteris, eum collocavit. hinc autem, dilecte fili, hoc etiam discimus, deum ex alia terra conditum Adamum in Paradisum collocasse. qua de re quid sacris exstet in litteris, audi: Habegit, ' inquiunt, sideus Adamum ex paradiso deliciarum, uti te ram, unde sumptus erat, coleret. A quamobrem vero extra paradisum format hominem, eumque deinceps in illum introducit ut hine disceret. de Chrysostomi sententia, quanto ipsum honore deus digna- tus esset, quantae voluptatis fruitionem concessisset. nam qui de ordin locoque insimo ad superiorem Principemque transseruntur, D runt necessario qui prius fuerint et quo dei neeps pervenerint. quae res non exiguam nobis laetitiam parere consuevit.
146쪽
Fingit ergo detra hominem propriis manibus, ut saerae litterae loquuntur (Gen. 2 q): issumpto de terra pulvere deus hominem formavit , et in eius faciem spiritum vitalem inspiravit, ex quo animans essectus est. ideoque non abs re animalia cuncta terrestria morti sunt obnoxia. quippe de terra orta si ut ipsa cum anima, quemadmodum sacris in litteris est dixisse deum taedat terra vitalem animam. solus autem homo factus est immortalitatis ex eo particeps, quod animam per adstatuin et inspirationem divinam , non e terra accepit. nam in faelem eius spiritum vitalem inspiravit, nimirum ipsam animam intelligendi facultate praeditam. nee enim dici potest hanc de terra exstitisse. persuadebit hoc libi facile Gregorius ille theologus. qui de hominis formatione sie ad verbum disserit ,,eum de materie Crasda , quae iam existebat, corpus sumpsisset, eique spiritum ex semetipso indidisset, cuius appellatione nobis anima intelligentiae vi praedita et imago dei venit, hominem in ortum producit. iccirco velim animadvertas, quod cum anima intelligentiae vi ornata per inspirationem homini a deo fuerit insita, illa ipsa etiam de eausa immortalis sit. at brutorum anima iussu divino exorta de humo terrestris est ideoque morti obnoxia. et de his quidem hoe modo di
147쪽
s. rati et cyclat. cum hestias, ait, quadrupedes conderet deus, una cum ipsis eorporibus animas etiam Prosere hat: hominem vero tarmati , primum corpiis ut instrumentum fabri eat, deinde illi animam eonditam indit. Nec enim creatura perficit animam, ne dei se adiutricem gloriari Possit. igitur animum adverte. inspiravit, inquit, hoc est, corpus illiade pulvere factum hoc amplius adsecutum est, ut vim quandam vitalem haberet, quae vis huic animali facta est. tu animam vivam, hoc est efficaciter agentem ac per in emhrorum motum artem suam demon-htrantem. atque haec verba proseruntur a deo nostrum ad captum scidemittente, sicut et illa sis aciainias hominem. ' non enim ulla vel deliberatione vel consideratione deus indiget: sed hae illorum verborum forma nobis indicare vult immensum honorem , quo dignatur illum quem formabat . itaque ereat hominem , respectu imaginis momtuae, quemadmodum Chrysostomus loquitur: eorpus enim iacebat qua-Si mortuum, egens motore. deinde, ait, ,,spiritum vitalem in faciem eius inspiravit. ' haec a divino viro perquam recte ordineque dicuu-tur , resutante quosdam qui eum Origenteas opiniones sectari dice rent. nam verbis indicatis quasi radicitus poeuliarem illam animarum existentiam evertere videtur, quam delirus Origenes tradebat.
148쪽
Caeterum in hisce verbis Aspiritum vitalem in faciem eius inspiravit quidam audita inspirationis voee, nec vocabulorum expetisacrassitie, quodque aliis alia litterae sacrae significare consueverint .animam esse divinae participem essentiae putarunt. sed Plurimum ascopo aberrant. nam id si largiamur, deus ignea semetipsum gehenna punire deprehendetur, cum de sententia sacrarum litterarum animam una cum eorpore peda eluis istic suppliciis multandam tradat. sic enim ait (Mattii. io u8 sine formidaveritis eos qui corpus interfiei-Mnt, cum animam vestram interficere nequeant: sed eum potius formidate, qui et animam et corpus in gehenna perdere Potest. ' itaque spiraculum illud in animam non commutatum creavit animam, sicut et manus litteras scribit, cum nihilominus manus maueat mauus et Iitterae sint litterae. Ac prudenter heic mihi, quae dicantur, respice. positum est enim hoc in loco verbum inspirandi, ut cum patre ac filiis spiritus etiam sanetus hominis opifex esse demonstraretur. Sic enim perseri- Ptiam est sidixit deus , faciamus hominem. sumptoque de terra pulvere deus hominem sormavit. ' quis est ille qui dixit Z pater. ei quis Pulverem sumpsit Z lilius. itaque no spiritus sanctus ab hominis ereatioue removeretur et excluderetur, verbo inspirandi praeclare usus Disiligod D, Cy li
149쪽
est, per illud ipsum, uti diximus, spiritum sanetum commonstratis atque denotans, quodque gratiae spiritus sancti particeps homo tum eonderetur, quemadmodum Cyrillus loquitur, tametsi deinceps maudati divini transgressio donum hoe obscuravit atque confudit. haut ob causam dominus, cum ex mortuis resurrexisset, rursum discipulos adssavit, et dixit Aaeeipite spiritum sanetum. nec enim serre poterat ut non de integro saneti spiritus participes esse declararemur, qu Umetion hodie sacerdos ei qui bapti Eatur adflat, quasi vitae restituens
eius animam ex Adami transgressione mortuam. Verum enimvero ad seriem orationis institutam revertamur. n tra , inquam, eaque verior opinio de corporis eum anima coniunctione simplex est atque perspicua. corpus enim ex Pulvere. aDi mri
autem citra medium ullum a deo producitur. ideoque dicimus his inter se copulatis, animal unum idemque compositum exstitisse; quae quidem dist illa personalis unitio, nimirum existens Utrinque
naturarum diversarum in unum concursus. quam rem Chrysostomus
admirans Hquonam, ' inquit, sis aeto in alvo materna formatur homo qui subito anima divinam similitudinem reserens existit una cum compore V qui extraria semet efferunt sapientia, eum formatorem hominia ignoraverint, etiam necessario in ipsa eius formatione aberra-
150쪽
runt. est igitur e terra pulvis , eum anima sit a deo profecta. quod quidem indicare verbis his litterae saerae volunt Hspiritum vitalem in laciem eius inspiravit, ex quo animans effectus est.' quibus ex verbis, si animum advertas, perspicue colligitur unam esse animam, diversis facultatibus praeditam. quo sit ut per universum se Compris di dat, et ratione modoque consentaneo membris singulis applicetur. ac pars quidem eius illa quae vim irascendi continet, sedem suam in corde sertur obtinere, altera vero qua concupiscimus, iniecinore, tertia, quae rationis facultas est, in eerebro sita Per id omnibus sese declarat. sunt etiam nonnulli, quom m est in numer Apollinarius antistes I.aodiceae, qui animas in homine duas esse tradunt. volunt enim pecnliariter et seorsum esse partem vitae nostra hriatam ac rationis expertem, velut animam quandam minime rationalem . quaeque ne pars quidem sit rationalis animae. id primum ex eo statuunt , quod haec peculiariter ac seorsum in brutis etiam re- Periatur. de quo consequi volunt esse ipsam Persectam , non partem alterius. deinde propterea quod maxime sit absurdum antinae rationalis partem esse id quod rationis expers sit atque brutum. sic h duas in homine animas sua quidem opinione constituunt. verum Perlitteras sacras resutantur, quarum haec verba inni vhomo factus eat