Michaelis Glycae Annales

발행: 1836년

분량: 664페이지

출처: archive.org

분류: 화학

161쪽

MICI AELIS GLYCAE

delicet mortuorum resurrectionem. Adamus ad occasum cursu delatus est, et in sepulcrum Praecipitatus occidit. venit Christus, et euinqui occiderat rursus exoriri fecit. iccirco de ipso vates (Zaeliae. G tu inquit oen homo, cui nomen ortus. Doc quoque sciendum est tibi, fluvium qui de paradiso promanat . quattuor in Principia, id est fontes, dividi, de quibus numina quattuor oriuntur. quodsi quattuor hi amnes de uno fonte prineipium habent, cur non et aqua ipsorum una est eur non una qualitas nimirum terrae locorumque qualitatis, per quae fluunt, participes redduntur; quo sit ut tam gustu quam qualitate sint diversi. aquam ipsam mihi intuere. habet haec naturam eandem et eandem qualitatem. verum si absinthium in eam coniicias, alia qualitas in ea essteitur, item alia, si avellium. alia si rutam. caeterum hos amnes deris labi per subterraneos quosdam meatus certo consilio voluit, et aliis e principiis rursum oriri atque conspici, ne qui ripas horum sequentes paradisum occupare Couentur. Inter alia vero, dileete fili, te hoc quoque scio quaesiturum, quamobrem de coelo, terra, reliquis omnibus ordiue dissereus Mo-Disilired by Cooste

162쪽

ANNALiUM PARS I.

se , Nusquam angelorum creationis mentionem fecisse videatur. heleanimadvertas eos, quibus haec praescribebat Moses, parum confirma

tos fuisse. absque quo fuisset, non tot prodigiis conspectis imaginem vituli deum nuneupassent. iam qui tanta facilitate iuuientorum simulacra pro diis habere non dubitarunt, quid non fecissent, si naturarum inadspectabilium cognitionem habuissent itaque Mose prorsus de his tacente, post magnum deinceps temporis intervallum vates Davides eorum creationis meminit, quanquam Perfunctorie, Propter auditorum imbecillitatem. sic enim ait (Psalm. i 8 S) -ipse dixit, et facti sunt; ipse mandavit, et cryati sunt. ' interpres autem rerum divinarum, eximius ille Dionysius, de hisce naturis inadspeetabilibus latius disserit, ut qui eos erudiat qui huiusmodi capere possent. ic-

Circo statum ordinem cognitionem collustratiouem earum, itemque discrimen inter ipsas cum operatione singularum, admirabili complexus esti oratione, nosque prorsus haec iguorantes docuit. Debes autem scire coelestium descriptiouum graduum novem esse ordines , nimirum Cherubos , Seraptios , thronos , dominatus, Potestates , imperia, Principatus, archangelos, angelos. Dum vero alii Praeter hos si ut in eoelis ordines, quos iu altera vita cognituri si-

163쪽

que arehangelus, quod angelis cum imperio praesit. sic et appellationes istae sapientiam ipsarum puritatemque nobis indieant. sicut Ptiam alae sublimitatem in eis naturae significaut (nam volare Gabrielus non iccirco perhibetur, quod angelus iste pennas habeat: sed utidiscas euin de locis supremis ad homines venire). ita comparata res est in Cherubis quoque ae Seraphis i nihil enim ipsorum alae denotant aliud quam naturae sublimitatem, Pserinde ut oculi perspicacitatem declarant, celebratio perpetua vigilantiam summam. hoc modo appellationes eorum partim sapientia' partim puritatis indieationes habent. nam quid aliud sonat Cheruborum nomen quam cognitio multiplicata' quid Seraphorum quam ora ignea Z thronorum vox nihil significat aliud quam eorum excellentiam secretam ah omnibus rebus humilibus, itemque promptitudinem ad obeunda divina ministeria. et primus quidem hic gradus ab ipso naturarum omnium auctore principeque deo ei tra medium ullum instituitur. dominatuum appellatio denotat inini ine servilem quandain Planeque ingenuam stabu chionem, quae indesinent Pr dominio vere principi Parere cupiat. vox potestatum significat virilem quandam efficacitatem, eamque ii rinam, in omnibus divinis aetionibus; imperiorum convenientem ne cons si nis expertiem in omelia divinis ordin m. et haec m-dia eoel stium

164쪽

ANNALIUM PARS I

illariim mentium est deseriptio, quae perficitur et illuminatur per

ordinem Primum. ipsa lite vicissim suas illustrationes cum sequente Communicat. in hac principatuum vox indicat esse ipsos deo similes ac Principatum obtinere, quodque ad principatum illum principem Pro viribus conformentur; archangelorum, eos summa consectari, titqui communicent tam cum principatibus quam cum angelis, cum Principatibus, quod ad ultranaturalem illum principatum sese convertant, cum angelis, quod nihilominus ordine discipulorum quoquo contineantur, uti qui divinas illustrationes a primis illis potestati-hus accipiant et vicissim angelis exponant. angelorum denique voea-hulum significationem ministerii continet, quo res divinas enuntiant. De hae indicatione nostra perspieuum est primos ordines citra medium quoddam a deo suas illustrationes eonsequi, deinde a Primia secundos, a secundis teritos. eaeterum esse quaedam apud coelestes illas potestates discrimina, quodque illa ipsa maxime eonsistant in ipsorum statu ordine et cognitione, divinus etiam vir Cyrillus in li-hro Thesaurorum suo docet, ae hisce quidem verbis Homnis natura tarticeps rationis, etiam cognitionis modum mensuramque certam abet . ita ut credi par sit aliam in angelis esse aliamque maiorem in archangelis. quam ipsam quoque superet ea quae sublimioribus in

potestalibus existi Lu eadem de re Iohannes Damascenus ita disserit Disilired by Cooste

165쪽

i. διαφέρoυσιZ, potestates illae supernae tam illuminatione quam ordine statuque disserunt, sive adeo pro illuminationis ratione status ipsarum comparatus est, sive pro ratione status illuminationis participes fiunt. et alii alios illuminant propter excellentiam vel ordinis vel naturae. 'id quidem perspicuum est, quod superius etiam est iudicatum, emeellentiores cum inferioribus tam illuminationem quam cognitionem

suam Communic re.

Praeter haec tradit idem potestates hasee eoelestes attributas sibi terrae partes eustodire, certisque singulas tum nationibus tumloeis cum imperio potestateque sic praeesse, quemadmodum ipsis ab opifice rerum praescriptum sit. quae quidem ita se hvbere, sanetissimus ille patriarcha Germanus illustrius deeIarat. etenim in orationes de obdormitione dei genitricis haec verba ipsius exstant. cum genus humanum eonditum esset, angeli divivitus constituti sunt, qui vitae ipsorum tutores essent atque praesides. sic enim Perscriptum sacris in litteris legimus sinationum limites pro angelorum dei numero si tuit. ' item Hangelus domini circum timentes eum castra muni si sal m. 38 8). inde hominibus ad deastrarum cultus exorbitantibus angeli quoque ab eis recesserunt. verum quo deinceps tempore virgo purissima peperit. coeleatia rursum cum terreuis unita sunt, angelique cum hominibus versari ac deiun celebrare consentientibus animis

166쪽

ANNALIUM PARS I. i Si

coeperunt. consimile de angelis quiddam Clirysostonius quoque comm morat. vates , tu luit, Danielias augelos eximium quiddam esse tradit, deique itissu ereaturam universam in eos dis ritui tam , qui nationum quoque sint praesides. alitiin tu Persas defixos oculos habuere, Micliae- luna arct angelum pro populn circumciso excubias agere. quinetiam inter utriusque nationis praesides liosee eontentionem ex iracundia quandam oboriri, modo scilieet rationeque divina et inessabili, dum ille quidem Iudaeos Persis servire cogit ut dei contemptores, literero ex alia parte tu libertatem vindicat, ae hisce verbis utitur (Dan. O . desine, Persarum praeses: nam peecantes quidem hos multavit adflixitque deus . verum ad se conversos uon aversatur. 'latu singulis etiam fidelium adesse custodiae causa divinum angelum, magnus ille Basilius inter alios tradidit. quemadmodum , in-qriit, apes abigit fumus et columbas despellit laetor, sic et vitae nostrae cristodem angelum multis deplorandum lacrymis metensque Peccatum a nobis seiungit. idein et Theodoritus indieat. nam tu Therapeutica sua verbis hisee utitur hPlatus superbia diabolus lapsus esse fertur, ac deinceps a versus homines exornatos imagine divina surore quodam exarsisse, helluinque adversus ipsos suscepisse. liac de Disitigod by Co le

167쪽

MICI ELIS GLYCAE

eausa rerum opificem per angelorum inspectionem atque tutelam genus humanum custodire . ne per vim ac tyrannidem inadspectabiliter eos aggressus, quos odit ex invidia, citra cuiusquam metum ac libere perdat. ' quae quidem ita esse, ac fideles singulos hahere cust dem angelum, etiam tu evangelio Matthaei (id io) verbis his exponitur ,,videte ne vel unum ex parvis hisce contemnatis: nam angeli eorum semper faciem patria mei, qui tu coelis est, adspiciuui. ' ac de his quidem haec indicata sunto. Praeterea quaesitum a nonnullis est num hae potestates intelle- iles ante eoeli terraeque creationem conditae fuerint, au postquam illa iam saeta erant. ac Theodoritus quidem cum Gennadio mundum hunc sub oculos cadentem Productum esse in ortum ante naturas tiae las inadspectabiles adserit. nam quia certis circumscripti limitibus sunt angeli. conveniebat omnino ut locus aliquis existeret quo eou-tinerentur. vernin reliqui Patres hoc nequaquam admittere videntur. quid magnus illa Basilius in libro suo de primorum sex dierum operibus dicat . audi erat antiquior mundi ortu condicio quaedam et status, ultramutidanis illis potestatibus conveniens. tu eo rerum opi-

sex quaedam condidit. nimirum lucem illam intellectilem, beatitati augeloruis duruiuum diligeutium conveuientem. audi etiam quid Disiligod by Cooste

168쪽

ANNALIUM PARS I.

a. καὶ μqν και P. Gregorius ille cognomento theologus dicat. siprimuin deus angelieas

divinasque potestates mente concipit. ea cogitatio mox opus ipsum erat, sermone completum ac spiritu perfectum. secundo mundum e

materie crassa constantem et adspectabilem cogitat. huic consimilia tradit et frater eius Caesarius: Homnes ' inquit Acarnis expertes illi coetus angelorum prius etiam, quam mundus hic oriretur, in luce degebant. itidem Anastasius Sinaites, vir plane divinus, de his disserit: si leus ille noster ' ait, siqui semper existit, ante omnia creata cogitat et condit angelicas coelestesque potestates, quemadmodum ipsa solus novit. praeter hos et Severus et Diodorus et magnus ille Amphilochius inadspectabilium naturarum creatiouem mu udum litiue sub oculos cadentem atque sensilem praecessisse tradunt. Iohannis Damasceni haec verba sunt ,,alii quidem post eoelum illud primuin inadspectabiles potestates conditas esse dicunte verum ego Gregorio, eui theologi cognomentum est inditum , adsentior etenim couveniebat atque par erat primo intellectilem essentiam creari ac deinde sensilem , de suo his ambobus hominem. itaque supernas illas potestates initio deus in ortum producit. hinc coelum terram mare, crineta his comprehensa conditi ad extremum manibus suis hominem for-

169쪽

MICRAEUS GLYCAE

mat, eum pulverem de terra sumpsisset ac faciem eius areasset,

quemadmodum supra commemoravimus.

Faciamus, tu fuit (Gen. t vG . hominem ad imaginem similitudine lique uostram, qui marinis Piscibus, volueribus aereis, bestiis terrae dominetur. enimvero cur his in verbis primo piscium saeta estimentio' dominetur, ait, marinis piscibus. nimirum hoc ordini erealionis est consentaneum. Nam primo Pisces e mari sunt orti, deinde volueres, ac secundum has hestiae de terra quadrupedes. Sunt etiam, dilecte fili, qui seire velint quamobrem animalia eondita deus ad Adamum doduxerit. antea scilicet dixerati si faciamus immiuem ad imaginem nostram, qui piseibus aliisque dominetur. DL ergo reipsa, quod dixerat, eveniret, ad Adamum animalia deduxit, ut hine eorum obedientia cognoscetur: quippe circumstabant ipsum omnia tanquam eius mancipia. Praeterea debebat hoc pacto sapientia divinitus Adamo concessa innotescere. nam singulis animalibus tum uomen cuius irae naturae consentaneum indidit. aetamus homi ueni ad imaginem similitudinemque nostram, ' hoc est, largiamur ei rationis abundantiam, Di magnus ille Basilius haec verba doctarat. ex his quod imaginem attinet, eam accepi a deo, nimirum quod rationis sum Particeps, Disilired by Cooste

170쪽

ANNALIUM PARS I.

quod similitudinem . mihi reliquit. nam si hoe quoque indidem accepi , quaenam mihi concessa est gratia Z quapropter dei similitudinem refero, cum ex meipso honus fio. his consentanea Iohannes etiam Damascenus tradit, deum nos ad similitudinem condidisse, ut pro viribus humanis ei similes evadamus. quippe virtus a deo quidem concessa est naturae nostrae, verum in potestale nostra situm est ut vel in ea perseveremus et obsequamur cleo , vel ab ea recedamus et obsequamur diabolo. Iohannes Chrysostomus in oratione XXI de sex dierum operibus haec verba profert: quo die deus Adamum eondidit ad imaginem dei condidit eum, hoc est, omnium Potestatem ei Cou- cessit. nam sicut imperium deus habet in omnia tam adspeetabilia quam inadspectabilia , tanquam universorum opifex, ita cum animal hoc rationis particeps condidisset, habere ipsum voluit imperium in res universas, quaecunque sub adspectum cadunt. iccirco et essenti am animae ipsi largitus est, uti quem immortalem Prorsus esse vellet. quinetiam mandatum ipsius transgressiim non omnivo aversatur, sed immortalitate spoliatum et ad mortem condemnatum prope in eodem imperio relinquit. nam homo per rationem, qua praeditus est, etiam hodie cuncta in Potpstate sua rptinet. qnanquam enim seras agrestes nonnunquam pro lubitu suo videmus in hominem irruere.

SEARCH

MENU NAVIGATION