장음표시 사용
151쪽
in animam vivam. ' non enim aiunt in animas , sed in animam vivam. doctissimus etiam Plotinus ille, quem Laodicensis Apollinarius secutus est, hominem de tribus hisce tradit existere, nimirum mente, auima, corpore. qua ipsa in opiuione consimiliter sallitur. mens enim, ut magnus ille Basilius inquit, eiusdem est cum anima naturae; quodque corpori oculus est, hoc meus est animae. Dam quae pars animae Purior est ac principalior, ea meus aP- Pellatur, sicut hominis anima mentis vi praedita dicitur, haud dubie propterea quod mentis sit particeps. hiuc exorsus divinus ille Basili us noster haec Porro de anima commemorat. duplicem ego facultatem animae statuo, cum ipsa sit una et eadem. harum altera corporis est, nimirum vitalis, altera, contemplatrix rerum, quam et intelligentem vocamus. vitalem, quamdiu coniuncta corpori est anima, Psopter ipsam temperaturam horum naturaliter, non ex electio nosuppeditat. contemplatrix sacultas in electione consilioque positum motum habet. haee divinus etiam Maximus ille declarans, illam animae Partem, quae purior est, adsectionum expertem ac indivisitem esse dicit, resque mentia intelligentia tantum compreliensiles modo menti avus utarisso Percipere, eum altera pars animaμ adiectioniblis obuoxia
152쪽
et divisitis, quae nimirum in sensus dividitur, corpori dolenti condoleat, L eodem voluptatem capiente voluptatis eiusdem particeps stat. etenim anima, sicut et Nysaeuus antistes scripsit, Per seu sus corporeos cum iis quae in hominum vita iucunda sunt quasi coalescit et coniungitur. rerum exterarum et crassariam elegantia per oculos oblectatur. per aures in auditu iucunda propendet, itideinque in reliquis sensu quolibet adfinitur. hac de causa Iohannes etiam Damascenus Partem animae rationis expertem maximeque brutam adiectionibus esse tradit obnoxiam et concupiscendi vim habere. sunt eiusdem haec quoque verba tacum adficitur anima in sectione corporis, ipsa quidem non secatur uti corpus , sed nihilominus ei condolet ac eiiiii patiente patitur. ' inde sit ut communes sint animae corporique volu Ptates, triae de complexibus et ei borum seu itione percipiuntur . sieut idem inquit: at quae de disciplinis liberalibus oblectationes Proveniunt, animae soli peculiares sunt, eum voluptates corpori soli peculiares nialiae reperiantur. esse autem in anima Partem quandam , quae adfici patique possit. et per quam corpori patienti sic compatiatur ritet angatur et moereat et reliquas adfectiones experiatur, quibus Dbnoxia post lapsum esse coepit, de ipsius domini verbis (Ioh. idi iri intelligi potest, sianima mea modo perturbata est. ' nam sauciae ipsi-US auunae, sicut et corpori, concessum hoc erat ut nonnunquam ea
153쪽
Perpeteretur , quae utrique Propria snni. adeoque modum inanitionisul,ique servaviti, quemadmodum vir divinissimus Cyrillus loquitur. nec tamen adiectiones istae ab initio eum hominiam natura conditae sunt, sed posterius, ut Maximus loquitur, irrepserunt, ac Propter amissionem perfectionis illi naturae parti adhaeserunt quae bruta est ac rationis expers. tradit his consentanea Basilius quoque , cum ait hconsidera mihi quae mutua sit adsectio de carne ad animam Penetraus, qui corpus ah anima vitam aecipiat, et vicissim anima dolorum corporis particeps fiat. ' et haec quidem ab his tradita sunt. Aristoteles autem rationibus humanis innixus mentem, quae in homine principatum obtinet, sedem in corde suam habere confirmat, unde vis eius ab electione consilioque pendens universum in corpus facile distribuatur. alii caput instar cuiusdam arcis a natura dicunti exstructum, ut princeps in homine mens degat in eo quasique rex aedem supra corpus universum positam habeat. verum qui ecclesiae sententiam sequuntur, animam vostram intelligentiae vi praeditam, quae ad imaginem dei condita est et corporis est expers, in certo quodam corporis loco circumseribere localiter Dolunt. nam tota per totum corpus sese didit, et ipsum animat, totumque tota collustrat. et quemadmodum deus, cuius ad imagiuem condita est, nuu Pars
154쪽
i. civit P. 2o. πάσα in parte, sed lotus totum mundum eompleetitur essentia sua, sic etiam principis illius exemplaris simulacrum , cum partium sit expers et dimensioue careat, citra divisionem ae dimensionem ullam totum toti corpori adest. quam quidem rem admirari desine. consistit enim peculiariter anima quasi globus quidam solaris non extra corPus, sed in ipso, idque modo quodam ultra naturali. simul corpori connexa est per derivatos ex ipsa radios, qui si eorpus sectione laedatur, tamen haud adficiuntur et sectionem nullam experiuntur. prorsus ut aere Per ssatus ventorum moto et agitato lux solaris ei semel eonnexa neque sectionem neque fluxum neque mutationem patitur. Estque mens reapse quidem expers corporis et inadspectabilis, verum nihilominus in corpore tanquam instrumento suam efficacitatem declarat. eadem in iis quorum sana recteque adfecta sunt comPora emcaeiter agit, eum in aliis , qui facultatis eius artificiosae non stant capaces, otiosa sit ae nihil omnino perficiat. non tamen ipsa respectu siti laeditur, quemadmodum extrariis quibusdam philosophis visum fuit. nam si maxima cuiusdam instrumenti harmonia quoquo modo corrumpatur, non tamen omnino sequi neeesse est ut ars ipsius etiam artilicis propterea periisse statuatur. adesse quidem in eo Disiligod by Cooste
155쪽
pore animam novi: at qui res corporis expers in corpore sit, ignoro. non enim imperitiam hae in parte meam fateri me pudet. quippe
si quis eain dicat expansam esse Per totam corporis molein, siCuti Chrysostomus ait, id ipsum ratione . caret. nam tale quid lMu corporibas est proprium; ac praesertim si extendi cum mole corporis dicatur, etiam sequeretur eam uua resecari, quoties manus atque Pedes amputantur. at enim statuamus eam per corpus universum Dori esse sparsam, sed una quadam ipsius in parte collectam. ita vero sequi uecesse est ut membra reliqua sint mortua. Nam quod expers estianimae, prorsus mortuum est; id quod heic dici nequit. quamobreni esse quidem illam in corpore nostro scimus, at quo pacto sit ignoramus. itidem animam expertem esse materiei crassae ac incorpoream acio, quando ita se rem habere accepi: verum quae sit eius species sive forma vel qualis essentia, scire uequeo. quippin uou Potest hoc oratione cuiusquam explicari. nam qui cernere quis eam possit, quae
condita est ad imaginem dei, quem nec intelligentiae vi nec ulla Perceptione comprehendere possumus quippe si aut inae eomprehendi Posset essentia , posset itidem imaginis quoque princeps exemplar comprehendi. at si nequit exemplar illud princeps comprehendi. etiam necessario sequetur imaginem eius consimiliter comprehendi non posse. qua de causa sit ut tametsi multa inulti de ea commentati bini. nemo tamen essentiain ipsius unquam Percipere potuerit, conditam, Disitigod by Cooste
156쪽
ut dictum est, ad imaginem dei neminis cogitatione ae intelligentia comprehensilis. deus quidem .certe nos castigans et erudiens, Ut animo demisso simus nec imaginationibus nostris omnia quae tu nobis sunt eomplecti velimus, huiusmodi quandam obscuritatem perceptionis animae indidi L leic autem animum mihi, dilecte fili, advertito. dictum est supra in alvo materna subito animam, quae dei refert imaginem, una
Cram corpore existere, atque hoc paeto animal unum idque compositum absolvi, quem hominem dicimus. esse item hanc unitionem Pe sonalem, nimirum existeutem utrinque naturarum diversarum in unum concursionem. igitur quo pacto corpus et anima subito in ulvo materna Coracurrunt. eodem quoque rursus a se invicem subitia mortis tempore dirimuntur. quare si quis existimat animam e corpore Pau- Iatim tempore mortis excedere propterea, quod membrorum extremas partes in iis qui subito non emoriuntur plane frigeant ac sensum amittant. tanquain si a corporis extremitatibus inciperet sese contrahere Paulatimque veluti convolvere, ut posteaquam ad eor tota collecta fuerit. subito inde esiletur, omnino is opinione sua fallitur. I Hippe res eo se Pacto nou habet, sed quemadmodum citra temporis Disiligod by Co le
157쪽
intervallum elueet anima in corpore, solis instar adra subito collustrantis , eodem modo etiam inde avolata quamobrein nec extenditur, ut superius iudicabamus, nec dimensionem admittit: sed tota totum corpus animans nihilominus peculiariter ex se consistit. mi id est autem quod extenditur simul cum eorpore et ipsum animat 3 natura et vita rationis expers. neque decebat in crasso versari corpore animam, absque medio quodam extremis cognato. Ipsa quidem ante exspirationem postremam una cum extremitatibus extinguitiir, non inde migrat: taret enim immortalis, si ad se ipsam colligeretur. at hoc intermedio vinculo dissoluto, tanquam in spatio temporis impartibili vel oculi momento, sicut apostolus loquitur, anima e corpore discedit. et hactentis quidem de anima dictum esto. Fuerit autem pretium operae nonnihil nos iis etiam immorari quae de eo ore quidam olim disseruerunt; idque de eausa potissimum ea, quod Pro dispositione eorporis et adlaetione anima quoque consueverit agere. nam quemadmodum sol pro aeris sive erassitie sive subtilitate radios etiam ad nos diversos emittit, sic et anima vi praedita intelligentiae pro instrumenti adsectione suam efficaritatem declarat. hine quosdam esse fatuos videmus , quosdam no item; hinc alios somnolentos, alios vigilantes; alios tractindos, alios mites; alios fortes . alios timidos: quibus adde quae sunt eius generis alia. nee pro tabulis haec tibi ducenda sunt. quippe vir eximius,
158쪽
Anastasius Sinaites, ait deum non esse talium auetorem, sed ipsam Potius naturam et elementorum quattuor eoncursum. Nam si elemen ii ealidi abundantia tempore conceptionis inveniatur, temperamentum quoque calidum consequitur id quod tum gignitur. sin elem nti ii igidi via maior fueriti fetus etiam frigidus procreatur. eadem de causa vel iracundi vel mites, vel fortes vel formidolosi homines gignuntur. aprum heic mihi cum cervo intuere, quorum ille Paratus est ad Pu-guam ob ealorem. heic pugnam reformidat et fugit oli eam quam habet ex frigore. timiditatem. quodsi abundaverit sieei vis elementi, homo sobrius atque vigil Procreatur. de quo Priscus quidam philosophus Heraclitus dixit, animam quo siccior sit, eo sapientio reni esse; litibus in verbis animam vocat essentiam cerebri. si denique copia frigidi elementi superaverit, gignitur ignavus quidam homo, quique dii leuiter ad agendum impellitur. quo fit ut naturalem mansuetudinem prudentiam temperantiam non virtutum loco divini patres habeant , sed esse naturalia quaedam beneficia, quibus excellant alios alii , statuant. Basilius quid dicat, advertito. simultos novi qui anatiara complexus Venereos odere. num eos temperantes vocabimus BPqDaquam: nam temperantia est continentia quaedam, qua voluptates nobiscum Pugnantes vincimus. ae de his quidem hoc modo di-
159쪽
Cur autem deus hominem creans non glebam, sed pulverem, qui est admodum tenue quiddam, sumpsit Z uimirum hoc modo voluit simul tum iussatiouem nostram comprimere tum resurrectionis spem sacere . nam quia norat animal hoc einoriturum et tu pulverem reversurum, ipsa in creatione velut antevertens spem nobis de resurrectione taeere voluit. itaque pulverem de terra sumit, ut cum pulverem in sepulcro conspicis, scias eum qui hominem formarit ipsum etiam resuscitaturum. for assis etiam quaeres quantobrem crearit hominem duplicem, anima nimirum intelligentiae mentisque participe Praeditum et corpore. nimirum quo nexus quidam foret intellectilis ac sensilis iuundi. nam cum hi duo mundi essentia sua separati sint, ne diversi etiam opifices existimarentur, hominem animal duplex in mundo constituiti ut hinc unus esse tam superarum ac coelestium quam inserarum rerum creator intelligeretur. Faciamus, inquit deus (Gen. t vG , hominem ad imaginem no- Stram. Cur ex anima corporeque compositum animal litterae sacrae hominem appellanti vocabulum quod hominem significat, ignem in Ilebraea lingua denotat. et quando Dorat iam ante deus unum hominem corporibus humauis omnes orbis fines repleturum unamque lucernam tot lampadas neceusuram, iccirco animal hoe appellavit hominem , id est ignem . nam elementa caetera sic manent tit existunt.
160쪽
si aquam mensura quadam capias, manet eadem aqua nec incrementum sumit. si utrem adre compleas, non potes ex eo utrem alium replere. verum ignis ita nou Inanet ut existit, sed quo materi ei plus adquisiverit, eo sit maior. itidem si una lueerna multas alias accenderis, iccirco ipsa non exhaurietur. quapropter recte liomini nomen hoc inditum est, sicut eadem ex causa eundem Adamum deus appellavit. nam quia terrae quattuor climata completurus erat, non abs re nomen hoc consecutus est. eius mihi quaeso litteras considera, quae quattuor illa elimata denotant. A significat anatolen, hoc est ortum; D dysin, hoc est occidentem; A rursus arctum, hoe est Drsam aeseptentrionem; M denique meridiem. caeterum sacris in litteris haec verba sequuntur (Gen. 2 8 , consevit deus paradisum in Edem verasus orientem. cur non versus aliud clima paradisum consevit potiusquam ad orientem y unde initium cursus luminaritim , ibi et domi et Iium esse hominum voluit. ac praeterea quod futurum erat significans, versus orientem in paradiso collocat hominem; ut osteuderet itidem atque luminaria exoriuntur et versus occidentem cursu delata oceidunt, sic hominem quoque de vita perventurum ad mortem ac luminarium more occasurum aliumque rursus ortum habiturum, vi-