Historia utriusque Testamenti auctore Carolo Antonio Erra Mediolanensi congregationis clericorum regularium Matris Dei. Tomus primus octavus .. Ab orbe condito usque ad Jacobi obitum

발행: 1760년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

151쪽

aedificationem Fidelium Apostolo concessa sit. . Scriptum enim videtur . opus illud post eversionem Templi per Romanos cum de illa men- tionem faciat. Factu autem possibile censemus , ut Iudas tandiu post Templi eversionem super- . ViXerit, ut commode illud legere potuerit , Si cui tamen opposita sententia placeret, reputandum 'esset, Libri authorem , facile ex Iudaeo Christianum, e prophetia, Henochi, ab Iuda , relata , struendi operis Uub tanto nomine .sumpsisse occasionem ; ratum id potissimum condu- cturum, ut ad Religionem Christianam Iudaeos' & Gentiles converteret, si praedictum a Viro ante Diluvium nato, ac rebus gestis & fama iamplissimo , Christum demonstraret . Ladem quoque fuit mens Scriptoribus illis , qui Lucii brationes sib nomine Mercurii Trismegisli, hoc est, ter magni, SibIllarum , 3 Quarti Esdrae , Testamenti duodecim Prophetarum, sicut & alias ejusdem saporis obtruserunt a qua quidem fraude impostum est, non raro vetustis. simis Ecclesiae Patribus, quibus non satis in ea

re cautis , tanta virorum nomina fucum fece

runt .

Veterum

opinio de

XII. ' Iustinus sane , Athenagoras , Ii enariis, emens Alexalidrinus , Lactantius , aliique ex eodem Henochi libro opinionem de concubito Angelorum cum mulieribus & de Gigantibus ex illa nefaria permixtione natis , hauscre Conintinctat enim inter caetera 'opus illud , Angelos,' quos Egregoras , sive Vigiles appellat, foeminatum

152쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. Ial

narum pulchritudine visa , turpi illas deperiisse amore , mutuisque se adhortationibus excitasse, ut sibi in uxores charas quisque puellas adscisce- ct . Nequissimi huius conmibit filictus Gigantes , monstra illa lic minum tota antiquitate notis; ma . Tunc noxiae illae artes fabricandi arma, i .cudendi in nUm OS metalla ,- exprimendi ex herbis venena , Magiae, Astrologiae , & alia idi generis sexcenta . His non contenti Gigantes , quae ab Angelis parentibus acceperant, cibum sibi ex hominum carne parabant , ut imminuto plurimum hominum genere,paucitatem suam intelligentes , qui inter illos super erant, Deum preci hus sollicitarent, ne hominum genus negligeret. Tunc Deus Urielo, Angelo bono, praecepit, iret ad dice , moneretque virum quidquid illi praestandum esset ut a communi hominum exitio per Diluvium inducendo, eximeretur , animalium & plantarum damnum repararet , novumque substitueret hominum genus, ad exitum usqlle saeculorum permansiti um. Alligato deinde per Angelum Raphaelem AZa- zele, malarum artiEm inVentore praecipuo, com- , missisqire inter se se mutua caede Gigantibus, Michael Divinis jussionibus obsequutus , con tulit se ad Semlexam , malorum Angelorum Principem , & coactum illum oculatum testem

spectare Gigantum caedem, ad Mundi extrema raptavit, ibique usque ad ultimam judicii diem relegaVit, una. Postea cum caeteris pei duellionis consortibus in ignem aeternum dejiciendum ..

153쪽

Legebatur etiam in eodem Libro, Angelum Urielem , Astrorum Principem , a Deo missum venisse docturum Henochum rationem Mensis, Anni, & Solstitii. Haec siimma fragmenti Libri Henochi apud Syncellum servati ; in quo tamen fragmento prophetia Henochi a Iuda laudata non

invenitur . Porro corpore Angclos constare , iamore Reminarum tangi, generandi facultate

Pollere , aliave absurda , quibus scatebat Liber, nec Henochus unquam scripsit,nec Iudas unquam approbavit. Mirum hujusmodi operi tantuni detulisse Veteres, ut Tertullianus a tempore Diluvii in Arca apud Noe servatum fuisse, sive in Diluvio dispersiim,' ab authore iterum exaratum , N ad Noe transmissum , arbitratus sit i Verum Tertulliani, aliorumque authoritas non prohibuit , quin Ecclesia scriptum illud damnaret. Ecclesiae autem iudicio sapientissimi Patres silo suffragio accedentes , totum librum . rejecerunt, una tantum excepta sententia ab Apostolo relata, cui ipsius Apostoli testimonium Divinam authoritatem conciliavit M . Misibusula XIlI. Henocho natus cst Mathusala , qui Diluvio' clausit 969. annis iunctus, Cmnium scili . mortalium maxime grandaevus. Authores, es. illi , qui quorumdam Graecorum Exemplarium fidem a) De Cultu Fadmi

nar. l. r. c. 3. l. 2.

e. Io. de Idolol. c. q.

l. 18. c. 38.

154쪽

fidem sequuti, virum illum I 4. annis post Dialuvium vixisse credebant, alii alio abierunt nam Gregorius Syncellus autumavit, Mathusalam prodigioso servatum ab aquis Diluvii, &forte translatum fuisse , ut Henochus ipsius pater , inde vero in terras restitutum ; Eusebius vero supervixisse illum tradit , qua tamen ratione ab exitio eximeretur, se ignorasse fatetur. Sed Mathusalam anno Diluvii obiisse , certissimum est . Mathusala enim , juxta Hebraeum , 187. annis natus genuit Lamechum , Lamechus, cum annum I 82. attigisset, Noe genuit cujus ad annum 6oo. Diluvium consignatiir . Si quis

conflet in unam summam annos 6OO. Noe, I 82.

Lamechi, & I87. Mathusalae , reddet annum 969. emortualem Mathusalae & Diluvio destinatum sa) . XIV. Nomen Noe quies vel cessatio signis--nomiis et , quod cum puero pater ipsius Lamech im- ηι

Poneret, ait: Ise consolabitur nos ab 'laboribus manuum nostrarum ri terra , cur

maledixit Deus b). Hujus oraculi s dem ad literam implesse Noe , putant Iudaei, invecto in Mundum usu vomeris , & animalium ad terrae culturam. Consblatus est Noe parentes suos oblata spe aequioris rerum status , & minus corruptae generationis, cujus ipse origo de pater destinabatur . Id etiam nomini Noe maxime conveniebat, quod ex illo oriturus ellet Mes

155쪽

H6 HISTORIA

sias , Rex pacis & mortalium consolator ἔ cu)us di typum referebat. Arca enim , a Noe aedificata , emblcma est Ecclesiae , a Christo institutae, absolutissimum ; in quam si quis per Baptis

mum introductus non fuerit , aquis aeternae damnationis, Mundum universum inundantibus , abserbeatur , necesse est . connubia inter Filios Dei ct Filias Hominum , ex quibus reti Gigantes.Detis Diluvium minitatur jubetque Noy , ut Arcam conseruat, quae quidem Arca late dejcribditir . Ex Animantibus in Arcam intro diis alia pura , alia impura.

CAP. VIII.

Iliae Hominum , patrum sitortim Prava exempla secutae , noxia contagione , Selegantis aspectus illecebris Filios Dei infece-bος runt, pellexeruntque , ut secum connubia jun- a) . Complures ex Veteribus nominena connubia Filiorum Dei Angelos intellexisse , satis com- , quam quidem opinionem nedum Aeni. Henochi Liber promovebat , verum etiam quaedam Septuaginta Interpretum exemplaria , quae

loco Filiorum Dei , Angelos habebant: Angeli videntes filias hominum , &c. Filiorum Dei nomine Animas dosignari censuit Philo ; quae scilicet per aera volitantes , nulli addictae corpori , sedes M Genes ' L.

156쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI. Ir

i sedes habere in hominum corporibus Optarint a) . Gemina legas in Origene b). Modo autem Filios Dei esse filios Sethi, qui cum siliabus Caini connubia inierint , nulli dubitamus. II. Jam inde a Mundi exordio GiganreS eX- Gigantum i litisse , insinuat Moyses c) ; nec a ratione ablu-ρ uo π: dit , quippe homines tunc vitam diutissime pro, ' 'ducebant, quod validae proceriorisque staturae argumentum efl : Verum post prophana illa connubia monstrorum illorum genus multo. auctum

est , passimque homines occurrebant, immanes statura , robore insignes, impotentes , truces , non satis neque Legem neque Religionem re- Verentes , qui sibi ad vitia nihil facerent reliqui . Veterum & Recentiorum norinulli reputarunt , nuspiam in Mundo spectatos adeo excedentes statura homines , quales nobis fingimus Gigantes , duplo , triplo , quadruplo caeteris majores . Esse proinde Scripturae Gigantes h mines statura quidem aliis , sed modice tantum altiores , multum autem praestare impotentia &scelerum immanitate . Rejiciunt Miptores isti historiolas de ossibus Gigantum e terra . effossis, defendentes, esse hominum e vulgo ossa , in majus e lapidea quadam materia aucta , Vel saltem belluarum quarumdam lypsana, aut tandem ossa fossilia , terrae in plastica essbrmata

157쪽

118 HISTORIA

a . Verum citra Scripturae notam , Gigantes multo jullam staturam quinque pedum & semis excessiste , inficiari non possumtis . Israelitae enim post Chanaanitidem exploratam reduces, homines e genere Enac , quorum comparatione ipsi locustis majores non viderentur , spectasse se , referebant ch). Og Rex Basan lecto novem cubitis , quindecim scilicet pedibus , & quatuor. digitis cum dimidio sternebatur se . Goliath cubitos sex palmo excedebat quod decem pedibus & septem digitis respondet M. Porro si hominum aetate ad angustissimos fines redacta , sub Iosue nempo & David , adhuc tamen Gigantes occurrebant , quid reputandum est de tempore , quod Diluvium praecessit, cum scilicet homines ad mille sero annos Vitam proroga bant f Quid de Otho , Ephialte , Polyphemo , aliisque Gigantibus scripserint Poetae, nemo ignorat e ; quae ut fidem non extorquent , sunt tamen veluti receptae vulgo traditionis jam inde a veteri aetate de Gigantum extraordinaria statura indicia apertissima . Eorum error, qui persuasum habuerunt, Gigantes ex Angel rum perduellium cum filiabus hominum connubio prodiisse, Gigantum veritatem inviti e pro

a Thilo Iosephus, .. tibus dissertatione . Origenes Eusebius, si Numer. XIII. Goropius , Becanus , sc) Deuter. III. 2. Tenipor rius , Κirche d I. Reg. XVII.

158쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI: Hy

hat , quippe qui testimonium de vulgata apud populos de Gigantibus persuasione admittat .

Dandum ultro, naturam ludentem interdum quaedam in terrae sinu produxisse humanis ossi- hus, calvariae , tibice , denti , non absimile . Nunaquam tamen eo deveniet, ut integras ossium humani corporis compages naturalibus simillimas emngat. Quin & illi naturae lusus argumentum sui nunquam non praebent, sive majori , quam par est , rotunditate , sive figurae , sive proportionis , sive tandem seliditatis discrepantia . Post haec omnia non amplius ambiget dum , magno numero Gigantes olim in Mundo extitisse , quorum frequentia id emceret, ut non monstra haberentur , quemadmodum de pumilionibus constat, quorum singuli successione carent, sed certa sunt hominum genera. P. Boulducus defetidit Nephitim , Raphaim , ZuZim , Enacim , Emim , ZomZomim , quae apud Scripturam variorum Gigantum sunt nomina , nil sive flatura , sive criminum immanitate portentosum significare , sed homines , qui via tute , ct sanctitate , vitaque potissimhm in asteteriis laudabiliter acta caeteris praeserentur , Gigantum ob id nomine honoris causa donati o . Risum teneatis amici lIII. Prophanis stiorum Sethi cum Caini Anno Mun- filiabus connubiis, Gigantumque ac hominum criminibus commotus DeuSI LXter-stum. Tom. I. I mi-

159쪽

I3o HISTORIA

minabo , ait, hominem , qui vitam ita instituit, veluti si nihil esset praeter carnem , nihilque sibi elaborandum esset, quam ut ipsi serviret :Eruntque , adjecit, dies illius centum vigintinorum a . Verbis autem istis non unus est sensus . Sunt enim , qui ita exponant: Κ' vita hominum annos pIurimos expungo , ut e nongentis ad centum & viginti redigantur b) . Alii vero in hunc sensum malunt interpretari: Non supra centum & viginti annos vitae hominum adscrit 3 3, quibus evolutis omnes dispergam c. Quod & nobis magis probatur nam prior illa expositio exemplis Patriarcharum , qui post Diluvium longe ultra centum viginti annorum aetatem vitam produxerunt, opponitur . Semenim vixit annos scio. Arphaxad , Salem , Heber plures quadringentis reliqui usque ad Abraham roo. superant , exinde Patriarchae useque ad Moysem Vixere annos plureS centum triginta , praeter unum Iosephum , qui ultra centum & decem annos vitam non produxit.

Reponi utique potest , Deum verba illa feciste

ad Nce ante centum annos a coepto Diluvio , non ante Iro. Narrat enim Moyses , Deum verba ad sanctum virum habuisse anno Joo.aetatis

160쪽

UTRIUSQUE TESTAMENTI: rar

tis ipsius ; Diluvium vero componit cum anno 6cio. a . Verum hanc dissicultatem distatuunt SS. Augustinus & Hieronymus : quorum altor ,

rotundum rarmerum OO. annorum adnotastis

Scripturam pro q8o. autumat, ut haec locutus fuerit Deus 2 o. annis , antequam annOS agensue oo. filios Noe gentiasset, etsi Gus generatio per anticipationem describatur. Alter autem Divinae iustitiae falce amputatos ex hominum aetate 2O. annos mavult,ut pro indulto ad poenitendum I 2 o. annorum spatio , Ioo. deinde tantum concederet.

IV. Cum igitur Deus hominum sceleratius serre noluisset, accito Noe , qui Religio-I . si nem pietatemque summo studio colebat , significavit, apud se exitium hominum , & animalium, quae criminosis peccandi instrumenta praebebant, decretum esse , Arcam proinde fabricaret , in qua hominum & animalium reliquiae conservarentur . Arcae autem fabricam ita edocuit . Ex lignis Gopher tibi componenda , in parva cubicula distribuenda , de bitumine interius exteriusque linienda est moles , cujus longitudo 3oo. cubitos , so. latitudo , & 3 o. altitudo adaequet. penestram in ea facies , totamque claudes Arcam usque ad cubitum propis summitatem . Tria ad haec in ea distribues Ω-laria ch) de ad ejus latus ianuam aperies . Haec Deus . Porro ligna Gopher nonnulli de vimini-

SEARCH

MENU NAVIGATION